- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:1.1-1.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-03
塞内卡敦促卢基里乌斯把握并保护自己的时间,强调把握当下而不是依赖明天的重要性。他分享了自己记录时间开销的做法,并建议卢基里乌斯在为时已晚之前守住余下的时间。
Ita fac, mi Lucili; vindica te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus,1 magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
就这样做吧,我的卢基里乌斯:为你自己夺回你自己,并将迄今为止或被夺走、或被窃取、或流逝的时间,收集并保存起来。让你自己相信事情确如我所写的那样:有些时间从我们这里被夺走,有些被暗中抽走,有些流逝而去。然而,最可耻的损失是通过疏忽而发生的损失。如果你愿意注意的话,生命的最大部分在作恶者手中流逝,很大一部分在无所事事者手中流逝,而整个生命则在忙于他事者手中流逝。
Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod2 mortem prospicimus; magna pars eius iam praeterit. Quicquid aetatis retro est, mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas conplectere. Sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Dum differtur, vita transcurrit.
你能给我引荐谁,是给时间定下价值、评估每一天、并且明白自己每天都在走向死亡的呢?因为我们在这件事上犯了错误,即我们把死亡看作是未来的事;实际上死亡的大部分已经过去了。身后过去的任何光阴,都已被死亡掌握。 所以,我的卢基里乌斯,做你写信说你正在做的事吧:拥抱每一小时。如果你对今天着手把握,那么你就不会那么依赖明天。在推延之中,生命已匆匆逝去。
Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est. In huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;3 nemo se iudicet quicquam debere, qui tempus accepit, cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere.
卢基里乌斯,一切都是身外之物,唯有时间是属于我们自己的。自然让我们占有了这唯一一件转瞬即逝、难以捉摸的东西,但任何想要夺走它的人,都可以把我们从中赶走。凡人的愚蠢是如此之大,以至于当他们获得了最微小、最廉价、且肯定可以弥补的东西时,他们甘愿让这些东西记在自己的账上;然而,接受了时间的人,却没有一个认为自己欠了什么,尽管在此期间,时间是唯一连心怀感激的人也无法偿还的东西。
Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum me dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum, dicam; causas paupertatis meae reddam, sed evenit mihi, quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit.
也许你会问,我这个向你提出这些建议的人,自己又是怎么做的呢?我会坦白承认:就像在一个奢侈但细心的人身上发生的那样,我的开销账目是清楚的。我不能说自己什么都没有损失,但我会说明我损失了什么、为什么损失以及如何损失;我会解释我贫困的原因,但在我身上发生的事,正如大多数非因自身过错而陷入穷困的人所遭遇的那样:人人都谅解,却没人来相助。
Quid ergo est? Non puto pauperem, cui quantulumcumque superest, sat est. Tu tamen malo serves4 tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, sera parsimonia in fundo est. Non enim tantum minimum in imo, sed pessimum remanet. VALE.
那么,这又算什么呢?我不认为一个只要剩下哪怕一丁点儿就觉得足够的人是贫穷的。不过,我还是希望你保留你自己的东西,而且你会在好的时机开始。因为正如我们的祖先所认为的那样,到了坛底才省俭就太迟了。因为残留在底部的不仅是最少的一部分,而且是最糟糕的一部分。再会。
- 1.1male agentibus
现在分词 agens 的复数与格。与动词 elabitur(滑落、流逝)连用,表示受损的对象(利益/影响与格,或分离与格)。随后的 nihil agentibus 和 aliud agentibus 亦采用相同结构。
- 1.2In hoc ... quod
指示代名词 hoc(作为介词 in 的宾语,为夺格)与 quod 引导的名词从句(带有直陈式 prospicimus)呈同位语关系,表示“在……这一点上”的限定或原因。
- 1.3imputari sibi ... patiantur
ut 从句中的谓语动词 patiantur(容忍、甘愿接受)带有被动不定式 imputari(被记账、被归咎)作为补足语。反身代名词 sibi(与格)指代主句的主语(mortalium)。
- 1.5malo serves
省略了连词 ut 的名词从句(serves 为现在时虚拟式第二人称单数),作为表示意愿的动词 malo(我更希望)的宾语。
