← 小塞内卡

论宽容

§1.1.1-1.1.9

作为君王明镜的宽容与节制绝对权力

作者向尼禄指出宽恕之德乃理想统治者的明镜,设想了一位掌握绝对权力却持守节制与仁慈的君王独白,并论述了君主出于本性的仁善如何为全体罗马公民带来深沉的安宁与至高的幸福。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.1

​Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodam modo speculi vice fungerer1 et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium. Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum: " Egone ex omnibus mortalibus placui electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer? Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est; quid cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur; quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.2

尼禄·恺撒啊,我着手撰写关于宽恕的论著,是为了在某种程度上充当镜子,向你展示你自己,展示你将要获得世间最大的愉悦。因为,尽管正当之举的真正成果就在于践行了它,且在美德本身之外没有任何报酬配得上美德,但省察并巡视良善的良知,随后举目注视这广大的人群——他们不和、好乱、不能自制,一旦挣脱了这一枷锁,就将同样狂喜地奔向他人与自身的毁灭——并自言自语道,这确是一件乐事: “难道我竟然在所有凡人中脱颖而出并被选中,在尘世间代行诸神的职责吗?我是万国生杀予夺的主宰;每个人拥有何种命运与地位,皆握于我手;命运女神愿赐予每一个凡人什么,便借我的口来宣告;从我们的回应中,人民与城邦汲取欢欣的缘由;任何地方若非我乐意并降下恩惠,便不能繁荣;这千千万万被我的和平所抑制的利刃,只消我的示意便将出鞘;哪些民族应当被彻底摧毁,哪些应当被迁徙,谁应当被赋予自由,谁应当被剥夺自由,哪些君王应当沦为奴隶,谁的头颅应当被加冕以王者的荣光,哪些城邦应当倾覆,哪些应当兴起,皆属我的裁决之权。

§1.1.3

​In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria. Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.

在这般巨大的权能面前,愤怒未曾驱使我施加不公的惩罚,少年的冲动没有,人们的鲁莽与抗拒——它往往甚至从最平静的胸膛中抹去隐忍——没有,那种企图通过恐怖来炫耀权力的阴森可怕、却在大帝国中司空见惯的虚荣,也未曾动摇我。剑在我这里已被收起,甚至可以说已被封存;即使是对最微贱的鲜血,也怀有极大的节制;任何人,哪怕缺乏其他一切资格,只要享有人的名义,在我这里就必得垂顾。

§1.1.4

​Severitatem abditam, at clementiam in procinctu habeo; sic me custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima motus sum, alterius ultima; alium dignitati donavi, alium humilitati; quotiens nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci.3 Hodie dis inmortalibus, si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum paratus sum."

我将严苛深藏,而使宽恕随时就绪;我如此自律,仿佛要向那些被我从弃置与幽暗中召至光明之下的法律做出交代。我为一人的少年所动容,为另一人的迟暮所怜惜;我宽宥一人是因其尊贵,宽宥另一人是因其卑微;每当我找不到施加怜悯的理由时,我便顾惜了我自己。今日倘若不朽的诸神向我问责,我已准备好将全人类如数清点交付。”

§1.1.5

​Potes hoc, Caesar, audacter praedicare omnia, quae in fidem tutelamque tuam venerunt, tuta haberi, nihil per te neque vi neque clam adimi rei publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc principum concessam concupisti innocentiam. Non perdit operam nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos aestimatores nancta est. Refertur tibi gratia; nemo unus homo uni homini tam carus umquam fuit, quam tu populo Romano, magnum longumque eius bonum. Sed ingens tibi onus imposuisti; nemo iam divum Augustum nec Ti. ​Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit; principatus tuus ad gustum exigitur.4 Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt; quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.

