← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§24.18-24.26

驳斥冥界神话与死亡的渐进本质

塞内卡指出阴间的神话恐怖只是哄骗孩童,死亡无非是消灭或解脱。他引用卢西里乌斯自己的诗句,说明死亡是每日渐进的过程,并借用伊壁鸠鲁的名言警示人们不要盲目渴望死亡,或因生活重复而产生厌倦。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§24.18

​Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi; nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium.1 Mors nos aut consumit aut exuit. Emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque submota sunt.

我还不至于愚蠢到在此时去附和那套伊壁鸠鲁式的陈词滥调,说什么阴间的恐惧是虚幻的,伊克西翁没有在车轮上被旋转,西西弗斯的肩膀没有逆行推动巨石,任何人的内脏也不会每天重新生长又被啄食;没有人是如此幼稚的孩童,以至于害怕刻耳柏洛斯、黑暗以及那些仅靠白骨维系的鬼魂模样。死亡要么消灭我们,要么解脱我们。对于被解脱的人,在重负卸去之后,更好的东西在等待着;对于被消灭的人,什么也不会留下,好的与坏的事物同样被除去了。

§24.19

​Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero,2 ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire; quanto turpius aliud scribere, aliud sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere; cotidie morimur.

允许我在此时引用你自己的诗句,只要我先提醒你,要判断你自己写下这些话不仅是给别人看的,也是写给你自己的。口是心非是可耻的;写下与心中所想不同的话,是何等更加可耻!我记得你曾几何时探讨过那个论题,即我们并非突然陷入死亡,而是步步逼近;我们每天都在死去。

§24.20

​Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad hesternum, quicquid transît temporis,3 perit; hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus.

因为每天生命的一部分都在被剥夺,甚至在成长时,生命也在递减。我们失去了婴儿期,接着是童年,再接着是青年。直到昨天为止,凡是流逝的时间都已消逝;我们正在度过的这今天的一天,我们也正与死亡平分。正如水钟并非被最后一滴水排空,而是被之前流出的所有水排空一样,我们停止存在的最后那一个小时,并不是独自造成了死亡,而只是独自完成了死亡;在那个时刻我们到达了死亡,但我们已经走了很久。

§24.21

​Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti: "Mors non una venit, sed quae rapit, ultima mors est." Malo te legas quam epistulam meam. Apparebit enim tibi hanc, quam timemus, mortem extremam esse, non solam.

当你用你一贯的语气——你虽然总是伟大的,但绝没有比在把话语借给真理时更为犀利——描绘了这些之后,你说道: “死亡并非只来一次,但那夺走我们的,是最后的死亡。” 我宁愿你读你自己的作品,而不是读我的信。因为你会明白,我们所害怕的这死亡,是最后的,而不是唯一的。

§24.22

​Video quo spectes; quaeris, quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. Ex hac ipsa materia, quae in manibus fuit, mittetur aliquid. Obiurgat Epicurus non minus eos, qui mortem concupiscunt, quam eos, qui timent, et ait: "Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae, ut currendum ad mortem esset,4 effeceris."

我知道你正在看哪里;你问我在这封信里塞进了什么,某人什么慷慨激昂的话语,或者什么有用的教诫。从手头现有的这个素材中,会有一些东西被寄出。伊壁鸠鲁对那些渴望死亡的人的指责,不亚于对那些害怕死亡的人,他说:“因厌倦生命而奔向死亡是荒谬的,因为正是你的生活方式,导致了你必须奔向死亡。”

§24.23

​Item alio loco dicit: "Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis?" His adicias et illud eiusdem notae5 licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.

同样,在另一个地方他说:“既然你因害怕死亡而使自己的生活动荡不安,那么追求死亡又是何等荒谬?”你也可以在这些话中加入同样倾向的另一句,即人的无虑,乃至疯狂如此之大,以至于某些人因害怕死亡而被驱使走向死亡。

§24.24

​Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam. In utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.

这些话无论你思考哪一句,你都将坚定你的心,去忍受死亡或忍受生命。因为对这两者我们都需要被告诫和被坚定:既不要过分热爱生命,也不要过分憎恨它。即使理性劝说我们结束自己,这种冲动也不应轻率地、或在奔跑中被采纳。

§24.25

​Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire. Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum6 inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque; illi contemnunt vitam, hi gravantur.

勇敢且睿智的人不应逃离生命,而应退出。在所有事情之前,也应避免那占领了许多人的情感,即死之渴望。因为,我的卢西里乌斯,正如对其他事物一样,对死也有着一种心灵无谋的倾向,它经常攫取那些高尚且具有极其敏锐天性的男子,也经常攫取那些懦弱和消沉的人;前者蔑视生命,后者感到生命沉重。

§24.26

​Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus: "Quousque eadem? Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam, algebo aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video; fit aliquando et huius rei nausia." Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum. VALE.

做同样的事和看同样的事的厌倦,以及不是对生命的仇恨而是厌烦,悄然袭上某些人的心头,我们在哲学本身的推动下滑入其中,当说道:“这种同样的事情要到何时?我当然要醒来、睡眠、饥饿、厌腻、寒冷、炎热。任何事情都没有终点,而是所有事物都联结在圆环之中,它们逃离又跟随。黑夜紧压着白天,白天紧压着黑夜,夏天在秋天中结束,冬天逼近秋天,而冬天又被春天制约;所有事物都是这样流逝以致复返。我不做任何新事,也不看任何新事;有时对这件事情本身也会产生呕吐之感。”有许多人,他们不认为活着是痛苦的,而是认为它是多余的。祝好。

语法注6 条
  1. 24.18nudis ossibus cohaerentium

    现在分词 cohaerentium(cohaereo)的属格复数在此作名词性使用,与夺格的 nudis ossibus(由白骨维系)连用,指“仅靠白骨维系在一起的死者们”,修饰名词 habitum。

  2. 24.19si prius admonuero

    si 从句中的将来完成时 admonuero 表示在逻辑上先于主句命令式 permitte 或不定式 referre 的动作,意为“如果我先作了警告”。

  3. 24.20quicquid transît temporis

    transît 是 transeo 的完成时第三人称单数 transiit 的缩短形式。主语是关系代词中性单数 quicquid,与部分属格 temporis 连用,意为“凡是流逝的时间”。

  4. 24.22ut currendum ad mortem esset

    无人称动形词(被动义务)currendum 与虚拟式未完成过去时 esset 构成,形成了作为主句动词 effeceris 宾语的结果从句(ut 从句),意为“以致于不得不奔向死亡”。

  5. 24.23eiusdem notae

    性质属格。名词 notae(特征、印记)与 eiusdem 连用修饰名词,起到形容词短语的作用,意为“同一种特征(或倾向)的”。

  6. 24.25ut ad alia, sic etiam ad moriendum

    ut ... sic 是表示对比和并行的关联句式(“正如对待……一样,对待……也同样”)。moriendum 是动名词的宾格,作介词 ad 的宾语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:24.18-24.26