- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.19.1-1.19.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡以蜜蜂为例,指出正如蜂王没有蜇刺一样,君主也应施展宽仁;他论证唯有臣民的爱戴而非恐惧,才是保障君王安全真正坚不可摧的壁垒。
Excogitare nemo quicquam poterit, quod magis decorum regenti sit quam clementia, quocumque modo is et quocumque iure praepositus ceteris erit. Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiore praestabitur potestate, quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur.
无论统治者是以何种方式、凭借何种法权被置于他人之上,任何人都无法想出比宽仁更适合他的美德了。我们诚然必须承认,这一美德在越巨大的权力中展现,便越是美好和崇高;而这权力只要依循自然之法则而调整,便不应当是有害的。
Natura enim commenta est regem, quod et ex aliis animalibus licet cognoscere et ex apibus; quarum regi amplissimum cubile est medioque ac tutissimo loco; praeterea opere vacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt; praeterea insignis regi forma est dissimilisque ceteris cum magnitudine tum nitore. Hoc tamen maxime distinguitur:
因为自然构想出了君王,这一点既可从其他动物身上获知,也可从蜜蜂身上领悟:蜂王拥有最宽敞的蜂房,且处于正中和最安全的位置;此外,它免于劳作,是他者劳作的监督者,一旦失去了蜂王,整个蜂群就会溃散,它们绝不容忍多于一个蜂王,而是通过争斗去寻求更优秀者;再者,蜂王的形态出众,无论是体型还是光泽都与众不同。然而,它最显著的区别在于此:
iracundissimae ac pro corporis captu pugnacissimae sunt apes et aculeos in volnere relinquunt, rex ipse sine aculeo est; noluit illum natura nec saevum esse nec ultionem magno constaturam1 petere telumque detraxit et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens; est enim illi mos2 exercere se in parvis et ingentium rerum documenta minima largiri.
蜜蜂极其易怒,按其体格比例而言极其好战,并把蜇刺留在伤口之中,而蜂王自身却没有蜇刺;自然既不愿让它残暴,也不愿让它寻求付出巨大代价的报复,因而夺去了它的武器,使其愤怒处于赤手空拳的状态。这对于伟大的君王而言是一个巨大的楷模;因为自然惯常在微小的事物中施展自身,并赐予伟大之物的最微小的明证。
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet. Utinam quidem eadem homini lex esset et ira cum telo suo frangeretur nec saepius liceret nocere quam semel nec alienis viribus exercere odia! Facile enim lassaretur furor, si per se sibi satis faceret et si mortis periculo vim suam effunderet.
若不从小小动物身上吸取品行,实当令人羞愧,因为人的心智应当比之更为克制,恰如人造成危害的能力更为剧烈一样。但愿人也有同样的法则,愤怒能随其武器一同折断,既不允许危害他人多于一次,也不允许借助他人的力量来施展仇恨!因为如果暴怒只能靠自身来使自己满足,并冒着丧命的危险倾泻其力量,狂暴便会轻易地耗尽自身。
Sed ne nunc quidem illi cursus tutus est; tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat. Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare? Errat enim, si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est; securitas securitate mutua paciscenda est.
然而即使在如今,他的前途也绝非安全;因为他有多么渴望被畏惧,就必然有多么畏惧,他不得不提防所有人的双手,甚至在无人设伏之时也认定自己正受到攻击,没有任何一刻能免于恐惧。当一个人本可以对他人无害,因而自身安全,并在众人欢欣鼓舞之中行使权力那有益的职权时,谁竟能忍受过这样的生活呢?因为,如果有人认为在没有什么是免受君王威胁的地方君王自己能够安全,那他就大错特错了;安全必须以相互的安全来缔结盟约。
Non opus est instruere in altum editas arces nec in adscensum arduos colles emunire nec latera montium abscidere, multiplicibus se muris turribusque saepire: salvum regem clementia in aperto praestabit. Unum est inexpugnabile munimentum amor civium.
无需修筑高耸入云的城堡,也无需加固难以攀爬的丘陵,无需切削山峦的侧翼,无需用重重城墙和塔楼围蔽自身:宽仁将在开阔之处保全君王的安全。唯一坚不可摧的壁垒就是臣民的爱戴。
Quid pulchrius est quam vivere optantibus cunctis et vota non sub custode nuncupantibus? si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum? nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum velit?
还有什么比在所有人的由衷祈愿下生活、在无人监视之下倾吐祝愿更为美好的呢?一旦健康稍有动摇,激起的不是人们的企盼而是恐惧;对任何人而言,都没有什么珍贵到不愿为了其守护者的安康而舍弃之物。
O ne ille,3 cui contingit, ut sibi quoque vivere debeat; in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum? Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat? Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam, si di immortales potestatem visendi sui4 faciant, intueamur venerantes colentesque. Quid autem? Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens? Hoc adfectare, hoc imitari decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeare.
啊,这样的人真是何其有幸,以至于他不得不也为自己而活;他在这一点上通过源源不断的良善明证,证明了国家并非属于他,而是他属于国家。谁敢向这样的人策划任何危险?在正义、和平、贞洁、安全、尊严繁荣昌盛,在富足的城邦充溢着一切美好事物的这位君王治下,谁又不会在可能的情况下愿为其避开厄运呢?臣民看待自己的统治者,其心意与如果不死的神明赐予瞻仰自身的机会、我们敬畏崇拜着凝望神明时的心意毫无二致。再说,那位依循神明的天性行事、行善济施、慷慨大度并善于使一切向善的人,难道不是占据着最接近神明的位置吗?追求这一点、效仿这一点才是应当的:即被视为最伟大者的同时,也被视为最崇善者。
- 1.19.3magno constaturam
动词 constare 与表示价格或代价的夺格 magno 连用,构成修饰 ultionem 的阴性宾格将来分词,意为“将付出巨大代价的报复”。
- 1.19.3est enim illi mos
与格 illi 为表示领属的与格,指代前句的主语 natura(“因为自然的习性乃是……”)。
- 1.19.8O ne ille
感叹词 O 后接肯定强调小辞 nē(相当于 profecto,意为“确实、诚然”),而非否定词。它用于有力地强调由关系从句 cui contingit 所修饰的代词 ille。
- 1.19.8visendi sui
动名词/动形容词短语 visendi sui 由反身代词属格 sui 与动词形式 visendi 结合而成。拉丁语语法中,人称代词或反身代词属格作动词性名词的宾语时,无论所指单复数(此处指代复数神明 di immortales),均固定使用以 -ī 结尾的动形容词/动名词搭配。
