- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:12.1-12.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-02
塞内卡在拜访郊外别墅时,通过建筑的倾颓、老化的树木以及一个曾是孩童的老人的衰老,体会到了自我的衰老,并极力主张拥抱和享受晚年。他建议将每一天作为生命的最后一天来过,并提醒说通往自由的道路始终敞开。
Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit; quid mihi futurum est,1 si tam putria sunt aetatis meae saxa?
无论我转向何处,我都看到了我衰老的证据。我曾去往我的郊外别墅,并抱怨那座坍塌建筑的开销。庄稼管家对我说,这不是他疏忽的过错,他尽了一切努力,而是因为别墅太古老了。这座别墅是在我的手下建起并成长起来的;如果与我同龄的石头都已如此腐朽,那我将会如何呢?
Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. "Apparet," inquam, "has platanos neglegi; nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret, si quis has circumfoderet, si inrigaret." Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod intra nos sit,2 ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.
我对他感到愤怒,并抓住了下一个发泄怨气的机会。“很明显,”我说,“这些悬铃木被忽视了;它们一片叶子也没有。这些树枝是多么多节且枯萎,树干是多么凄凉和肮脏!如果有人给它们松土、浇水,就不会发生这种事。”他指着我的保护神发誓说,他尽了一切努力,自己的照顾在任何方面都没有懈怠,而是因为这些树太老了。悄悄告诉你,那些树是我亲手种下的,我曾见过它们长出的第一片叶子。
Conversus ad ianuam "Quis est iste? "inquam, "iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es? Quid te delectavit alienum mortuum tollere? "At ille "Non cognoscis me?" inquit. "Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum." "Perfecte," inquam, "iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt."
转身朝向大门,我说:“那是谁?那个衰老不堪、理所当然被放在门旁的人?因为他正朝外看呢。你从哪里弄来这个家伙的?收养别人的尸体怎么会让你感到高兴呢?”但他回答说:“您不认得我了吗?我是费利基奥,您以前经常给我带陶土小人玩的那个。我是管家菲洛西图斯的儿子,您以前的小心肝。”“好极了,”我说,“这家伙在胡言乱语。那个小娃娃也变成了我的心肝宝贝?这完全是有可能的;他的牙齿恰好正在脱落呢。”
Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea, quocumque adverteram, apparuit. Conplectamur illam et amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
我应当感谢我的郊外别墅,因为无论我把目光投向何处,我的衰老都在我面前显现。让我们拥抱并爱它吧;如果你懂得如何使用它,它便充满了快乐。水果在即将流逝时最为甜美;童年的最大美丽在于其结束之时;纵酒者最爱最后一杯酒,即那杯令他们沉醉、为醉意画上圆满句号的酒。
Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas voluptates. Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse! "
一切享乐自身最令人愉悦的部分,都推迟到了它的终点。已经倾斜但尚未坠落的年龄是最令人愉悦的。而且我认为,即使是那站在屋檐最边缘的暮年,也有它自己的快乐。或者,这件事情本身就取代了快乐:一无所需。使各种欲望疲惫并抛弃它们,是多么甘美啊!
Molestum est," inquis, "mortem ante oculos habere." Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni. Non enim citamur ex censu.3 Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus. Est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat; hic pertinet a natali ad diem extremum. Est alter, qui annos adulescentiae cludit. Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit. Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur. Mensis artiore praecingitur circulo. Angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.
“把死亡置于眼前是令人烦恼的,”你说道。首先,这件事对年轻人来说,应该和对老年人一样置于眼前。因为我们并不是按照财产登记簿被召唤的。其次,没有人老到连一天也不敢奢望。而一天则是生命的一个台阶。整个生命由部分组成,并拥有大圆环绕小圆的结构。有一个圆环包罗并环绕着所有圆环;它从出生一直延伸到最后一天。有另一个圆环结束了青年时代。有一个圆环将整个童年限制在它的周线内。接着是一年本身,它包含了一切季节,生命就是通过这些季节的倍增而构成的。一月被更狭窄的圆圈环绕。一天拥有最狭窄的轨道,但即使是这一天,也从开始走到终点,从日出走到日落。
Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, "Unus," inquit, "dies par omni est.4" Hoc alius aliter excepit. Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
因此,因言语晦涩而获得绰号的赫拉克利特说道:“一天等于每一天。”不同的人对此有不同的理解。因为有人说它在小时上是平等的,这并没有撒谎;因为如果一天是二十四个小时的时间,那么所有的日子之间必然是平等的,因为黑夜拥有白天失去的东西。另一个人说,一天在相似性上等于所有日子;因为最长的时间跨度也没有什么东西是你在一天中找不到的,即光明与黑暗,而这一天在永恒中多次进行这些交替,无非是时而缩短,时而延长。
Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίωται.
