← 小塞内卡

论恩惠

§2.21.1-2.21.6

对待卑劣者施助的态度与格雷齐努斯之例

塞涅卡论述了来自可鄙之人的资助应视作借贷而非恩惠,且会给施予者招致过大危险的恩惠应当予以谢绝,并列举了尤利乌斯·格雷齐努斯坚拒声名狼藉者馈赠的典范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.21.1

​Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore1 promittit. Patiar me ab impuro servari? Servatus deinde quam illi gratiam referam? Vivam cum obsceno? Non vivam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam.

更值得引起争论的反倒是这一问题:当一个出卖肉体且口舌污秽之徒许诺替一名俘虏支付赎金时,该俘虏应当如何应对?“我能容忍自己被一个不洁之徒所拯救吗?获救之后,我又该向他表达怎样的感激?我能与一个下流无耻之徒共同生活吗?我能不与我的救命恩人共同生活吗?”那么,我来谈谈我的看法。

§2.21.2

​Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.

即使来自这样的人,我也愿接受那笔为赎回己命而支付的金钱,但我会将其作为借贷而非恩惠来接受;我将把钱偿还给他,若有机会拯救身处危难之中的他,我也必予以拯救;然而,我绝不会降格与他建立那种联合同类之人的友谊,我也不会把他视同拯救者,而只是视作放贷人,深知自己从他那里所得之物必须归还。

§2.21.3

​Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter.2

可能有人完全配得上让我接受其恩惠,但施予恩惠却会给给予者带来危害;正因如此我才不会接受,因为他是准备冒着自身的损害甚至危险来帮助我。他本打算为身为被告的我辩护,却会因那场辩护而使一位君王成为自己的仇敌;倘若他甘愿为我冒风险,而我却连更容易的事——即设法在没有他的情况下独自涉险——都不肯做,那我便无异于他的仇敌了。

§2.21.4

​Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio?

赫卡托举出的阿凯西劳的例子既不合宜又微不足道;他说阿凯西劳没有接受一个受父权支配的儿子送来的钱财,以免该青年冒犯其吝啬的父亲。他没有窝藏偷来的财物,宁愿不收也不愿退还,这有什么值得赞扬的呢?因为不收受别人的财物,算得上哪门子的克制呢?

§2.21.5

​Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit.3 Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset: "Ego," inquit, "ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum? "

如果需要一个心胸坦荡崇高的榜样,不妨让我们采用尤利乌斯·格雷齐努斯的例子。这位卓越的人物被盖乌斯·恺撒处死,仅仅是因为他为人太过优秀,超出了任何人〔如此〕对暴君而言有利的限度。当他为了筹办赛会的开销而接受朋友们的捐资时,他拒绝接受法比乌斯·佩尔西库斯送来的一大笔钱;对于那些不评判送礼者只看重所送之物、并因而斥责他为何拒收的人,他说道:“我难道要从一个连与其碰杯共饮都不愿意的人那里接受恩惠吗?”

§2.21.6

​Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque, ut accipi iuberet: "Rogo," inquit, "ignoscas; et a Persico non accepi." Utrum hoc munera accipere est an senatum legere?4

当具有同样恶名的前执政官雷比卢斯送来更巨额的款项并极力坚持让他下令收下时,他说道:“恳请原谅;我连佩尔西库斯的钱都没有收下。”这究竟是在接受馈赠,还是在审查挑选元老院议员?

语法注4 条
  1. 2.21.1homo prostituti corporis et infamis ore

    并列但采用了不同的格结构表达描写:prostituti corporis 为性质属格,而 infamis ore 则为形容词搭配限定/关系夺格(ore)。前者意为“出卖肉体的”,后者意为“在口舌上声名狼藉/污秽的”。

  2. 2.21.3non facio, ut sine illo pericliter

    facere ut + 虚拟语气的用法,表示使役或促成某种结果:“设法在没有他的情况下冒风险”。关系代词从句 quod facilius est 作为同位成分,指代后文 ut 从句所说明的较为容易的做法。

  3. 2.21.5melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit

    在跟随比较级 melior 的 quam 从句中,宾格不定式结构(esse quemquam)充当非人称动词 expedit 的真正主语,结构意为“他作为一个人过于优秀,超过了任何人(如此优秀)对暴君而言有利的限度”。

  4. 2.21.6senatum legere

    罗马政治体制中的专有表达,指监察官编制元老院花名册、选拔合格者并黜斥不肖者的政务行为(lectio senatus)。此处将格雷齐努斯根据道德品行严格审查、拒收赠礼者的举动比拟为监察官审查元老院议员资格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.21.1-2.21.6