- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Petronius. Seneca Apocolocyntosis. Heseltine, Michael, editor. Rouse, William Henry Denham, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.humanitext-lat2:1-2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-25
叙述者宣布,他将根据可靠证人的证言,记录克劳狄乌斯于10月13日驾崩并升天这一新时代开始时的事件。接着,他用诗意且幽默的笔调说明了事件发生的日期以及难以精确测量(约在第六至第七时之间)的具体时刻。
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis.1" Velit nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.2
在新年,即最幸福时代的开始,十月艾杜斯前三天在天上发生的事情,我想记录下来。我既不心存怨恨,也不心怀偏袒。这些都是真切的事实。如果有人问我怎么知道的,首先,如果我不想说,我就不会回答。谁能强迫我?我知道自从那个印证了那句“人要么当国王,要么当傻子”的真谚语的家伙寿终正寝以来,我就成了一个自由人。如果我乐意回答,我就会把嘴里蹦出来的任何话说出来。谁曾向历史学家要求过宣誓证人?然而,如果有必要提供信息来源,不妨去问那个看见德鲁西拉升天的人:他同样会说,他看见克劳狄乌斯正以“不平等的步伐”旅行。 不管他愿不愿意,他都必须看到天上发生的一切:他是阿庇亚大道的管理员,你知道神圣的奥古斯都和提贝里乌斯·凯撒都是沿着这条路走向诸神的。如果你询问这个人,他只会在私下里告诉你,在众人面前他绝不会说一个字。因为自从他在元老院宣誓说看见德鲁西拉升天,却没有人因为这么好的消息而相信他之后,他就用公式化的语言断言,自己绝不会再透露所见之事,即使他看见有人在广场中央被杀。我把那时从这个人那里听来的事情,作为确凿、明晰的事实呈献出来,愿他平安幸福。
" Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores divitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus vindemitor uvas." Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat. "Nimis rustice" inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?3"" Iam medium curru Phoebus diviserat orbem et propior nocti fessas quatiebat habenas obliquo flexam deducens tramite lucem: "
“太阳神已由较短的路径缩短了光明的 升起,黑暗睡眠的时刻正在增长, 此时得胜的辛西娅正扩大她的王国, 丑陋的寒冬正在夺走丰饶秋天的喜人荣誉, 在巴克斯被命令老去的同时, 迟到的采摘者正摘取稀疏的葡萄。” 我想如果我说:那是十月,是十月艾杜斯的前三天,会更容易理解。我无法告诉你确切的时辰——哲学家之间比钟表之间更容易达成共识——但它在第六时和第七时之间。 “太粗俗了,”你会说:“既然所有的诗人都不满足于描写日出和日落,以至于连中午都要打扰,你怎么能就这样放过这么好的一个时辰?” “太阳神已用他的战车将中天剖开, 他摇晃着疲惫的缰绳,更接近夜晚, 沿着倾斜的路径将弯曲的光芒引下:”
- 1non passibus aequis
戏拟自维吉尔《埃涅阿斯纪》第2卷第724行。在原著中,该词描绘了幼小的阿斯卡尼乌斯跟随父亲埃涅阿斯时“跟不上的步伐”;此处则讽刺了身体有残疾、步履蹒跚的克劳狄乌斯皇帝以及他迟缓的升天之旅。
- 1ita illum salvum et felicem habeam
誓言公式。伴随现在时虚拟语气 habeam 的祈愿句,用作保证前句陈述(certa clara affero,“作为确凿、明晰的事实呈献”)真实性的誓言。意为“正如我希望他平安幸福一样(我所说确凿无疑)”。
- 2cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?
由表示对比或让步的连词 cum(“既然/虽然”)引导的从句中,包含分词短语 non contenti(“不满足于”),其后紧跟的 ut 从句(ut... inquietent)表示追加或程度的结果(“以至于连中午都要打扰”)。整个句子的主句是 tu sic transibis...?。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(2 处,最近 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校阅 — 译文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