恺撒啊,你可以大胆地宣告:凡交付于你的信托与庇护之下的一切,皆安然无恙;国家未曾因你而在暴力下或隐蔽中丧失分毫。你所渴求的是清白无辜,这是最罕见的赞誉,且迄今未曾赐予任何元首。你的努力并未白费,你那非凡的仁善也未曾遭遇忘恩负义或心怀叵测的评判者。人们正向你表达感恩;从未有任何一个人如你之于罗马人民那般,为一个同类所深爱——你是他们伟大而长久的福祉。然而你给自己套上了巨大的重负;如今已无人再谈论神圣的奥古斯都,或提比略·恺撒的执政之初,亦无人在你身外寻找希望你加以效仿的典范;你的统治正凭其最初的滋味而被评判。倘若这种仁善对你而言并非出于本性,而只是权宜假借,那将是艰难无比的。因为没有人能长久佩戴面具,伪装之物很快就会跌回其本性;但那些有真实居于其下、且可以说是从坚实土壤中生长出来的东西,随着时间的推移,必会发展得更广大、更美好。

§1.1.7

​Magnam adibat aleam populus Romanus, cum incertum esset, quo se ista tua nobilis indoles daret; iam vota publica in tuto sunt; nec enim periculum est, ne te subita tui capiat oblivio. Facit quidem avidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant; gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas complectuntur insperata adsecuti; omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint.

当罗马人民尚不确定你那高贵的禀赋将走向何方时,他们曾冒着巨大的风险;如今公众的祈愿已进入安全之境,因为绝无危险会让你突然忘记自己。过度的福泽固然使人贪婪,欲望也从来不会节制到在已经获取的事物前止步;人们从伟大事物跨向更伟大事物,一旦获得了意外之喜,便怀抱最不切实际的奢望;然而,你如今所有的臣民都不得不做出这一承认:他们是幸福的,且这些福分如今再无所增益,除非是让它们永恒绵延。

§1.1.8

​Multa illos cogunt ad hanc confessionem, qua nulla in homine tardior est: securitas alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum; obversatur oculis laetissima forma rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi licentia.

诸多事物迫使他们做出这桩在人类身上产生得最迟缓的承认:深沉而丰沛的安宁,高居于一切侵害之上的正义;在他们眼前浮现出城邦最欢欣的景象,对于至高的自由而言,这景象除了走向自毁的放纵之外,一无所缺。

§1.1.9

​Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio; cetera enim bona pro portione fortunae suae quisque sentit aut expectat maiora minoraque, ex clementia omnes idem sperant; nec est quisquam, cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.

然而,对你宽恕的赞叹,尤为平等地传达到了最高层与最底层的人们。因为对于其他福泽,每个人根据自己命运的份额去感受或期待更大或更小的一份,但对于宽恕,所有人期盼的皆是同一事物;也没有任何人对自己的清白自负到,不为那随时准备面对人类过失而伫立眼前的宽恕而欣喜。

语法注4 条
  1. 1.1.1speculi vice fungerer

    名词 vicis 的单数夺格 vice 支配属格 speculi,具有“代行……职责”或“如同……”的副词/介词性用法;同时,由于动词 fungor 习惯支配夺格补足语,vice 在句法上也充当了 fungerer 的夺格宾语。

  2. 1.1.2mea iuris dictio est

    本句是统领前面一连串间接疑问从句(quas nationes... oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur)的主句。名词短语 iuris dictio(司法管辖权、裁决权)作主格表语,意为“属于我的裁决权限”。

  3. 1.1.4quotiens nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci

    动词 parco 支配与格 mihi,字面义为“我宽恕/顾惜了我自己”。即便在犯过者身上找不到任何值得怜悯的理由(misericordiae causam),统治者依然“顾惜自己”,即不愿以严酷刑罚玷污自身的良知与德行,免使自己承受残害同类的痛苦。

  4. 1.1.6principatus tuus ad gustum exigitur

    动词 exigo 意为“按……标准来检验、衡量或评定”。短语 ad gustum 借用了品尝饮食之“初尝/滋味”的隐喻,表明尼禄的执政正依照其执政之初所展现出的风范和品味来接受评判。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.9