- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.8.1-1.8.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论述至高的君位实质上是一种受万人注目的拘束,指出残暴的惩罚只会让仇敌倍增,唯有温和仁慈才能确保君王的安危。
Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. "Ista," inquis, "servitus est, non imperium." Quid? tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem?1 Alia condicio est eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent; vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt.
你认为,剥夺君王那连最卑微之人都享有的言论自由是一件严酷的事。“那,”你说,“是奴役,而非统治。” 怎么?你难道没有体会到,这对我们而言是统治,对你而言却是奴役吗?那些潜藏在自己未曾超越的庸碌人群之中的人,其境况截然不同:他们的美德需要经过长久的挣扎才能显现,他们的恶行则被幽暗所遮蔽;而你们的一言一行都被传闻所捕捉,因此,没有任何人比那些无论配得何种名声都注定名声巨大的人,更应当在意自己拥有怎样的名声。
Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent! Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius; tibi in tua pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes; obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur.
借由你的恩惠我们得以享有的事情,对你而言却有多少是不被允许的!我可以在城市的任何角落独自漫步而毫无惧色,尽管没有同伴跟随,家中无一护卫,身侧也未佩长剑;而你即便在自己的和平岁月中,也不得不全副武装地生活。你无法摆脱自己的显赫运势;它围困着你,无论你降临何处,它都伴以浩大的排场紧随其后。
Est haec summae magnitudinis servitus non posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi tutum; fastigio tuo adfixus es.
这便是至高伟大的奴役:无法变得渺小;然而这必然性本身,乃是你与众神所共有的。因为苍穹同样将诸神紧紧束缚,正如你降卑并不安全一样,诸神降临世间也未被允准;你已被钉牢在自己的顶峰之上。
Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet; tibi non magis quam soli latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te putas? Oriris.
极少有人察觉我们的动静;我们得以出入往来、变换服饰,而不引来公众的注视;但你想要隐藏起来,却正如太阳一样不可能。你周遭充满光明,所有人的目光都聚焦于那处。你以为自己是在出门吗?你是在升起。
Loqui non potes, nisi ut vocem tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant; irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur.2 Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest.
你无法言说而不使普天之下的万民都听闻你的声音;你无法动怒而不使万物皆为之战栗,因为你无法击倒任何人而不使周围的一切都受到震动。正如雷霆降下,受危者寡,而惧怕者众,同样,至高权力的惩戒所惊骇的范围远大于其所伤害的范围,且这绝非毫无缘由;因为对于一个全能之人,人们所思量的不是他已经做了多少,而是他将要做多少。
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
如今你更当补充这一点:尽管忍受已受的侵害会使平民更容易遭受新的侵害,但对君王而言,源自温和的安全性才更为确实;因为频繁的报复仅仅压制了少数人的仇恨,却激起了所有人的怨尤。
Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo;3 parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.
施暴的意愿应当在施暴的借口耗尽之前便先自止息;否则,正如被修剪的树木会萌生出更多的枝条,许多播种的植物为了长得更加茂密而遭到剪截一样,君王的残暴也会因铲除敌人而反使仇敌的人数倍增;因为被处决者的父母与子女、亲属与友人,都会纷纷填补每一个人的空位。
- 1.8.1tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem ?
不定式宾格结构中的对称省略。承接前句的“servitus est, non imperium”,在 nobis esse 之后补出 imperium,即“istud nobis esse [imperium], tibi [esse] servitutem”(此事对我们而言是统治,对你而言是奴役)。指示词 istud 指代上文提及的王权受到言行约束的这一处境。
- 1.8.5neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur
承接前文“Loqui non potes... irasci non potes...”的省略结构,此处省略了助动词 potes(即 neminem adfligere [potes])。连词 nisi ut 引导结果或限制性条件从句,意为“除非周围的一切都被撼动,否则便不能击倒任何人”,强调君王行动不可避免地波及全体的巨大影响力。
- 1.8.7auget inimicorum numerum tollendo
tollendo 为动名词的夺格,表示手段(“通过铲除/消灭敌人”)。正如后句 parentes enim... 所解释的那样,处决敌人的行为在逻辑上形成悖论:消灭个体的举动反而会因死者的亲友继起而使仇敌的总数增加。
