- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:42.1-42.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-03
塞内卡说明 cephal 真正的善人(贤者)何其罕见,并揭示了世俗所谓的“善人”所隐藏的恶德。他批判了人们为了外在事物而不惜付出自由与自我等高昂代价的愚蠢行径,指出唯有拥有自我才是真正的无价之宝。
Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc virum bonum dicam? Huius secundae notae.1 Nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex intervallo magna generari; mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
那个家伙已经让你相信他是善人了吗?然而,一个善人既不能如此迅速地成就,也不能如此迅速地被理解。你知道我现在的“善人”是指谁吗?是指这第二等的人。因为那第一等的善人,或许就像不死鸟一样,五百年才诞生一次。伟大的事物每隔很长时间才产生,这并不奇怪;平庸且为大众而生的事物,命运常常成批制造,但杰出的事物,命运正因其稀少而亲自推崇。
Sed iste multum adhuc abest ab eo, quod profitetur. Et si sciret, quid esset vir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. "At male existimat de malis." Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiae est quam quod sibi ac suis displicet. "
但是那个人距离他所宣称的还差得很远。而且,如果他知道什么是善人,他就还不会相信自己是善人,甚至或许会对能够成为善人感到绝望。“但他非议恶人。”这连恶人也会做,而对邪恶没有比对自己和同类感到厌恶更大的惩罚了。
At odit eos, qui subita et magna potentia inpotenter utuntur." Idem faciet, cum idem potuerit. Multorum, quia inbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placuerint, quam illa, quae iam felicitas aperuit.
“但他憎恨那些无节制地行使突然获得的强权的人。”他自己也会在拥有同样权力时做出同样的事。许多人的恶德因为力量微弱而隐藏着,一旦他们对自己的力量感到满意,他们将要尝试的恶行并不会少于那些已经被好运显露出来的恶德。
Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore; non desunt tunc illi venena, sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem velle sic subinde cognosces: da posse, quantum volunt.
他们缺少施展恶德的工具。就像这样,即使是有毒的蛇,在被寒冷冻僵时也可以安全地触碰;那时它并非没有毒液,而是处于麻痹状态。许多人的残忍、野心和奢侈,之所以未能使他们敢于做出与最坏的人同等的恶行,是因为缺少命运的垂青。他们抱有同样的欲望,你很快就会这样认识到:只要给予他们如其所愿的力量即可。
Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse2 ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam. Mentitus sum? Pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis, quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se per aliorum pericula in suum ruere. Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
你还记得吗,当你断言某人完全在你的控制之下时,我曾说他是飘忽而轻浮的,你抓住的不是他的脚,而是羽毛。我撒谎了吗?被抓住的只是羽毛,他丢下羽毛逃走了。你清楚他后来给你展示了怎样的闹剧,他尝试了多少终将落到自己头上的危险之举。他没有看到自己正通过他人的危险坠入自己的深渊。他没有想到,他所追求的东西即使并非多余,又是何等沉重的负担。
Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
因此,在这些我们追求、并付出巨大劳动去争取的事务中,我们应当审视这一点:其中要么毫无益处,要么弊大于利。有些东西是多余的,有些东西不值那个价钱。但我们没有看透这一点,那些让我们付出极高代价的东西,在我们看来却像是免费的。
Ex eo licet stupor noster appareat, quod3 ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus. Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se vilius.4
我们的愚蠢可以从以下这点看出来:我们以为只有用金钱支付的东西才是买来的,而把我们为之奉献自身的那些东西称为免费的。如果为了那些东西必须付出我们的住宅、或者某个宜人而丰产的庄园,我们是不愿意购买的;但为了得到它们,我们却极乐意伴随着焦虑、危险、以及廉耻、自由和时间的丧失去争取;每个人对自己而言,真没有比自身更廉价的东西了。
Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus, quod solemus facere, quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus; videamus, hoc quod concupiscimus, quanti deferatur. Saepe maximum pretium est, pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent.
因此,在所有的决定和事务中,让我们采取与我们每次走向货商时习惯做的同样的事:让我们看看,我们所渴望的这个东西,是以什么代价提供的。通常,不用付出任何金钱的东西,其代价是最大的。我可以向你指出许多东西,它们在被获取和接受之后,夺走了我们的自由;如果这些东西不属于我们,我们本可以属于我们自己。
Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura. "Hoc periturum est." Nempe adventicium fuit; tam facile sine isto vives quam vixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis antequam adsuescas. "Pecuniam minorem habebis."
因此,你自己在心中反复思考这些,不仅在涉及增加时,也在涉及损失时。“这件东西就要失去了。”这显然是外来之物;没有它,你也会像以前一样轻松地生活。如果你拥有它很久了,你是在满足之后失去它的;如果时间不长,你是在习惯它之前失去它的。“你的钱会变少。”
Nempe et molestiam. "Gratiam minorem." Nempe et invidiam. Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus; scies non damnum in is molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit, sed cogitat. Qui se habet, nihil perdidit. Sed quoto cuique5 habere se contigit? VALE.
显然,麻烦也变少了。“好意变少了。”显然,嫉妒也变少了。环顾那些驱使我们走向疯狂、让我们伴随极多眼泪而失去的那些事物吧;你会知道,在这些事物中令人痛苦的不是损失本身,而是对损失的主观认定。没有人感到那些东西失去了,而是这样想的。拥有自己的人,什么也没有失去。然而,在众人之中,又有几个人有幸拥有了自己呢?再见。
- 42.1Huius secundae notae
性质属格。修饰省略的 'viri boni'(善人)。指代相对于完美贤者而言、现实中可达到的“第二等善人”。
- 42.5dixisse me volaticum esse
动词 'meministi' 的宾语,属于“对格加不定式”结构,其中 'me' 是逻辑主语,'dixisse' 是不定式。'memini' 带有完成时不定式用以回忆过去亲历的事实。
- 42.7Ex eo licet stupor noster appareat, quod
无人称动词 'licet'(可以、能够)后接虚拟式 'appareat' 的句式。'quod' 引导的事实从句作同位语,具体解释 'eo' 或 'stupor noster' 的内容(即我们认为……并称……)。
- 42.7nihil est cuique se vilius
代词 'se' 是比较级 'vilius' 所要求的比较夺格,指代主语 'quisque'(在 'cuique' 中)。'Cuique' 是关系与格或判断与格(对任何人而言)。意为“对任何人来说,没有比他自己更廉价的东西了”。
- 42.10quoto cuique
疑问形容词 'quotus'(第几个,何其稀少的)与 'quisque'(每个)的与格结合形式。用于反问,意为“只有极少数人(才配享有)”,实际上表示强烈的否定:“几乎没有人”。
