- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:75.1-75.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-05
针对塞内卡信件不够精心推敲的抱怨,作者指出哲学书信应当自然无华,专注于心灵的实质而非言辞的修饰。他将灵魂的医治比作求医,强调实践而非雄辩,并开始阐述迈向智慧的三个道德进步阶段,具体说明了那些已接近智慧但仍缺乏自信的第一等人的特征。
Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens.1 Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
你抱怨我寄给你的信不够精心推敲。因为,除非一个人想要虚伪矫作地说话,否则谁会精心推敲地说话呢?如果我与你坐在一起或一同散步,我的谈话会是怎样,——那是毫不费力且随意的,——我就希望我的信件也是怎样,它们没有任何造作或虚假。
Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.2
如果可能的话,我宁愿表明我的感受,而不是说出来。即使我是在辩论,我也既不会跺脚,也不会挥手,更不会提高声音,而是会将那些东西留给雄辩家,满足于将我的想法传达给你,我既不会去装饰它们,也不会去贬低它们。
Hoc unum plane tibi adprobare vellem: omnia me illa sentire, quae dicerem, nec tantum sentire, sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur; neque enim philosophia ingenio renuntiat. Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.
我确实只想向你证明这一点:我完全感受到了我所说的一切,并且不仅是感受到,而是热爱着它们。人们亲吻情人是一种方式,亲吻孩子又是另一种方式;然而在这种同样神圣而克制的拥抱中,爱意也已足够显露。凭赫拉克勒斯起誓,我不希望讨论如此重大事情的话语变得空洞和枯燥;因为哲学并不拒绝才华。然而,不应当在言语上花费太多精力。
Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.
让这成为我们宗旨的总结:让我们说出我们的感受,让我们感受我们所说的;让我们的言论与生活相协调。那个无论你看到他还是听到他时都始终如一的人,便履行了他的诺言。
Videbimus, qualis sit, quantus sit; unus sit. Non delectent verba nostra, sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur. Sit talis, ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.
我们将看到他是怎样的人,有多么伟大;让他始终如一。让我们的言语不为取悦,而为有益。然而,如果雄辩能够落到不刻意追求它的人身上,如果它要么是现成的,要么代价微小,那就让它存在并伴随着最美好的事物。它应当是这样的:展现事情本身,而不是展现它自己。其他的技艺完全属于才华;而在这里,进行的是心灵的工作。
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
病人并不寻求一位雄辩的医生,但如果凑巧那同一个能治病的人,也能优雅地论述应该做的事情,他会乐于接受。然而,他并没有理由为自己碰巧遇到一位同样善于辞令的医生而感到庆幸。因为这就像是一位经验丰富的舵手恰好长得英俊一样。
Quid aures meas scabis? Quid oblectas? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es. Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint? Quando illa experieris? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit. "Quid ergo?
你为什么抓挠我的耳朵?为什么取悦我?现在有别的事要做;我必须被火烧、被刀割、被禁食。你是为了这些而被请来的。 你必须治疗一种古老的、严重的、流行的疾病。你面临的事务,就如同在瘟疫中的医生一样多。你却在言语上忙碌?如果你能应付事实,你早就该高兴了。你什么时候才能学到那么多东西?你什么时候才能将所学的东西牢牢印在自己身上,使它们无法流失?你什么时候去实践它们?因为不像其他事情,仅凭托付给记忆是不够的;它们必须在实践中检验。知道那些事情的人并不幸福,而践行它们的人才幸福。”“那么,又如何呢?
Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est?" Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.
在他之下就没有别的等级了吗?从智慧向下立刻就是绝壁吗?”不,我认为不是。因为那些取得进步的人,虽然确实仍在愚人之列,但他们与其他人之间有着巨大的距离。在取得进步的人们本身之间,也有着巨大的差别。正如一些人所主张的,他们被分为三个等级:第一等是那些尚未拥有智慧,但已经站在智慧邻近处的人。
Tamen etiam quod prope est, extra est. Qui sint hi quaeris? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda,3 didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, "scire se nesciunt." Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.
然而,即使是靠近的东西,也依然在外面。你问这些人是谁?他们是已经抛弃了所有情念与恶德,并且学习了必须掌握的知识的人,但他们的信心依然未经检验。他们还没有将自己的善投入使用,但他们已经不可能再坠入他们所逃离的那些恶德之中。他们已经处在一个不会倒退的地方,但他们自己对此还不十分明确;正如我记得在某封信中写过的那样,“他们不知道自己知道”。他们已经有幸享受自己的善,但尚未对此产生坚定的信任。
- 75.1Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens
句首的现在分词 querens(抱怨)在没有明确主句的情况下使用。它作为一种对话式的过渡句式,引入卢西里乌斯的抱怨,其作用相当于直陈式动词 "quereris"(你抱怨)。
- 75.2sed ista oratoribus … nec abiecissem
虚拟式过去完成时形式 reliquissem(本会留给)、exornassem(即 exornavissem 的缩写,本会装饰)和 abiecissem(本会粗慢对待)在非真实条件句中充当主句动词。接在未完成过去虚拟式 Etiam si disputarem(即使我当时在辩论)之后,它们表达在上述假设情境下本已完成的行为。
- 75.9quae erant complectenda
在关系从句中,complectenda 是中性复数动形容词(将来被动分词),表示必要性或义务。它指的是第一等级的进步者所“必须掌握/领会的事物”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
