← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§70.10-70.18

利波的自杀与自主选择死亡的自由

塞内卡通过德鲁苏斯·利波自杀的逸事,捍卫了自主选择死亡的自由与权利,赞美了自然之法为生命保留了诸多出口,并阐明了为死亡做准备的绝对必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§70.10

​Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus; habere coepit consilium, utrum conscisceret mortem an expectaret. Cui Scribonia: "Quid te," inquit, "delectat alienum negotium agere?1" Non persuasit illi; manus sibi attulit nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.

斯克里波尼亚是一位庄重的妇人,她是德鲁苏斯·利波的姑母。利波是一个既高贵又愚蠢的青年,他觊觎着那个时代任何人,甚至他自己,在任何时候都不可能企及的伟业。当他因病被轿子从元老院送回时,送行的人确实寥寥无几,因为所有的亲属都已经不虔敬地抛弃了他,此时他已不再是一个被告,而是一具尸体;他开始考虑,是自寻短见还是等待。对此,斯克里波尼亚说:“你为什么乐于做别人的事呢?”她没能说服他;他对自己下了手,这并非毫无缘由。因为如果一个注定在三四天后听凭敌人发落而死的人还要活下去,他就是在做别人的事。

§70.11

​Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda. Multa enim sunt, quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.

因此,当外力宣告死亡临头时,你无法对这件事做出概括性的断言,即究竟应该抢先一步还是应该等待。因为有许多因素可以把人拉向任何一方。如果一种死亡伴随着折磨,另一种则是简单而容易的,为什么不应该向后者下手呢?正如我在航海时选择船只,在居住时选择房屋一样,在我离开人世时,我也将选择死法。

§70.12

​Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat, qua impetum cepit; sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi.

此外,正如更长的生命并不必然更好,同样,更漫长的死亡必然更坏。在任何事情上,我们都不应当比在死亡中更顺从自己的心意。让它从它产生冲动的地方离去;无论它是渴望宝剑、绳索,还是某种侵入血管的药水,让它前行并折断奴役的枷锁。每个人都应当让别人认可自己的生活,但死法只需让自己认可。

§70.13

​Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius." Vis tu cogitare2 id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.

最令人满意的死法就是最好的。这些想法是愚蠢的:“有人会说我做得很不够勇敢,有人会说太鲁莽,还有人会说存在某种更英勇的死法。”难道你不想一想,这个决定就掌握在你的手中,而名声与它毫不相关!只关注这一件事,那就是尽快让自己从命运中解脱出来;否则,总会有人对你的行为评头论足。

§70.14

​Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum, quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.

你甚至会发现一些自称有智慧的人,他们否认应当对自己的生命施加暴力,并认为自己成为自己的杀手是罪恶的;他们认为必须等待自然所决定的终结。说这话的人没有看到自己是在规避自由之路。永恒的法律没有做出比这更好的事情了:它只给了我们一条进入生命的通道,却给了我们许多出口。

§70.15

​Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere? Hoc est unum, cur de vita non possimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet; vive. Non placet; licet eo reverti, unde venisti.

当我能够穿过折磨并粉碎逆境而离去时,我难道还要等待疾病的残酷或是人类的残暴吗?这是我们无法对生命抱怨的唯一原因:它不扣留任何人。人类的处境是美好的,因为除了因为自己的过错,没有人是惨惨戚戚的。你满意,就活下去。不满意,你可以回到你来的地方。

§70.16

​Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti. Ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia; scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto3 securitas constat. Quid ergo est, quod nos facit pigros inertesque? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.

为了缓解头痛,你经常放血。为了使身体消瘦,血管被切开。没有必要用巨大的伤口来剖开胸膛;用一把小刀就能开启通往那伟大自由的道路,而内心的安宁只需一刺便可确立。 那么,是什么让我们变得懒惰和无所作为呢?我们中没有人想到,自己终有一天要离开这个住所;就像由于对地方的留恋和习惯,老房客即使在遭受侵害时也会留下来。

§70.17

​Vis adversus hoc corpus liber esse? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus?

你想对这个身体获得自由吗?请像一个即将搬迁的人那样居住。你要告诫自己,终有一天会失去这种同居关系;在必须离去时,你会更加坚强。但是,对于那些无休止地渴求一切事物的人,他们自己的终结又怎能浮现在脑海中呢?

§70.18

​Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum.4 Adversus paupertatem praeparatus est animus; permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus; nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis; omnes, quos amabamus, superstites fortuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat dies veniet.

没有任何事情的冥想是如此必要。因为其他事情或许都是徒劳地练习。心灵针对贫困做好了准备,财富却留了下来。我们武装自己以蔑视痛苦,但健康完好的身体的幸福从未要求我们对这一美德进行检验。我们教导自己要坚强地承受失去亲人的思念,但命运保护了我们所爱的一切人,让他们都活了下来。然而,要求实践这唯一一件事的日子终将到来。

语法注4 条
  1. 70.10alienum negotium agere

    斯克里波尼亚的话。她对企图自杀的利波问:“你为什么要做别人的事(即替刽子手行事)?”塞内卡解释说,利波最终自杀是因为他认为,如果多活几天却最终任凭敌人处置而死,那才是真正地在“做别人的事”。

  2. 70.13Vis tu cogitare

    虽然形式上是疑问句,但实际上是表示强烈劝诱或命令(“你想想吧”、“让我们思考吧”)的惯用表达。由第二人称单数直说法语气现在时 vis 连同代词 tu 引导不定式构成。

  3. 70.16puncto

    punctum(刺、点、瞬间)的单数夺格。由于与前文的 scalpello(小刀)相对比,在语境中兼具“(小刀的)一刺”与“一瞬间”的双重含义。在此作为代价夺格发挥作用(“仅需一刺/一瞬间,便可获得内心的安宁”)。

  4. 70.18Alia enim fortasse exercentur in supervacuum

    in supervacuum 是表示“徒劳地、多余地”的介介词短语。塞内卡在此构建了一个对比:针对死亡以外的其他灾难(贫困、肉体痛苦、失去亲人)的心灵准备,如果现实中未曾发生,可能会沦为空忙;而唯独对死亡的准备绝非多余,因为每个人终将迎来实践它的那一天。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:70.10-70.18