← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§36.1-36.12

隐退生活的价值与克服对死亡的恐惧

塞内卡促请卢西里乌斯鼓励他的朋友无视世俗对其隐退的指责,并指出克服对死亡的恐惧是理性所必需的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§36.1

​Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit, cotidie illis ostentet.1 Hi, quibus invidetur, non desinent transire; alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Movet cerebrum non uno genere; alios in aliud irritat, hos in potentiam, illos in luxuriam. Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.

勉励你的朋友,让他以博大的胸怀去蔑视那些指责他的人,因为他追求隐逸与闲暇,放弃了自己的地位,并且在原本可以获得更多成就的时候,却将平静置于一切之上;让他每天向他们展示,他如何有益地操持了自己的事务。那些令人嫉妒的人将不会停止消逝;一些人会被击碎,另一些人会倒下。世俗的繁荣是一件动荡不安的事,它自我折腾。它不止以一种方式搅动大脑;它刺激不同的人走向不同的事物,这些人走向权力,那些人走向奢侈。它使这些人膨胀,使那些人软化并完全瓦解。

§36.2

"At bene aliquis illam fert." Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant cum esse felicem,2 qui a multis obsidetur; sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. "Nugatorium et inertem vocant." Scis quosdam perverse loqui et significare contraria.

“但是有人能很好地承受它。”是的,就像对待酒一样。因此,那些人没有理由说服你,认为被众人包围的人是幸福的;人们涌向他,就像涌向一个湖泊,将其抽干并搅浑。 “他们叫他无用和懒惰的人。”你知道有些人说话颠倒黑白,表达相反的意思。

§36.3

​Felicem vocabant; quid ergo? Erat? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in dolio placuit.3 Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.

他们曾称他为幸福;那又怎样?他当时是吗?我甚至不在乎那在某些人看来属于过于粗砺和严苛的心灵。阿里斯顿曾说,他宁要一个忧郁的青年,也不要一个在人群中显得欢快合群的青年。因为新酒时显得生硬干涩的,会变成好酒;而在桶中最初讨人喜欢的,却经不起岁月的考验。让他们叫他忧郁的人、他自己前途的敌人吧;如果他继续培养美德,深吸自由学艺,那忧郁本身在年老时自会产生好结果——不是那些只需稍微浸润即可的学艺,而是必须用以染透心灵的学艺。

§36.4

​Hoc est discendi tempus. "Quid ergo? Aliquod est, quo non sit discendum? "Minime. Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.

这正是学习的时候。 “那么,难道有什么时候是不该学习的吗?”绝非如此。但是,正如在所有岁月中探究都是高尚的一样,并非所有岁月都适合接受启蒙。一个学字母的白发老人是一件可耻且可笑的事;青年人应当准备,老年人应当使用。因此,如果你使他变得尽可能好,你将为自己做一件极其有益的事;人们说,这些是应该追求和赋予的恩惠,无疑属于第一等,给予和接受同样有益。

§36.5

​Denique nihil illi iam liberi est; spopondit. Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere.4 Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore; ille quod debet, sola potest voluntate persolvi.

总之,他已经不再自由了;他已经做出了承诺。然而,对债权人破产比对良好的期望破产(辜负期待)更不显可耻。为了偿还那笔债务,商人需要顺风顺水的航行,农夫需要他耕种的土地的肥沃和上天的眷顾;而他所欠的,仅凭意志便可偿清。

§36.6

​In mores fortuna ius non habet. Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt. Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.

对于品性,命运没有支配权。让她(命运)去安排这些事情吧,好让那颗最平静的心灵走向完美,它既不感到自己被夺走了什么,也不感到增加了什么,而是无论世事如何变迁,都保持在同样的状态。无论是俗世的财富堆积在他身上,使他耸立于自己的财产之上,还是偶然事件震落了其中一部分甚至全部,他都不会变得渺小。

§36.7

​Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat.

