← 小塞内卡

论恩惠

§1.1.1-1.1.13

忘恩负义的普遍与施惠之道

塞涅卡向利贝拉里斯指出,施恩者与受恩者双方对恩惠本质的无知导致了忘恩负义的泛滥。他主张,忘恩负义者的众多绝不应阻止人们行善,正如神明无私施惠一样,品德高尚之人应当不求回报地坚持施与。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.1

​Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius, vir optime Liberalis, dixerim, quam quod beneficia nec dare scimus nec accipere.1 Sequitur enim, ut male collocata male debeantur; de quibus non redditis sero querimur; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi.

在那些轻率而盲目生活之人繁多而各异的过错中,最优秀的利贝拉里斯啊,我几乎要说,没有什么比我们既不懂得施恩也不懂得受恩更令人不齿的了。因为结果必然是,安置不当的恩惠就会被以不当的方式欠下;对于那些未被偿还的恩惠,我们抱怨得太迟了,因为它们在被施予之时就已丧失了。在众多而重大的恶行中,没有比忘恩负义之心更普遍的了,这也并不足为奇。

§1.1.2

​Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus; beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus.

我看出这是由多种原因造成的。首先是,我们没有挑选配得上领受恩惠的人。但当我们准备放债时,会仔细调查债务人的财产和品行,也不会将种子撒在耗尽且不毛的土地上;然而对于恩惠,我们毫无挑选,与其说是施予,不如说是抛弃。

§1.1.3

​Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur.2 Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum,3 quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.

我也很难说,赖掉恩惠和讨要恩惠究竟哪一个更可耻;因为这是这样一种借贷,只能收回对方主动偿还的部分。然而赖账确实是最丑陋的,正因为要解除信义上的亏欠,需要的不是财富而是心意;因为只要自知欠恩,便已偿还了恩惠。然而,尽管过错在于那些连承认都不愿感恩的人,但过错同样也在我们身上。

§1.1.4

​Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus.

我们经历过许多忘恩负义之人,却制造了更多,因为我们有时是严苛的责备者和催债人,有时是轻浮的、不久便后悔自己所作馈赠的人,有时则是满腹牢骚、对微不足道的小事也吹毛求疵的人。我们不仅在施恩之后败坏了一切感激之情,更在施恩的当时就已将其毁掉。

§1.1.5

​Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantes elusit;

我们当中有谁满足于被轻声请求或只被请求一次?有谁在察觉有人向自己求助时,不曾皱起眉头、扭转脸庞、假装忙碌,以故意找不到结论的长篇大论剥夺对方请求的机会,并用各种花招避开迫切的需求?

§1.1.6

​in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis?

而在被逼入绝境时,不也是要么拖延(即怯懦地拒绝),要么答应,但答应得极不情愿,眉毛高挑,口中挤出恶毒而勉强的字句?

§1.1.7

​Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit.

然而,没有人会乐意欠下他不是领受而是被硬挤出来的东西。对于傲慢地抛掷恩惠、愤怒地强加恩惠,或是因厌烦而为了摆脱骚扰才施恩的人,有谁能够心怀感激?如果有人以为那个被自己的拖延所耗尽、被期盼所折磨的人会给予回报,那他就错了。

§1.1.8

​Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose; nam cum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit.

恩惠是以何种心意施予的,就当以何种心意来欠负,因此不可漫不经心地施予;因为一个人从不知情的施予者那里领受的东西,只算作欠他自己的。也不可迟缓地施予,因为在每一项职责中施予者的心意都被高度看重,迟缓行事的人便是长久不愿给予;更不可侮辱性地施予;因为天性使然,伤害比恩德扎根更深,恩德迅速流逝,伤害却被牢固的记忆所铭记,那么在施恩于人时加以冒犯的人还能期待什么呢?若是有人原谅了他的恩惠,对他便已足够感激了。

§1.1.9

​Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.4 Nam primum, ut dixi, nos illam augemus; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit.5

然而,忘恩负义之辈的众多,绝没有任何理由让我们在行善上变得迟疑。因为首先,正如我所说,是我们自己增加了他们的人数;其次,即使是亵渎神灵和忽视神灵的人,也未能阻止不朽的神明施展如此浩荡而不息的仁慈。神明顺从自身的天性,援助万物,并在万物之中也援助那些曲解其恩赐的人。在人类的软弱所允许的范围内,让我们以他们为向导吧;让我们施恩,而不是放债。凡是在施予时就想着收回的人,受骗也是罪有应得。“但事情可能变得糟糕。”

§1.1.10

​Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet! Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.

子女和配偶都曾辜负过期望,但我们依然抚养子女并娶妻成家,我们在面对教训时是如此执拗,以致于战败了仍重整旗鼓,遭遇海难仍重返海洋。坚持施与恩惠岂不是更合宜吗!如果有人因为没有收回而不再施予,那么他施予便是为了收回,这就使忘恩负义者的行为显得情有可原——对于他们而言,在可能偿还时却不偿还,本是可耻的。

§1.1.11

​Quam multi indigni luce sunt! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.

有多少人不配见到光明!然而白昼依然升起。有多少人抱怨自己的降生!然而自然依然繁衍后代,并容忍那些宁愿自己从未存在过的人继续存在。

§1.1.12

​Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit? Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.

不追求恩惠的回报,而是追求恩惠本身,并且在恶人之后依然寻找善人,这是崇高而善良的心灵所特有的品格。如果没有人欺骗,造福大众又有什么了不起的呢?如今,施予未必能有回报的恩惠才是一种美德,其果实已被杰出的人即刻采摘了。

§1.1.13

​Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dat, citius.

确实,这件事绝不应当吓退我们,也不应当让我们对这一最美好的事业懈怠,以至于即使我找到感恩之人的希望被彻底断绝,我也宁愿不收回恩惠,而不愿不施予恩惠,因为不施恩的人比忘恩负义者的恶行更走在了前面。我要说出我的真实感受:不偿还恩惠的人罪过更大,而不施予恩惠的人犯下罪过更早。

语法注5 条
  1. 1.1.1nihil propemodum indignius, vir optime Liberalis, dixerim, quam quod beneficia nec dare scimus nec accipere

    dixerim 为表示委婉断言的完成时虚拟式(subjunctivus potentialis)。quam 从句承接比较级 indignius,其中的 quod 从句充当表示事实的名词性从句,说明被认为 indignius 的具体内容。

  2. 1.1.3id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur

    ex quo recipiendum sit 是带虚拟式的特征关系从句(relativum characteristicum)。id genus 充当表语,意为“那类事物”,支配属格 huius crediti。

  3. 1.1.3Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum

    decoquere(原义为“煮干”,引申为“破产”、“违约”)为不定式充当句子主语。系动词 est 被省略,foedissimum 为谓语形容词。ob hoc ipsum 则预先指代紧随其后的 quia 从句。

  4. 1.1.9Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum

    Non est quod 搭配虚拟式(faciat)是表示“没有理由……”的固定句式。faciat 的句法主语是后置的名词词组 turba ingratorum,tardiores 充当宾语补足语(谓语对格)。

  5. 1.1.9At male cesserit

    cesserit 为表示让步的完成时虚拟式(subjunctivus concessivus),用于修辞上的预辩法(occupatio),引出设想中的反对意见(“就算事情结果糟糕吧”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1017.phi013.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.13