← 小塞内卡

奥伊塔山的赫拉克勒斯

§1-86

赫拉克勒斯的功业与升天的要求

赫拉克勒斯向父亲朱庇特陈述了自己在地上消灭一切灾祸的伟业,抗议天国至今不愿接纳他,并宣称自己将亲手开辟升天之路。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Sator deorum, cuius excussum manu

诸神之父啊,从您的手中掷出的

​utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,

雷霆,太阳的双屋(东西之极)皆能感受到,

​secure regna— protuli pacem tibi,

请安详地统治吧——我已为您带来了和平,

​quacumque Nereus porrigi terras vetat,

凡是涅柔斯禁止陆地延伸之处。

5

​non est tonandum: perfidi reges iacent,

无需再雷鸣了:背信弃义的国王们已经倒下,

​saevi tyranni, fregimus quicquid fuit

残暴的僭主们也是,凡是您本该用雷霆击碎的,

​tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,

我皆已摧毁。但是,父亲,天国对我而言

​adhuc negatur? parui certe Iove

至今仍被拒绝吗?我确实在各处都顺从了您,

​ubique dignus1 teque testata est meum

配得上朱庇特,而我的继母也见证了您是我的

10

​patrem noverca, quid tamen nectis moras?

父亲;然而,您为何还要拖延呢?

​numquid timemur? numquid impositum sibi

难道我们在被恐惧吗?难道阿特拉斯无法

​non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?

将赫拉克勒斯与强加给他的天穹一同承受吗?

​quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi

父亲,您为何拒绝给予星辰,为何?死亡确实

​certe remisit, omne concessit malum

将我送回给您,大地、海洋、空气、冥界

15

​quod terra genuit, pontus aer inferi:

所产生的一切恶魔皆已屈服:

​nullus per urbes errat Arcadias leo,

没有任何狮子在阿卡迪亚的城邑中游荡,

​Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;

斯廷法罗斯的鸟被击落,迈纳洛斯已无野兽;

​sparsit peremptus aureum serpens nemus

被杀的巨蛇将它的血洒在黄金之林中,

​et hydra vires posuit et notos Hebro

许德拉也已放下了它的力量,我摧毁了那些被赫布罗斯河所熟知、

20

​cruore pingues hospitum fregi greges

因异乡人之血而肥沃的兽群,

​hostisque traxi spolia Thermodontiae.

并且带回了特尔莫冬敌人的战利品。

​vidi silentum fata nec tantum redi,

我见到了亡灵的国度,不仅返回了,

​sed trepidus atrum Cerberum vidit dies

而且颤抖的白昼看见了黑色的刻耳柏洛斯,

​et ille solem, nullus Antaeus Libys

它也看见了太阳;利比亚的安泰俄斯再也

25

​animam resumit, cecidit ante aras suas

无法苏醒,布西里斯倒在了他自己的祭坛前,

​Busiris, una est Geryon sparsus manu

葛立翁被单手击碎而散落,

​taurusque populis horridus centum pavor.

还有那只曾是百族之恐怖的公牛。

​quodcumque tellus genuit infesta occidit

凡是危害大地的产物皆已死去,

​meaque fusum est dextera: iratis deis

并被我的右手所击倒:愤怒的神明

30

​non licuit esse.2 si negat mundus feras,

不被允许存在。如果世界拒绝再产生野兽,

​animum noverca,3 redde nunc nato patrem,

继母也拒绝再产生愤怒,现在请将父亲还给儿子,

​vel astra forti, nec peto ut monstres iter;

或是将星辰赋予勇者;我并不请求您指明道路;

​permitte tantum, genitor: inveniam viam.

只要允许即可,父亲:我自己会找到道路。

​vel si times ne terra concipiat feras,

或者,如果您担心大地再次孕育野兽,

35

​properet malum quodcumque, dum terra Herculem

让任何灾难快来吧,只要大地还拥有并能看见

​habet videtque: nam quis invadet mala

赫拉克勒斯:因为谁会去迎战灾难,

​aut quis per urbes rursus Argolicas erit

或者谁会再次在阿耳戈斯的城邑中

​Iunonis odio dignus? in tutum meas

配得上朱诺的仇恨?我已将我的

​laudes redegi, nulla me tellus silet:

荣耀带入安全之境,没有一片土地对我保持沉默:

40

​me sensit ursae frigidum Scythicae genus

斯基泰大熊座下的寒冷民族感受到了我,

​Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;

屈服于太阳的印度人,以及巨蟹座下的利比亚人也是;

​te, clare Titan, testor: occurri tibi

璀璨的泰坦啊,我向你作证:我与你相遇

​quacumque fulges, nec meos lux prosequi

在你闪耀的任何地方,光芒无法追随我的

​potuit triumphos, solis excessi vices

凯旋,我超越了太阳的运行,

45

​intraque nostras substitit metas dies.

白昼停留在我们的边界之内。

​natura cessit, terra defecit gradum:

自然屈服了,大地停下了脚步:

​lassata prior est. nox et extremum chaos

它是先疲倦的。黑夜与极端的混沌

​in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,

向我袭来:我从那里回到了这个世界,

​nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,

那个无人能折返的地方。我们承受了大洋的威胁,

50

​nec ulla valuit quatere tempestas ratem

没有任何风暴能够动摇我所乘坐的

​quamcumque pressi— pars quota est Perseus mei?

