- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.26.1-1.26.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡指出残暴必然招致奴隶、卫队乃至各邦的反叛与覆灭,靠恐惧维系的统治唯有阴暗与战栗,毫无真正乐趣。君主真正的荣耀与福祉在于以宽容拯救众人并赢得公民冠冕,而非行使如火灾与垮塌般的杀戮之力。
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest quisquam ab eo sperare, quem malum esse docuit? Non diu nequitia apparet1 nec, quantum iubetur, peccat.
即便对于私人的残忍,奴隶们的手也甘冒必受十字架之刑的危险起而复仇;面对暴君,各族各邦,无论是正遭受其祸害的,还是面临威胁的,都挺身而出誓要将其剿灭。有时他们自己的卫队也起来反抗他们,把从他们那里学来的背叛、不敬、残暴以及所有恶行,反施在他们自己身上。因为对于由自己教导成邪恶之徒的人,谁又能从他那里抱有何种指望呢?邪恶绝不会长期顺服,也不会仅按受命的限度去犯罪。
Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est? Non aliud quam captarum urbium forma et terribiles facies publici metus. Omnia maesta, trepida, confusa; voluptates ipsae timentur; non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet2 magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuvent?
然而,即便假定残忍是安全的,它的统治又是何等景象?无非是一幅陷落城池的图景和公众恐惧的狰狞面孔。一切都是悲戚、战栗、混乱的;就连享乐本身也令人畏惧;人们无法安心赴宴,在宴席上即便醉酒之人也必须小心翼翼地看管自己的舌头;人们也无法安心观看赛会,因为在赛会中人们正搜寻着构陷与危险的由头。即便动用巨额开支、王家资财和巧匠名流的大名来筹办,然而谁又能在牢狱中的赛会里享受到快乐呢?
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare? Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur potestas?
善神啊,这究竟是何等恶孽:杀戮、施暴、耽溺于锁链之声、斩落市民的头颅、所到之处血流成河、单凭自己的相貌便令人惊骇逃遁?倘若是由狮子和熊施行统治,倘若把管辖我们的权力交与毒蛇和一切最具毒害的野兽,我们的生活又会有何不同?
Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo; horum ne a necessariis quidem sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo habet, quo plus se exercitat, eo incitatior. A singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit, et inicere tectis ignem, aratrum vetustis urbibus inducere potentiam putat; et unum occidi iubere aut alterum parum imperatorium credit; nisi eodem tempore grex miserorum sub ictu stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam3 putat.
那些缺乏理智、被我们斥以残暴罪名的野兽尚且不对同类下手,在群兽之间相似之形尚能保全平安;而这些人的疯狂甚至不对自己的近亲有所克制,反将异己与至亲同等看待,越是肆虐,便越发猖狂。随后,它从对个人的屠杀蔓延至对整个族群的毁灭,把纵火焚屋、将犁头推过古老的城池视为权力的彰显;并认为仅仅下令处死一两人有失君主的威严;除非有一群可怜人同时立于刀刃之下,否则便以为自己的残忍受到了贬抑与拘束。
Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte revocare et mereri clementia civicam.4 Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia. Haec divina potentia est gregatim ac publice servare; multos quidem occidere et indiscretos incendii ac ruinae potentia est.
那种赐予众人以生路、从死亡边缘召回生命、凭借宽容而赢得公民冠冕的作为,才是真正的福祉。没有任何饰物比那枚因拯救市民而获赐的冠冕更配得上元首的崇高地位、更为壮丽——不是从败者身上剥下的敌方甲胄,不是染满异族鲜血的战车,也不是战争中夺得的战利品。成群结队、公开地拯救他人,乃是神圣的威力;而不加区分地杀戮众人,充其量不过是火灾与崩塌的毁灭力量罢了。
- 1.26.1Non diu nequitia apparet
此处的动词 apparet 取其古代用法 appareo(服侍、侍从、顺从,常带与格,此处为绝对用法),意为“邪恶不会长久顺服”。若单纯解作“显现/出现”,则与后半句 nec peccat(也不会仅按命令的程度犯罪)在逻辑与语意上的呼应显得松散。
- 1.26.2Apparentur licet
由 licet 引导虚拟式现在时被动态 apparentur(源自 apparo,准备、筹办)构成的让步从句,意为“即便……被准备好”。它引出主句带有潜在虚拟式的修辞疑问句 quem tamen ludi in carcere iuvent(然而谁会喜爱牢狱中的比赛呢)。
- 1.26.4in ordinem coactam
成语 in ordinem cogere 原指“将(长官等)贬入平民阶层(ordo)”或“剥夺特权、加以限制”。在此处作被动分词 coactam 修饰 crudelitatem,形象地描绘暴君认为自己的残忍被“贬低/局限于微不足道的狭隘行列”。
- 1.26.5civicam
阴性单数宾格形容词 civicam 省略了中心名词 coronam,指罗马授予拯救同胞公民性命者的崇高荣誉“公民冠”(corona civica)。后一句中的 illa corona ob cives servatos(因拯救公民而获的冠冕)即对其作出了直接说明。
