- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.5.1-1.5.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡立足于君主与国家的有机一体性,论证了宽容的必要性,并指出克制愤怒与拯救生命乃是比肩神祇的崇高特权。
Longius videtur recessisse a proposito oratio mea, at mehercules rem ipsam premit. Nam si, quod adhuc colligit,1 tu animus rei publicae tuae es, illa corpus tuum, vides, ut puto, quam necessaria sit clementia; tibi enim parcis, cum videris alteri parcere. Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
我的言说似乎偏离了原旨太远,但凭海格立斯起誓,它正紧扣着事物本身。因为倘若如至今的推论所示,你是你国家的精神,而它是你的躯体,那么我想你自能看出宽容是何等必要;因为当你看似在宽恕他人时,你实则是在宽恕自己。因此,对待应当受谴责的公民,必须像对待萎弱的肢体一样加以宽恕,即便有时需要放血,也必须克制住手,以免切得超出必要。
Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem hominibus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos, quod servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas! Principum saevitia bellum est.
所以,正如我所说,宽容对一切人固然都合乎天性,但对统帅却最为相宜,这恰是因为在他们手中宽容有着更多可以拯救的生命,并能在更广阔的天地中显现。因为私人的残忍能造成多么微不足道的危害!而君王们的暴虐则是战争。
Cum autem virtutibus inter se sit concordia nec ulla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est; quid enim maius aut fortius quam malam fortunam retundere? Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
然而,诸德行之间虽相互和谐,无一者比另一者更为优异或尊贵,但某些德行对某些人来说却更为适宜。豁达豪迈适合任何凡人,哪怕是其下已别无他人的最卑微之人;因为有什么比挫败厄运更伟大、更坚强呢?然而这种豪迈在顺境中拥有更开阔的天地,在审判席上也比在平地上更为显著。
Clementia, in quamcumque domum pervenerit, eam felicem tranquillamque praestabit, sed in regia, quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est memorabilius quam eum,2 cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem: "Occidere contra legem nemo non potest, servare nemo praeter me"?
宽容无论进入哪一家门,都能使之幸福而宁静,但在王宫之中,越是罕见,便越令人惊叹。因为有什么比这更值得铭记呢:一个人的愤怒无人阻挡,他那严厉的判决连行将受死者自身也表赞同,无人敢打断他,甚至在他勃然大怒时无人敢于求情,而此人却自己约束住自己,将自己的权力用于更美好、更温和之事,并思忖着这一点:“违背法律杀人是人人都能做到的,但除了我,无人能拯救生命”?
Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad terram deducit; magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est furere in ira, ferarum vero nec generosarum quidem praemordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae pertinacia est.
崇高的命运当配崇高的心灵,若这颗心不能将自身提升至那等命运并立于其上,便也会将命运一同拉下泥潭;而伟大心灵的特质乃是温和与安详,居高临下地俯视伤害与冒犯。在愤怒中狂暴是妇人之态,而撕咬与逼迫被击倒在地者,则是野兽的行径,且连高贵的野兽也算不上。大象与狮子会径自走过它们撞倒之物;纠缠不休乃是卑劣野兽的顽劣。
Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat; at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere,3 facit, quod nulli nisi rerum potenti licet; vita enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur.
凶残而不可动摇的愤怒不适合君王,因为他由于发怒而将自己降低到对方同等地位,从而并不比对方高出多少;但若他将生命与尊严赐予陷于险境且理应丧失这一切的人,他便是在做除了天下之主外无人能做之事;因为生命甚至能从尊长身上被剥夺,却绝不会被赐予卑下之人以外的人。
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat;4 quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur.
拯救生命是显赫命运所独有的特权,而当这命运得以拥有与神祇相同的力量时,它最应当受到敬仰——正是凭借神祇的恩惠,我们无论善人还是恶人同样被带入这光明的尘世。因此,元首当将神祇的心性归于自身,对他的公民,因其中一些人有用且善良而乐于眷顾,将另一些人仅仅留作充数;为某些人的存在而欢喜,对某些人则予以容忍。
- 1.5.1quod adhuc colligit
动词 colligit(第三人称单数现在时)意为“推论、归纳”,在此以先前的论证(ratio 或 oratio)为隐含主语,或作非人称用法,意为“如迄今的推论所示”。关系代词 quod 引导指代前述推导结果的从句。
- 1.5.4Quid enim est memorabilius quam eum
memorabilius 为中性比较级(“有什么比……更值得铭记”),与 quam 一同统辖后续的宾格不定式结构(eum ... manum inicere et ... uti)。整个宾格不定式短语在句法上充当 quam 所引出的比较对象。
- 1.5.6meritis amittere
不定式 amittere 直接依附于与格复数分词 meritis。这是白银时代散文与诗歌中常见的受希腊语影响的句式,即在表示“值得、理应”的形容词或分词(如 dignus, meritus)后直接接不定式,意为“对于那些理应丧失(生命或尊严)的人”。
- 1.5.7in numerum relinquat
短语 in numerum 是一习惯表达,意为“仅仅充当人数”或“算作凑数”。它与有用且善良的人(utiles bonique)相对立,表示君主无需特别提拔或惩戒,仅将他们作为庸常大众保留在人口数中放任之。