因此,每一天都应当这样安排,仿佛它在压阵,并使生命圆满和完整。通过实际统治将叙利亚占为己有的帕库维乌斯,当他用美酒和那些丧葬宴席为自己举行祭奠时,在晚宴后被抬进卧室,在娈童们的掌声中,伴随着合奏唱着:“生命已逝,生命已逝。”
Nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus: "Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi." Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat. Quisquis dixit "vixi," cotidie ad lucrum surgit.
他没有一天不为自己举行葬礼。他因坏良心而做的事,让我们因好良心来做,并在准备入睡时,高高兴兴、开开心心地说:“我已活过,并已完成了命运所赐予的历程。”如果神赐予明天,让我们欣然接受。谁能毫无忧虑地期待明天,谁就是最幸福、最稳妥的自我拥有者。凡是说过“我已活过”的人,每天醒来都是赚到了。
Sed iam debeo epistulam includere. "Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?" Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam? "Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est.5" Quidni nulla sit? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet. "
但现在我必须结束信件了。“就这样,”你说,“没有任何随信礼品就寄给我吗?”不要害怕;它随身带了东西。我为什么要说“东西”?是很多东西。有什么能比这句我托它带给你的话更伟大的呢?“在被迫无奈中生活是件坏事,但在被迫无奈中生活绝非无奈。”为什么说绝非无奈呢?通往自由的许多短暂而简便的道路随处敞开。让我们感谢神,因为没有人能被强留在生命中。践踏这些被迫无奈本身是允许的。
Epicurus," inquis, "dixit. Quid tibi cum alieno?" Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. VALE.
“这是伊壁鸠鲁说的,”你说道。“别人的东西与你有什么关系?”凡是真理,就是我的。我将继续向你灌输伊壁鸠鲁,以便让那些只对教条顶礼膜拜、不评价说了什么而只看是谁说的人知道,最优秀的事物是公共财富。再见。
- 12.1quid mihi futurum est
意为“我将会如何”或“我将会发生什么”,此处‘mihi’是关系与格(dative of reference),‘futurum est’是表示未来状态的非人称或以‘quid’为主语的句式。
- 12.2Quod intra nos sit
带有虚拟语气‘sit’的关系代词‘quod’引导的限制性及插入性从句。字面意为“应在我们之间保持的事”,习惯上作为“悄悄告诉你”、“你我知晓即可”的插入语。
- 12.6Non enim citamur ex censu
字面意为“因为我们不是按照财产登记簿被召唤的”。此处将罗马社会中根据资产和年龄级别来征召(citare)市民服兵役或公职的制度作比喻,生动地说明了死亡并不会按照年龄或社会阶层的顺序来召人。
- 12.7par omni est
形容词‘par’支配与格‘omni’。将‘omni’理解为省略了‘diei’(即“与每一天平等”)最符合后文(‘alius aliter excepit’)关于时间长度的均等或结构相似性的论证展开。
- 12.10sed in necessitate vivere necessitas nulla est
围绕名词‘necessitas’(必要、被迫状况、强制)两种含义的双关语。前者‘necessitate’指外部环境或命运的束缚与困境,后者‘necessitas’指必须留在其中的逻辑或道德上的强制。其背景是斯多葛学派与伊壁鸠鲁学派共有的观点:既然通往自由(死亡自决)的道路始终敞开,人就没有必要勉强留在不公不义或痛苦的生存状态中。
