← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§40.8-40.14

哲学中的节制言论与缓慢语速的劝勉

塞内卡论证了过快的语速不符合哲学尊严,并以西塞罗和法比阿努斯等人的节制言论为例。他奉劝弟子务必要做一个说话缓慢、深思熟虑的人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40.8

" Quid ergo? Non aliquando et insurget?" Quidni? Sed salva dignitate morum,1 quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim2 talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.

“那么又如何?难道言论有时不会高扬起来吗?”怎么会不呢?但必须是在保持品格尊严的前提下,而那种暴烈且过度的势头剥夺了这种尊严。让它拥有巨大的力量吧,但必须是克制的;让它成为长流不息的波涛,而非山洪。我甚至很难允许演说家拥有如此不可挽回、无序前行的说话速度。因为,即使是那些有时缺乏经验且无知的法官,又如何能跟得上呢?即使在虚荣心驱使他、或是无法自控的激情裹挟他的时候,他也应当只在耳朵所能承受的限度内急促并倾注言辞。

§40.9

​Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius dicere, qui titubat. Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: "Tractim." Nam Geminus Varius ait: "Quomodo istum disertum dicatis nescio; tria verba non potest iungere." Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius?

因此,如果你不去效法那些只求说多少、不求怎么说的人,并且如果必要的话,你宁愿像口吃的普布里乌斯·维尼基乌斯那样说话,你就会做得对。当被问及普布里乌斯·维尼基乌斯是如何说话时,阿塞里乌斯说:“拉长腔调。”因为格米努斯·瓦里乌斯说:“我不知道你们怎么会说那个人雄辩;他连三个词都连不起来。”你难道不更愿意像维尼基乌斯那样说话吗?

§40.10

​Aliquis tam insulsus intervenerit3 quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait: "Dic, numquid dicas." Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo; numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat.

当他像在口述而不是在说话、一个词一个词往外蹦的时候,曾有一个对他斥道“说吧,你到底有没有话要说”的无聊之人,与这样的人一样极其无聊之辈也曾介入其中。至于昆图斯·哈特里乌斯——他那个时代最著名的演说家——的奔流语速,我希望它远离神智健全的人;他从未犹豫,从未中断;他一旦开始,就一鼓作气。

§40.11

​Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire; in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.

然而,我认为某些特质或多或少地适合不同的民族;在希腊人中,你可以容忍这种放任;而我们甚至在写作时,也习惯于标点停顿。我们那让罗马雄辩之花绽放的西塞罗,也是慢步前行的马。罗马的语言更多地审视自身、评估自身,并呈现自身以供评估。

§40.12

​Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.

法比阿努斯是一位在生活、知识以及(在这些之后的)雄辩方面都极杰出的人,他辩论时流利而非急促,以至于你可以说那是熟练流畅,而非快速。在智者身上我接受这一点,但不强求;我宁愿他的言论毫无阻碍地输出,但更希望它是被稳重地表达出来,而非奔流而出。

§40.13

​Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit; perfrices frontem oportet4 et te ipse non audias. Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis. Non potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia. Praeterea exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est ad verba.

此外,我更加劝阻你不要染上这种疾病,因为除非你不再感到羞耻,否则这件事绝不会发生在你身上;你必须磨厚脸皮,并且自己不听自己的声音。因为那种不加留意的奔流会带出许多你事后想要责难的话。我说,在保持羞耻感的前提下,这件事是绝不可能发生在你身上的。此外,这需要每日的练习,并且必须将关注点从内容转移到词句上。

§40.14

​Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt. Nam quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax. Summa ergo summarum haec erit: tardilocum esse te iubeo. VALE.

即使这些特质存在,并且能够不费你吹灰之力地流淌出来,它们也必须受到节制。因为正如沉稳的步态适合智者一样,收敛而非放胆的言论也是如此。因此,总而言之,结论将是:我命令你做一个说话缓慢的人。再见。

语法注4 条
  1. 40.8salva dignitate morum

    由形容词 salva 和名词 dignitate 构成的夺格绝对结构。在此处具有条件含义,表示“在保持(品格)尊严的前提下/只要尊严得以保存”。

  2. 40.8permiserim

    第一人称单数完成时虚拟语气。此处用作潜在虚拟语气(温和的断言),表示说话人谨慎的判断:“我几乎不会允许”。

  3. 40.10Aliquis tam insulsus intervenerit

    主语 aliquis tam insulsus 对应的谓语动词 intervenerit 为完成时虚拟语气,用于带有回忆色彩地提出过去的事例,表示潜在的可能性:“可能曾有如此无聊的人介入”。

  4. 40.13perfrices frontem oportet

    无人称动词 oportet 后面直接接省略了接续词 ut 的现在时虚拟语气 perfrices 的句式。意为“你必须磨厚脸皮(直译为:你必须揉额头,即抛弃羞耻心)”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:40.8-40.14