- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.30.1-2.30.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡解释了他论及神明至高恩惠的理由是为了遏制忘恩负义之恶并维护神人两界的大义,并指出感恩无需花费或劳力,只要欣然受恩便已即时报答了恩情。
Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis vitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, quam cotidie ab illis petit?
我亲爱的利贝拉利斯,我认为这些论述是必要的,这既是因为当我们在谈论微不足道的恩惠时,理当对最重大的恩惠有所交代,也是因为这种令人痛恨的恶德之肆无忌惮,正是由此蔓延到其余一切事物之中的。实际上,凡蔑视至高恩惠的人,又会感激地回应谁呢?他又会将何种赠礼视为重大或理应回报的呢?若一个人否认自己从神明那里领受了每日向他们乞求的生命,他又会认为自己的平安归功于谁、自己的呼吸归功于谁呢?
Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat1 et dicat: "Quid enim faciam et quomodo? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam? "Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti,2 quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.
因此,无论谁教导人们心怀感激,他都是既在为人类的大业辩护,也是在为神明的大业辩护;神明虽一无所缺,置身于一切欲望之外,但我们依然能向他们回报感激。任何人都没有理由从自身的软弱和贫困中为不知感恩的心寻找借口,并说道:“那我究竟该做什么?又该如何做?我何时才能向上位者与万物的主宰们回报恩情呢?”回报是容易的:如果你吝啬,便无需开销;如果你怠惰,便无需劳作。实际上,只要你愿意,在你受恩的那一刻,你就已经与任何人两相清算了,因为欣然接受恩惠之人,便已偿还了恩惠。
- 2.30.2Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat
属于“non est quod + 虚拟语气(petat)”句式,表示“没有理由…… / 没有根据……”。quod从句在此充当限定关系从句或表示原因的名词性从句。
- 2.30.2paria fecisti
paria facere 源自商业与金融簿记术语,字面意为“使收支对等”,引申为“结清账目、两相抵偿”。此处直陈式完成时 fecisti 表明只要真心领受恩惠,回报的义务便即刻确凿地完成。
