- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:120.16-120.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-08
指出我们尽管受限于必死的肉体,却仍因过度的欲望而浪费生命,并通过引用荷拉提乌斯的讽刺诗,揭露了除智者外,普通人如何缺乏自我一致性、反复无常。
Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
现在我们抱怨头部,现在抱怨腹部,现在抱怨胸部和喉咙。有时神经,有时双脚折磨着我们,现在是下泻,现在是流涕,有时血液过剩,有时又不足;我们从四面八方受到侵袭并被驱逐;这常发生在寄居于他人房屋者身上。
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus;1 cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit!
但是,我们虽然分得如此易朽的身体,却仍然规划着永恒的事,并在人类寿命所能延伸的范围内,用希望将其填满,对任何金钱、任何权力都不满足。还有什么比这更无耻、更愚蠢的吗?对于将死之人,不,应该说对于正在死去的人来说,没有什么能满足他们;因为我们每天都离终点更近,而每一个小时都在把我们推向我们注定要坠落的地方。看吧,我们的心灵处于何等巨大的盲目之中!
Hoc quod futurum dico, cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus.2 Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur.3 Ad mortem dies extremus pervenit, accedit omnis. Carpit nos illa, non corripit. Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
我所说的这件将要发生的事,当它正在发生时,其很大一部分其实已经完成了,因为我们已经度过的生命[便已属于死亡]。而我们这些害怕最后一天到来的人是犯了错误,因为实际上我们每个人每天都在为死亡贡献同样多的份额。不是让我们倒下的那最后一步造成了疲劳,而是它宣告了疲劳。最后一天到达了死亡,而每一天都在逼近它。死亡是在一点点蚕食我们,而不是突然夺走我们。 因此,一个意识到自己具有更优越本性的伟大心灵,固然会尽力在自己被安置的这一岗位上表现得高尚且勤勉,但绝不将周围的任何事物视为己有,而是像使用借来的东西一样使用它们,如同一个行色匆匆的异乡旅客。
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant.
当我们看到具有如此恒常性的某个人时,我们心中怎能不浮现出一种非同寻常的品质的形象呢?尤其是如果这种一致性,正如我所说,表明了这种伟大是真实的话。确实,真实之物能保持一致,虚假之物则无法持久。有些人一会儿是瓦提尼乌斯,一会儿又是加图;一会儿他们觉得库里乌斯不够严厉,法布里基乌斯不够贫穷,图贝罗不够勤俭且满足于廉价之物;一会儿他们又在财富上挑战里基努斯,在宴席上挑战阿皮基乌斯,在奢华上挑战梅塞纳斯。
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum amoremque vitiorum adsidua iactatio. Aliquis "habebat saepe ducentos, Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo "sit mihi mensa tripes et Concha salis puri, toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat"; decies centena dedisses4 Huic parco, paucis contento; quinque diebus Nil erat."
邪恶心灵的最大征兆就是波动不定,以及在伪装美德和热爱恶习之间不断的摇摆。某个人 "常常拥有两百个奴隶, 常常只有十个;一会儿口中全是君王与四分领主, 满嘴宏大之词,一会儿又说:‘只要给我一张三脚桌, 一贝壳洁净的盐,以及一件虽然粗糙但能御寒的 托加披风就够了’;如果你把一百万塞斯特尔提乌斯给这个 质素、满足于少数事物的人;五天之内, 就会一无所有。"
Homines isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat. Multos dixi? Prope est, ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
那些人就是这样,正如荷拉提乌斯·弗拉库斯描写此人一样,从未恒常,甚至与自己都不相似;他竟偏离到如此相反的方向。我说的是“许多人”吗?几乎所有人都是如此。没有哪个人不是每天既改变计划又改变愿望的。一会儿想要娶妻,一会儿想要情人;一会儿想要统治,一会儿又表现得没有哪个奴隶比他更顺从;一会儿膨胀到令人嫉妒,一会儿又退缩、萎缩到比真正卑微倒地之人还要卑微的地步;现在散财,现在又强夺。
Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere.5 Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est? "Tanta mutatio est. VALE.
不智的心灵正是以此被最有力地揭露的;一个又一个不同的自我相继出现,并且——我认为没有比这更可耻的事了——他与自己前后不一。你要知道,始终扮演同一个人是一件伟大的事。然而,除智者外,没有人能始终如一,我们其余的人都是多面多变的。一会儿我们向你展现出勤俭和庄重,一会儿又展现出挥霍和轻浮。我们不断更换面具,并换上与刚刚脱下的那个截然相反的面具。因此,你要这样要求自己:无论你开始时展现出自己是怎样的人,都要将这一形象保持到生命的终点。使自己能够被赞美,如果做不到这一点,至少使自己能够被认出。对于你昨天见到的某个人,人们完全可以问:“这是谁?”因为变化太大了。祝身体健康。
- 120.17morituris, immo morientibus
从将来分词“moriturus”(将死之人的)转换到现在分词“moriens”(正在死去之人的)。通过语法形态的对比,强调了塞内卡将死亡视为正在发生的过程,而非仅仅是未来的事件的生死观。
- 120.18nam quod viximus
关系代词从句“quod viximus”(我们已度过的生命)作为主语。根据上下文,此处省略了诸如“[属于死亡/已成过去]”的部分。承接前文“pars eius magna iam facta est”(其很大一部分其实已经完成了),表明过去的生命已经属于死亡的支配范围。
- 120.18non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur
“gradus”(步子、台阶)作名词。此处的逻辑是,我们倒下的那一步本身并不是产生疲劳的原因(“facit”),而是它“宣告”(“profitetur”)了此前累积的疲劳。此处“profitetur”意为揭示、公开。
- 120.20decies centena dedisses
使用虚拟式过去完成时“dedisses”(如果你曾给予),用作虚拟式的独立用法,代替条件从句。意为“如果你曾给过他一百万塞斯特尔提乌斯”。“decies centena”是“decies centena milia sestertium”的省略,是古罗马表示“一百万”的习惯表达。
- 120.22unum hominem agere
源自习惯表达“agere personam”(扮演角色),在此处意为“始终如一地扮演同一个人”。这确立了一个道德目标:与不断变换各种角色(“multiformes”)的普通人相反,智者始终只扮演“一个人”(“unum agit”)。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
