- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.22.1-1.22.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡提出了惩处侵害他人行为的三重目的(改过、示警与治安),并论证了节制惩罚与君主的温和宽仁才是纠正城邦风尚的最有效手段。
Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindicandis haec tria1 lex secuta est, quae princeps quoque sequi debet: aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant. Ipsos facilius emendabis minore poena; diligentius enim vivit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati perditae parcit; impunitatis genus est iam non habere poenae locum.2
让我们转向对他人的侵害,在对此类侵害施以惩罚时,法律始终追求以下三点,君主亦当遵循:要么使所惩治之人改过迁善,要么借其惩罚使他人变得更好,要么除灭恶徒使其余之人生活得更为安全。以较轻的惩罚,你会更容易使他们本人改过;因为只要自身尚存有一丝完好之物,人便会更为审慎地生活。没有人会顾惜已经丧失的声誉;再无受罚的余地,本身就是一种免罪。
Civitatis autem mores magis corrigit parcitas animadversionum; facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnationum levat, et severitas, quod maximum remedium habet,3 adsiduitate amittit auctoritatem.
然而,惩戒的节制更能纠正城邦的道德风尚;因为犯罪之人的众多会导致犯罪习以为常,当泛滥的判决减轻了耻辱的分量时,烙印也就不那么沉重了;而严苛的惩处,尽管拥有至上的疗效,却因频繁施用而丧失其权威。
Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia regentis; gravior multo poena videtur, quae a miti viro constituitur.
君主若能对过犯予以宽容忍耐,便能在城邦中树立良好风尚并涤除恶习;但这绝非出于认可,而是如同勉为其难、怀着极大的痛苦前去施行惩诫一般。统治者的宽仁本身会令人对犯罪产生羞耻感;由一位温和之人所确立的刑罚,往往显得要沉重得多。
- 1.22.1haec tria
宾语 haec tria 的具体内容通过冒号后接的三个由连接词 ut 引导的名词性分句(aut ut... aut ut... aut ut...)作同位语展开。
- 1.22.1impunitatis genus est iam non habere poenae locum
不定式短语 iam non habere poenae locum(再无受罚的余地)作主语,impunitatis genus(一种免罪)作表语名词。这是一个悖论式的表达,意指已经彻底受损、无可再罚的状态反而相当于免受惩罚。
- 1.22.2severitas, quod maximum remedium habet
关系代词 quod 采用中性单数形式,但其先行词却是阴性名词 severitas。这是受表语名词 remedium(中性)的性所吸引(吸引同化),或是将先行词所指的整个抽象概念综合视为中性(依义构句)。
