- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:31.1-31.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-03
塞内卡赞扬了卢基里乌斯的精神进步,敦促他拒绝世俗的快乐与谄媚,勇于面对艰苦以追求真正的知识与美德,从而将自己提升到与神同等的高度。
Agnosco Lucilium meum; incipit, quem promiserat, exhibere.1 Sequere illum impetum animi, quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas. Non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupaverunt; tantum effice, quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti, tracta.
我认出了我的卢基里乌斯;他开始展现出他曾承诺的自我。去追随你心灵的那股冲力吧,你曾踩碎世俗的财富,凭着这股冲力走向所有最美好的事物。我不企望你变得比你曾努力争取的更加伟大和优秀。你的根基已经占领了巨大的空间;只需去完成你所尝试的,去实践你心中所携来的那些事。
Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere; firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Vlixem ferunt. Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praetervehere2 itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuis praesta; bono animo mala precantur. Et si esse vis felix, deos ora, ne quid tibi ex his, quae optantur, eveniat.
总之,如果你闭上耳朵,你就会成为智者,而对这些耳朵来说,仅用蜡堵塞是不够的;你需要比传闻中尤里西斯给他的同伴们所使用的更坚固的耳塞。那个曾令人害怕的声音是妩媚的,但还不是大众化的;然而这个必须害怕的声音,不仅是从一个礁石上,而是从大地的每一个角落向我们环绕轰鸣。因此,你要驶过去的不仅是一个因阴险的快乐而可疑的地方,而是所有的城市。对你最亲近的人表现出你是一个聋子;他们出于好意而为你祈求了坏事。如果你想获得幸福,就向神明祈祷,愿他们为你所期盼的事物中没有一件降临到你身上。
Non sunt ista bona, quae in te isti volunt congeri; unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt neque mala. Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda.
那些人想要堆积在你身上的东西并不是真正的福祉;唯一的福祉,即幸福生活的源泉和基石,是信任自己。然而,除非轻视艰苦,并将其归入既非善也非恶的事物之列,否则这是无法实现的。因为任何单一的事物都不可能一会儿是恶,一会儿是善,一会儿轻微而可忍受,一会儿又令人胆战心惊。
Labor bonum non est. Quid ergo est bonum? Laboris contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim. Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo et clamabo: "Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."
艰苦本身不是善。那么什么是善?对艰苦的轻视。因此,我会谴责那些徒劳忙碌的人。相反,对于那些向着高尚事物努力的人,他们越是投入,越是不允许自己被击败和停滞,我就越会赞同并呼喊:“你做得越好,就越要站起来,吸一口气,如果可以的话,用一口气越过那个山坡。”
Generosos animos labor nutrit. Non est ergo, quod3 ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum; ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
艰苦滋养着高贵的灵魂。因此,你大可不必从你父母那古老的祈愿中去选择你希望降临在自己身上的事物,或是你所期盼的事物;对于一个已经历过最大风浪的成熟男子而言,至今还在烦扰神明是令人羞耻的。何须誓愿?你自己让自己幸福。如果你能理解凡是融入了美德的事物就是善,凡是与邪恶相连的事物就是丑恶,你就会做到。正如没有光的混合就没有什么东西是明亮的,也没有什么东西是黑色的,除非它带有黑暗或自身吸入了一些阴暗;正如没有火的协助就没有什么东西是热的,没有空气就没有什么东西是冷的一样;美德与邪恶的结合也同样造就了高尚与丑恶。
Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum est? Rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget. Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae elegit, si modo magnus illi et invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum est; posce. "
那么什么是善?对事物的知识。什么是恶?对事物的无知。那个明智且有手艺的人会根据时机去排斥或选择每一件事。但只要他拥有伟大且不可战胜的心灵,他既不害怕他所排斥的,也不惊叹他所选择的。我禁止你屈服和沮丧。如果你不拒绝艰苦,这还不够;去渴求它。
Quid ergo?" inquis, "labor frivolus et supervacuus et quem humiles causae evocaverunt, non est malus? "Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit: "Quid cessas?
“那么,”你说,“微不足道、多余且由卑微原因所引起的艰苦,难道不是恶吗?”它并不比那些花费在美好事物上的艰苦更恶,因为坚忍本身就属于心灵,心灵鼓励自己去面对艰难与困境并说道:“你为何迟疑?
Non est viri timere sudorem." Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum. Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.
害怕汗水绝非男儿所为。”在此还应加上这一点,以使美德达到完美:贯穿一切、与自身和谐一致的生活的平稳与连贯,而除非拥有对事物的知识以及据此认识人事和神事的艺术,否则这是不可能实现的。这就是至高的善。如果你掌握了它,你就开始成为神明的伙伴,而非乞求者。
"Quomodo," inquis, "isto pervenitur?" Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio; tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par deo surges.
“如何,”你问,“才能到达那里?”不需要跨越佩尼努斯或格赖乌斯之山,也不需要穿过坎达维亚的荒野,你不需要去往沙洲,也不需要去往斯库拉或卡律布迪斯,然而,为了一个小小的代理官职的代价,你曾通过了所有这些地方;这条路是安全的、令人愉快的,自然已为此装备了你。她赋予了你那些东西,如果你不抛弃它们,你就会像神一样升起。
Parem autem te deo pecunia non faciet; deus nihil habet. Praetexta non faciet; deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia; nemo novit deum, multi de illo male existimant, et inpune. Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium; deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt; nihil horum patitur vetustatem.
但金钱不会使你与神同等;神一无所有。官服不会使你与神同等;神是赤裸的。名声、自我炫耀以及在万民中传播名声的知晓度也不会使你与神同等;没有人真正认识神,许多人对神评价恶劣,且免受惩罚。在城市或异国的道路上为你抬轿的一群奴隶也不会;那最伟大、最强有力的神自己运载着万物。甚至美貌和力量也不能使你幸福;这些没有一个能耐得住岁月的摧残。
Quaerendum est, quod non fiat in dies eius, quoi4 non possit obstari. Quid hoc est? Animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus? Nomina ex ambitione aut ex iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet. Exurge modo et te quoque dignum Finge deo. Finges autem non auro vel argento; non potest ex hac materia imago deo exprimi similis: cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse. VALE.
必须寻找那种不随日子而衰减、无法被阻挡的事物。这是什么?是心灵,但必须是正直、善良、伟大的心灵。除了将这种心灵称为借宿在人体内的神之外,你还能称之为什么?这种心灵既可以降临在罗马骑士身上,也可以降临在释放奴隶身上,同样也可以降临在奴隶身上。因为什么是罗马骑士、释放奴隶或奴隶?这些只是源于野心或不公的名字。允许人从角落跃向天堂。只需站起来,让你自己也配得上神。 但你不要用金或银来塑造自己;无法用这种材料表现出与神相似的造像:想想那些神明,当他们对人类显露仁慈时,他们曾是陶土制的。祝你健康。
- 31.1exhibere
动词exhibere(展现)的宾语在文脉中被省略,其前的关系从句quem promiserat(他所承诺的〔人〕)实际上指代其宾语,即他承诺要成为的那个真实的自我。
- 31.2Praetervehere
异用动词praetervehor(驶过、通过)的第二人称单数现在时命令式,按主动意义翻译。
- 31.5Non est quod
无人称表达est quod(有理由……)的否定形式,后接虚拟语气(eligas),表示“没有必要”或“无需”。
- 31.11quoi
关系代词与格cui的古体。它引导修饰先行词eius的关系从句,与不及物动词obsto的被动不定词obstari连用,呈无人称结构,表示“无法被阻挡(的事物)”。