任何船只——珀耳修斯能算得上我的几分之几?

​iam vacuus aether non potest odio tuae

如今空虚的天空已无法满足您妻子的

​sufficere nuptae quasque devincam feras

仇恨,大地害怕孕育任何我会征服的野兽,

​tellus timet concipere nec monstra invenit.

也不再能找到怪物。

55

​ferae negantur: Hercules monstri loco

野兽被拒绝了:赫拉克勒斯自己已经开始

​iam coepit esse; quanta enim fregi mala.

处于怪物的地位;因为我摧毁了多少灾难,

​quot scelera nudus! quicquid immane obstitit,

赤手空拳清除了多少罪恶!凡是阻挡我的巨大之物,

​solae manus stravere; nec iuvenis feras

仅凭双手便被扫平;无论是在青年时我没有惧怕

​timui nec infans, quicquid est iussum, leve est,

野兽,还是在婴儿时;凡是被命令的都是轻而易举的,

60

​nec ulla nobis segnis illuxit dies.

我们不曾虚度任何一天。

​o quanta rudi monstra quae nullus mihi

噢,对于一个未经训练的青年,有多少

​rex imperavit! institit virtus mihi

国王未曾命令我的怪物!我的勇气迫使着我,

​Iunone peior, sed quid inpavidum genus

甚至比朱诺更甚;但是让一个无畏的血统

​fecisse prodest? non habent pacem dei:

做到这些又有何用?神明们得不到和平:

65

​purgata tellus omnis in caelo videt

被净化的整片大地在天空中看到了

​quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.

它曾惧怕的一切:朱诺把野兽移到了天国。

​ambit peremptus cancer ardentem plagam

被杀死的巨蟹环绕着利比亚炽热的

​Libyaeque sidus fertur et messes alit;

区域,作为星座运行并孕育着庄稼;

​annum fugacem tradit Astraeae leo,

狮子将飞逝的一年移交给阿斯特赖亚,

70

​at ille, iactans fervidam collo iubam,

而它,在颈上抖动着炽热的鬃毛,

​austrum madentem siccat et nimbos rapit.

烘干了潮湿的南风并夺走了雨云。

​invasit omnis ecce iam caelum fera

看啊,如今所有的野兽都已入侵天国

​meque antecessit: victor e terris meos

并超越了我:作为地上的胜利者,我注视着我的

​specto labores, astra portentis prius

劳苦;朱诺早已将星辰赋予了怪物

75

​ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi

和野兽,以便让我觉得天国

​faceret timendum, sparserit mundum licet4

也是可怕的。尽管她可能会因愤怒而打碎世界,

​caelumque terris peius ac peius Styge

使天国变得比大地更糟、比斯堤克斯更糟,

​irata faciat, dabitur Alcidae locus.

阿尔克伊得斯仍将获得他的位置。

​si post feras, post bella, post Stygium canem

如果在野兽之后,在战争之后,在斯堤克斯之犬之后,

80

​haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus

我还不配获得星辰,那就让西西里的佩洛鲁斯角

​tangat Pelorus, una iam tellus erit;

触及合斯佩里亚的侧腹,如此一来便只有一片陆地;

​illinc fugabo maria: si iungi iubes,

从那里我将驱逐海洋:如果您命令它们相连,

​committat undas Isthmos, et iuncto salo

让地峡沟通其波涛,伴随着相连的海水,

​nova ferantur Atticae puppes via.

让阿提卡的船只沿着新的通道航行。

85

​mutetur orbis, vallibus currat novis

让世界改变吧,让希斯特尔河在新的山谷中流淌,

​Hister novasque Tanais accipiat vias.

让塔纳伊斯河接受新的路径。

语法注4 条
  1. 8Iove ubique dignus

    夺格 Iove 修饰形容词 dignus(“在各处都配得上朱庇特”),而不是动词 parui(“我顺从了”)的与格宾语,后者的宾语在文脉中被省略(指代父亲朱庇特)。

  2. 29iratis deis non licuit esse

    与格 iratis deis 作为无人称动词 licuit 与不定式 esse 的补语(“愤怒的神明不被允许存在”)。此处的“愤怒的神明”指敌对的神祇(如朱诺),意指赫拉克勒斯不容许他们(通过在地上制造灾难)继续存在。

  3. 31animum noverca

    动词 negat 从前一个条件句 si negat mundus feras 中省略,结构为 si [negat] animum noverca(“如果继母拒绝其[愤怒的]心”)。noverca 为主格主语,animum 为宾格宾语。

  4. 76sparserit mundum licet

    连词 licet 与虚拟式完成时 sparserit 连用,构成让步从句(“尽管她可能会打碎世界”)。注意 licet 被置于动词之后而非句首。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(3 处,最近 2026-11-15)
  • 2026-11-15 AI校阅 — 注 1 处
  • 2026-11-15 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi009.humanitext-lat2:1-86