- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:14.1-14.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-02
塞内卡指出我们应当关爱身体却不沦为其奴隶。他建议,为了防范来自权势者的危害,应当像谨慎的舵手避开风暴一样,在不显山露水的情况下确保自身安全。
Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi; serviendum nego. Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
我承认,对自身身体的爱护是植根于我们之中的;我承认我们应当对其进行保护。我不否认应当宽容身体;但我否认应当奴役于它。因为凡是奴役于身体、为它过度担忧、将一切都归结于它的人,都将服侍许多主人。
Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore. Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.1
我们的行事应当如此:不像是为了身体而活着,而像是没有身体就无法活着。对身体的过度溺爱用恐惧扰乱我们,用焦虑重压我们,使我们暴露于侮辱之中。对于把身体看得过于珍贵的人来说,高尚的事物是廉价的。对身体的照顾应该极其周到,但必须达到这样的程度:当理性、尊严和信义要求时,就必须将其投入火中。
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.
尽管如此,在我们的能力范围内,让我们不仅避免危险,也避免不便,并常常思考如何击退那些令人恐惧的事物,从而使自己回到安全地带。如果我没弄错,这些事物有三种类型:人们惧怕贫困,惧怕疾病,惧怕因强权者的暴力而产生的事情。
Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet. Magno enim strepitu et tumultu venit. Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt. Ingens alterius mali pompa est. Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
在所有这些事物中,没有什么比来自他人权力的威胁更让我们震撼。因为它伴随着巨大的喧嚣和混乱而来。我所提到的自然灾害——贫困和疾病,是在沉默中悄悄降临的,不会给眼睛或耳朵注入任何恐惧。而另一种恶行的排场则是巨大的。它在自己周围准备了铁器、火焰、锁链,以及放进人类内脏里去的猛兽群。
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
在此处,试想一下监狱、十字架、拷问台、铁钩,以及从人身体中间穿过并从口中穿出的木桩,还有由于战车向不同方向奔驰而被撕裂的肢体,那件涂抹并织入易燃物用作火刑燃料的衬衣,以及除此以外残酷手段所发明的一切。
Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent);2 ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant. Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem. Sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant; haec ut magna bella aspectu apparatuque vicerunt.
因此,如果对这件事的恐惧最大,也就不足为奇了,因为它的种类繁多,且手段极其骇人。因为正如拷问者展示的痛苦工具越多,其起到的作用就越大(因为那些本可以通过忍耐抗拒过去的人,会被这种景象击败);同样,在征服和驯服我们心灵的事物中,那些有东西可供展示的起到的作用更大。那些灾祸——我是指饥饿、干渴、内脏化脓以及灼烧内脏的高烧——也同样严重。但它们是隐蔽的,没有任何可以威胁、可以展示的东西;而这些就像大战役一样,凭其外观和装备就征服了人心。
Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum populus est, quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli, quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam.
因此,让我们努力避免触犯他人。有时我们应当惧怕的是民众;有时,如果国家的体制是大多数事务通过元老院处理,那么就是元老院中有影响力的人;有时则是被赋予了民众之权力且对民众拥有支配权的个人。把所有这些人都当作朋友是一件费力的事,只要不把他们当作敌人就足够了。因此,智者绝不会激怒权贵,相反,他会回避他们的愤怒,就像在航海中回避暴风雨一样。
Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit.3 At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
当你前往西西里时,你渡过了海峡。鲁莽的舵手蔑视南风的威胁——因为正是那种风使西西里海域变得波涛汹涌并迫使其形成漩涡;他没有驶向左侧的海岸,而是驶向了卡律布狄斯在更近处卷起海浪的那一侧。但那个更谨慎的舵手会向熟悉当地情况的人询问潮汐如何、云彩给出了什么迹象;他将航线保持在远离那个因漩涡而臭名昭著的区域。智者也是如此;他避开会带来伤害的权势,首先注意这一点:不显得在刻意回避它。因为安全的一部分也在于此:不要公然地寻求它,因为一个人所逃避的事物,也就是他所谴責的事物。
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.
因此,我们必须环顾四周,看看如何才能免受大众的伤害。首先,我们不要渴望同样的东西;竞争者之间会有争斗。其次,不要拥有任何可以被伏击者夺走并带来巨大好处的东西。你身上的油水越少越好。没有人是为了人血本身而来的,或者极少有人如此。盘算利益的人比怀恨在心的人更多。强盗会放过赤裸的人;即使在被包围的路上,穷人也有平安。
- 14.2ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit
在由 "ita tamen, ut..." 引导的表示限制条件的结果从句中,并列了表示条件的 cum 从句。该从句的主句是使用动成词的无人称当为构型 "mittendum [nobis] in ignes sit"([我们] 必须[将身体]投入火中),其中省略了表示行为主体的与格(如 nobis)。
- 14.6restitissent
虚拟语气过去完成时。在关系从句 "qui... restitissent" 中使用,表示反事实条件(“[如果经受考验]本会凭耐力抵抗过去的人”)。它与主句的 "vincuntur"(被击败)形成对比,描述了人们在实际遭受痛苦前,仅仅看到刑具就会在心理上屈服的情况。
- 14.8id, a quo propior Charybdis maria convolvit
"id" 是指代 "litus"(海岸)的先行词。"a quo" 是表示起点的夺格(“从那里”)。"propior" 是阴性单数主格的形容词比较级,修饰主语 "Charybdis",意为“在更近处的卡律布狄斯”或作状语“卡律布狄斯在更近处”。这里描述了鲁莽的舵手选择在卡律布狄斯活跃的危险一侧航行,而不是选择意大利一侧安全的“左侧海岸(sinistrum litus)”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
