- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 3. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1935 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:2.11.1-2.11.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡指出频频提醒和夸耀施予的恩德会伤害受惠者,施惠者应保持沉默,如同农耕和抚育幼子般持续以温情呵护恩惠,并戒绝傲慢。
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset: "Redde me Caesari! "Quousque dices: "Ego te servavi, ego eripui morti"? Istud, si meo arbitrio memini, vita est; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis? Semel in triumpho ductus essem!1 Non est dicendum, quid tribuerimus; qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum.2 "Non negabis," inquit, "te recepisse"; et cum respondisset: "Quando? "" Saepe quidem," inquit, "et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."
频频提及自己的恩德,会撕裂并压垮人的心灵。人们真想喊出三头政治公敌宣告时期,被恺撒的一位朋友救下的人在无法忍受其傲慢时所喊出的话:“把我还给恺撒吧!”你要说到什么时候:“是我救了你,是我把你从死亡中夺了回来”?这件事如果出于我自愿的记忆,便是生命;如果是出于你的意志,便是死亡。如果你救我只是为了有个可以炫耀的对象,我便分文不欠你。你还要拉着我游街到何时?你还要多久不让我忘记自己的不幸?我宁愿只在凯旋式上被游街一次!我们绝不可谈论自己所施予之物;提醒者,即是在索回。不可紧追不舍,不可唤醒记忆,除非是通过施予另一物来让人记起前一桩恩惠。我们甚至不该向他人讲述;施予恩惠者当沉默,接受者去讲述。否则,那句对到处夸耀自己恩惠的人所说的话,也会被说给我们听。〔有人〕说:“你不会否认你已经收回了吧”;当对方回答“何时?”时,他说:“确实多次,而且在许多地方——也就是你讲述的每一次、每一处。”
Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit:3 "Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse"; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.
何必说出,何必僭夺他人的职分?自有人能更加体面地做这件事,经由那人的讲述,连你自己不讲这一点也会受到赞扬。“如果你保持沉默便不会有人知晓此事,你这就是断定我是忘恩负义之人!”这种局面决不能酿成,以至于哪怕有人当着我们的面讲述,我们也当回答说:“他确实配得上更大的恩惠,但我自知与其说我迄今已经做到了,不如说我希望能为他提供一切”;而且说这些话本身不可带有奴仆般的卑屈,也不可用某些人那种欲迎还拒的作态。
Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.
其次,必须增添全部的温情善意。农夫如果在播下种子后就放弃劳作,就会损失掉自己所播撒之物;经过悉心照料,播种之物才能达到丰收;没有任何果实不是从始至终伴随着持之以恒的培育而成熟的。恩惠的境况也是如此。
Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est: nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium.
难道还有什么恩惠能比父亲施于子女的更大吗?然而,如果他们在婴儿期就被遗弃,如果没有长久的慈爱培育自己的礼物,这些恩惠也会归于无效。其他恩惠的境况也是如此:除非你扶持它们,否则你就会失去它们;光是给过还不够,必须加以呵护。如果你想让你施恩的人心存感激,你不仅要施予恩惠,更要爱护他们。尤其是,如我所说,我们要照顾他们的耳朵;提醒惹人厌烦,责备引人憎恨。
Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.
在施予恩惠时,没有任何东西像傲慢那样必须加以避免。何须傲慢的面容,何须夸张的言辞?事情本身已使你高尚。虚妄的夸耀应当屏弃;即便我们保持沉默,事实也会为我们说话。傲慢地施予的恩惠,不仅不讨人喜欢,反而令人痛恨。
- 2.11.1Semel in triumpho ductus essem!
过去完成时虚拟语气(ductus essem)表达与过去事实相反的虚拟(或过去未实现的愿望/反实假设)。相比于因受恩而不断被傲慢施惠者拉去游街炫耀的耻辱,此句表达了强烈的愤懑:“我宁可当初只在凯旋式上被游街一次(便了结此生)!”
- 2.11.2Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum.
无人称被动结构,关系从句内部省略了动词 dictum est(即 dicetur enim [id], quod [dictum est] illi ubique iactanti...)。意为“因为那句曾对到处夸耀自己恩德的人所说的话,也将被说给(你)听”。
- 2.11.3Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit
句首的 quod 是指示前文内容(认为自己若沉默便无人知晓而亲自讲述恩惠、从而把受惠者判定为忘恩负义)的连接关系代词。此处构成 adeo ... ut ...(如此……以至于……)的结果从句;non est committendum 意为“绝不能酿成/允许这种事态发生”,从句中的谓语为无人称动形容词结构 respondendum sit。
