- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:17.1-17.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-02
塞内卡敦促卢西里乌斯不要以生计为借口,应立即抛弃一切障碍潜心研究哲学。他指出财富并不能根治心灵的疾病,而自愿的贫穷(节俭)反能带来真正的自由与安宁。
Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias,1 et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. "Moratur," inquis, "me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui."
如果你明智,或者更确切地说,为了变得明智,请抛弃所有那些东西,并全速、竭尽全力向健全的心灵迈进。如果有什么东西把你羁绊住了,要么解开它,要么斩断它。你说:“家产耽误了我;我想这样安排它,使它能供养无所事事的我,免得贫穷成为我的负担,或者我成为别人的负担。”
Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni2 nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
当你这样说时,你似乎还不了解你所思考的那个“善”的力量和强能。事实上,你虽然看清了事情的大体,即哲学有多大益处,但你还没有足够细致地看清各个部分,也还不知道哲学在每一处对我们的帮助有多大,不知道它如何在最大的事情上(用西塞罗的话来说)提供援助,又如何降临到最小的事情上。相信我,把它召来作为咨询;它会劝你不要坐在算盘前。
Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est,3 quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
显然,你所追求的,以及你通过那种拖延想要达到的,就是免于害怕贫穷;但如果贫穷反而是应当追求的呢?财富成了许多人研究哲学的障碍;贫穷是轻装的、安全的。当军号响起时,穷人知道自己不是被针对的目标;当高喊失火(水来了!)时,他寻找如何逃生,而不是寻找能带走什么;如果必须乘船航行,港口不会嘈杂,海岸也不会因为一个人的随从们而喧闹。他周围没有围着一群奴隶,为了供养他们而必须指望海外地区的丰收。
Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere. Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis.
供养几个且经过良好训练、除了填饱肚子别无所求的胃口是容易的。饥饿花费极少,而挑剔花费巨大。贫穷满足于解决眼前的渴望。那么,你有什么理由拒绝这个同伴呢?一个心智健全的富人都会模仿它的习惯。如果你想让心灵享有闲暇,你必须要么贫穷,要么像个穷人。
Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: "Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. "Parare," inquis, "unde vivam4 volo." Simul et para et disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.
如果不关注节俭,健康的追求就无法实现;而节俭就是自愿的贫穷。因此,抛弃那些借口吧:“我还没有足够的东西;如果我达到了那个数额,那时我将把我的全部献给哲学。”然而,没有什么比这更需要先准备的了,而你却把它推迟,放在其他事情之后准备;必须从这里开始。你说:“我想准备我赖以生存的东西。”同时准备并学习吧;如果有什么东西禁止你好好生活,它并不禁止你好好死去。
Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames. Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris? Quanto hic maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est.
没有理由让贫穷把我们从哲学中唤回,甚至贫困也不行。因为对于向此奔赴的人来说,即使是饥饿也必须忍受。某些人在围城中忍受了饥饿,他们忍耐的报偿除了不落入战胜者的任意支配之外,还有什么呢?而这里所许诺的东西要伟大得多:持久的自由,不害怕任何人,无论是人还是神。事实上,即使是挨饿的人也必须走向这些东西。
Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis5 tulerunt famem. Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno. Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet? Non est ergo prius adquirendum; licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
军队忍受了万物的匮乏,靠草根生活,并忍受了口中难以言表的可怕饥饿。他们为了一个王国忍受了所有这些,更令人惊奇的是,那是别人的王国。为了让心灵从狂乱中解放出来,还会有人犹豫去忍受贫穷吗?因此,不应先去获取财富;即使没有旅费,也允许达到哲学。
Ita est. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. "
的确如此。当你拥有一切时,那时你才想拥有智慧吗?这将是生命的最后一件工具,并且,可以这么说,是一件附加物吗?然而,如果你拥有些什么,现在就研究哲学吧——因为你怎么知道你是否已经拥有太多了?——如果是无所有,请在任何事情之前先追求这个。
At necessaria deerant." Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet6 nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs?
“但是必需品曾是缺乏的。”首先,它们不可能缺乏,因为自然所求极少,而智者顺应自然。但如果极端的匮乏降临,他早已会离开生命,不再成为自己的累赘。但如果只有微薄、狭窄的东西可以让生命得以延续,他会对此感到满足,并且在必需品之外既不焦虑也不担心,把胃和肩膀应得的东西还给它们,并且安详、快乐地嘲笑富人的忙碌以及奔向财富之人的奔波,并说:“你为什么要推迟自己到遥远的将来?
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit.7" Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est autem omni saeculo, quod sat est.
你能等待高利贷的利润,或商品的收益,或富裕老人的遗言,而你明明可以立刻变得富有吗?智慧垫付了财富,它通过让财富对任何人来说都成为多余的,从而给予了财富。”这些事属于别人;你离富人更近。改变时代的标准,你拥有得太多了。但是,在任何时代,足够的东西都是一样的。
Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? Ab Epicuro mutuum sumam: "Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."
如果我没有把你教坏,我本来可以在这个地方结束这封信。任何人不带礼物都不能拜见帕提亚的国王;对你告别也是不允许免费的。那又怎样?我将从伊壁鸠鲁那里借来一句话:“对许多人来说,获得财富并不是痛苦的终结,而是一种改变。”
Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. VALE.
我对此并不感到惊奇。因为毛病不在于事物,而在于心灵本身。那曾使贫穷对我们显得沉重的东西,也使财富显得沉重。正如把病人安放在木床上还是金床上毫无区别——无论你把他转移到哪里,他都会随身携带自己的疾病——同样,将病态的心灵安放在财富中还是贫穷中也毫无区别。他自己的祸害紧随着他。祝好。
- 17.1si sapis, immo ut sapias
使用直陈式现在的条件从句 si sapis(如果你明智)与使用虚拟式现在的目的从句 ut sapias(为了变得明智)通过 immo(或者更确切地说)进行对比,从对现状的假设过渡到对未来目标的追求。
- 17.2eius, de quo cogitas, boni
短语 eius boni 作为先行词,包围着关系从句 de quo cogitas。在此语境下,bonum(善)指代最高善或哲学本身,并由指示代词 eius(那个)加以强调。
- 17.3aqua conclamata est
直译为“水被大喊”。这是罗马的一种惯用表达,意为“发生火灾”,源于人们在火灾发生时大喊“水!”以寻求灭火的场景。
- 17.5unde vivam
由关系代词(或关系副词)unde 引导的虚拟式从句(vivam),具有目的或特征修饰性质,指代生活资料或谋生手段。
- 17.7dictu foedis
dictu 是动词 dico 的夺格目的动词(第二目的动词),修饰形容词 foedis,表示“说起来令人厌恶”或“难以启齿的”。
- 17.9id boni consulet
短语 boni consulere 是一个习惯用语,意为“好意接受”或“对此满足”。此处的 boni 起到价值属格或性质属格的作用。
- 17.10quas cuicumque fecit supervacuas, dedit
关系词 quas(指代 opes 财富)的先行词被拉入关系从句中的结构。整句话的意思是:“智慧通过使财富对任何人来说都成为多余的,从而(向那个人)给予了财富”。
