← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§71.1-71.8

应变之策与作为至善的德行的一致性

塞内卡建议卢西里乌斯根据具体情况进行灵活决策,同时强调一切行动都必须符合唯一的至善——即德行。他引用苏格拉底的话,论证真正的德行是不受外部境遇或世俗评价影响的,其价值在任何情况下都是均等且不变的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§71.1

​Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi.1 Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.

你不时就具体的事物咨询我,忘记了我们被辽阔的大海所隔开。既然建议的大部分在于时机,必然会发生这样的情况:对于某些事情,当相反的策略已经更可取时,我的意见才传达到你那里。因为建议是适应于情况的。我们的事务在流转,甚至在飞滚。因此,建议应当在当天产生;而这也有点太慢了,正如人们所说,让它在手头产生吧。至于如何找到它,我将予以展示。

§71.2

​Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.

每当你想知道什么应该规避,什么应该追求时,请注视你整个生命的目标——至善。因为我们所做的一切都必须与它相合;除非一个人的生命总目标已经确立,否则他无法安排具体的细节。任何人都无法画出相似的肖像,即使他准备好了颜料,除非已经确定他想画什么。我们之所以犯错,是因为我们都在考虑生命的局部,却没有人考虑生命的整体。

§71.3

​Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur. Ignorant,2 quem portum petat, nullus suus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu.

想要射箭的人必须知道他要射向何处,然后用手引导并控制武器。我们的决策之所以迷失,是因为它们没有可以对准的目标。对于不知道自己要去哪个港口的人来说,没有哪阵风是顺风。在我们的生活中,偶然性必然拥有巨大的力量,因为我们全凭偶然生活。

§71.4

​Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum. Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.

但对某些人来说,会发生他们不知道自己知道某些事情的情况。就像我们经常寻找和我们站在一起的人一样,我们大多时候也忽视了近在咫尺的至善终点。 你不需要通过许多词句或长篇大论来总结至善是什么;可以说是必须用手指指出来,而不是分散在许多细节中。既然你可以说“至善就是高尚之物”,那么把它细分到微小的部分又与主题有什么关系呢?而让你更惊讶的是:善只有一种,即高尚之物,其他的事物都是虚假和掺假的善。

§71.5

​Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris. Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.

如果你让自己确信这一点,并且深爱上德行(因为仅仅爱是不够的),那么无论它触及什么,对你来说都将是吉祥和幸福的,不管在别人看来它是怎样的。即使经受酷刑(只要你躺在那里比施刑者本人更安详),即使生病(只要你不咒骂命运,不屈服于疾病),简而言之,一切在他人看来是坏事的东西,如果你能超越它们,都会变得温和并转化为好事。 要明确这一点:除了高尚之物,没有任何东西是善;所有不便之事,只要德行使其变得高尚,都将名正言顺地被称为善。

§71.6

​Multis videmur maiora promittere quam recipit humana condicio; non inmerito. Ad corpus enim respiciunt. Revertantur ad animum; iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt; fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.

在许多人看来,我们承诺的事物似乎超出了人类境遇所能接受的范围,这并非毫无道理。因为他们关注的是身体。让他们回到心灵上吧,届时他们就会用神来衡量人。振作起来,卢西里乌斯,男子汉中最优秀的人,离开那些哲学家的文字游戏学校吧,他们把最宏伟的事物引向音节的争吵,通过教授细微的事物来贬低和磨损心灵;你要变得像那些发现这些事物的人一样,而不是像那些传授它们并致力于使哲学显得困难而不是伟大的人一样。

§71.7

​Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis," inquit, "beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis.3" Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est. "

苏格拉底将整个哲学召回到道德上,并说分清善恶是最高的智慧,他说:“如果我在你那里还有什么威信,就跟随那些人,好让你获得幸福,并任由某人认为你是愚蠢的。无论谁想要侮辱你、伤害你,随他去吧,只要德行与你同在,你将不会遭受任何痛苦。如果你想,”他说,“变得幸福,成为一个真正诚实善良的人,就任由别人轻视你。”除非是将所有的善等同起来的人,否则没有人能做到这一点,因为没有脱离高尚的善,而且高尚之物在一切事物中都是均等的。

§71.8

​Quid ergo? Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? Nihil interest, utrum Pharsalica acie Cato vincatur an vincat? Hoc eius bonum, quo victis partibus non potest vinci,4 par erat illi bono, quo victor rediret in patriam et conponeret pacem?" Quidni par sit? Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona. Virtus autem non potest maior aut minor fieri; unius staturae est."

“那么,怎么说呢?卡托当选法务官和遭到拒绝之间没有任何区别吗?在法萨卢斯战役中卡托是战败还是战胜没有任何区别吗?他这种即便党派战败也绝不会被战胜的善,难道等同于他作为胜利者返回祖国并缔结和平的那个善吗?”为什么会不相等呢?因为凭借同一种德行,坏运气被战胜,好运气被引导。然而德行不能变得更大或更小,它是同一高度的。

语法注4 条
  1. 71.1oblitus vasto nos mari dividi

    异态动词 obliviscor 的完成时分词 oblitus,与主句动词 consulis 的主语(第二人称单数)一致,并支配一个带不定式的宾格结构 vasto nos mari dividi(其中 nos 为宾格主语,dividi 为被动不定式)。

  2. 71.3Ignorant

    许多版本在此处读作 ignoranti(现在分词 ignorans 的与格单数,意为“对于不知道……的人”)。虽然传抄文本写为 ignorant(第三人称复数),但根据这句名言的语境(“对于不知道自己要去哪个港口的人,没有风是顺风”),应当按与格分词的逻辑来解读,译文均遵循了这一构词判断。

  3. 71.7sine contemnat te aliquis

    动词 sinere(允许)的第二人称单数命令格 sine,后直接接省略了 ut 的现在时虚拟式 contemnat。这是一个表示让步或命令的并列虚拟式结构,意为“任凭某人轻视你”。

  4. 71.8quo victis partibus non potest vinci

    关系代词夺格 quo 表示手段或原因(“凭借这一善”)。插入的 victis partibus 是夺格独立结构(“即使其党派战败”),以此论证卡托个人的德行(善)绝不会受外部政治失败的影响。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:71.1-71.8