如果他出生在帕提亚,还是个婴儿时就会立刻拉弓;如果出生在日耳曼,一到少年时期就会马上挥舞纤细的标枪;如果生活在我们祖先的时代,他早就学会了骑马并在近战中打击敌人。每个民族的纪律都向其个体推荐并命令这些事情。

§36.8

​Quid ergo huic meditandum est? Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat;5 nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.

那么,这个人必须思考什么呢?那就是对付一切武器、对付一切敌人都行之有效的事:蔑视死亡。没有人怀疑死亡本身包含着某种可怕的东西,以至于伤害了我们的心灵,而自然塑造我们正是为了让我们自爱;因为,如果我们是凭借某种自愿的冲动走向死亡,就像所有人都倾向于自我保存一样,那确实没有必要为此做好准备并磨炼自己。

§36.9

​Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum.

没有人是为了在必要时能以平静的心态躺在玫瑰花上而学习的,但人是为了这个目的而被磨炼的:在严刑拷打下不背弃信义,以及在必要时,即使受伤也能站着在堡垒前值夜,甚至不靠在枪上,因为瞌睡往往会乘虚而入,袭击那些斜靠在某种支撑物上的人。死亡没有任何不便;因为必须有某种事物存在,它来承受这种不便。

§36.10

​Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi; desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.

但是,如果对更长寿命的如此强烈的渴望占据了你,请想一想,那些从我们眼前的消失并隐没在自然之中的事物——它们曾从中产生,并且不久后将再次显现——没有一样是被消耗殆尽的;那些事物只是终止了,并没有消灭。而我们所畏惧和拒绝的死亡,只是中断了生命,并没有夺走它;那一天会再次到来,将我们重新置于光明之中,如果不是因为那一天带回的是已经遗忘过去的人,许多人将会拒绝它。

§36.11

​Sed postea diligentius docebo omnia, quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium; videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abît, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit; pars caeli levatur assidue, pars mergitur.

但以后我会更仔细地教导:所有看似消灭的事物只是发生了变化。注定要回归的人应当以平静的心态离去。观察万物回归自身的循环;你会看到这个世界上没有任何东西被消灭,而是轮流下沉和升起。夏天离去了,但另一年会带回它;冬天倒下了,它自己的月份会把它带回来;夜晚遮蔽了太阳,但白天会立刻驱散它。星辰的运转重复着它所经过的一切;天空的一部分不断升起,一部分不断沉没。

§36.12

​Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. VALE.

最后,如果我加上这一件事,我就结束了:婴儿、男孩和精神失常的人都不害怕死亡,如果理智不能为我们保障愚蠢所导向的那种安宁,那将是最可耻的。祝你健康。

语法注5 条
  1. 36.1Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat... ostentet

    主动词 hortare(异态动词 hortor 的命令式单数第二人称)引导的 ut 子句中,包含了并列的现在时虚拟语气动词 contemnat 和 ostentet。句末的 ostentet 与 contemnat 同样受 ut 支配,并带有间接疑问句 quam utiliter suum negotium gesserit 作为其宾语。

  2. 36.2cum esse felicem

    文本中的 cum 被认为是代词 eum 的手稿异读或抄写错误。它应被理解为代词宾格 eum,作为不定式短语 eum esse felicem(他是幸福的)的主语,该短语是 persuadeant 的直接宾语,同时 eum 是关系代词 qui 的先行词。

  3. 36.3quod in dolio placuit

    这是一个省略了主语的关系子句,先行词是前句中的 vinum(酒)。in dolio placuit(在桶中讨人喜欢的)指的是在发酵桶(dolium)阶段就已经悦人的酒,与它无法经受岁月考验(non pati aetatem)形成对比。

  4. 36.5spei bonae decoquere

    动词 decoquere(破产)通常伴随与格,表示“对某人破产”。此处的 spei bonae 为与格,构成隐喻性表达“对良好的期望破产”,意指未能达到他人的期望或丧失对未来的信任。

  5. 36.8quae quin habeat... nemo dubitat

    在 nemo dubitat quin...(没有人怀疑……)的基本句式中,关系代名词 quae(以 mortem 为先行词)被置于句首,使得 quin 子句嵌套其中,形成了复杂的倒装结构。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:36.1-36.12