- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:3.4-3.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老塞内加记述了庞培乌斯·西洛否定鸟卜的论述,批评了阿雷利乌斯·富斯库斯对维吉尔气候预兆诗句的生硬模仿,并讲述了加利奥援引维吉尔名句“充满神明”作为口头禅的逸事。
SILO POMPEIVS etiamsi quod esset diuinandi genus certum,1 auguriis negauit credendum: quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et scire se putat? Hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam; deinde: irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea descriptione quam primam in hac suasoria posui FVSCVS ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari. Valde autem longe petiit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna “quae siue plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet; siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam lucem reddit.”
庞培乌斯·西洛断言,即使存在某种确凿的预言之术,也不应相信鸟卜:那么,如果卡尔卡斯不知晓,他起初为何还要断言并自以为知晓呢?在此,他针对所有自命掌握此项方术的人发表了一段公论;随后又说:“他对你怀恨在心,不情愿地服役,并试图通过如此重大的证据在万民之中为自己博取威信。”在我于本篇劝告演说开篇所引用的那段描写中,阿雷利乌斯·富斯库斯企图模仿维吉尔的诗句。但他未免过于牵强附会,在题材几乎抵触、至少完全不需要的情况下生硬插入。因为他谈及月亮时说道:“月亮若是自身光明充盈、双角均称辉耀而升起,便能阻止降雨;若被阴云遮蔽、显露出昏暗的轮廓,直到重现光明之前绝不停止下雨。”
At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit: "Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber." Et rursus: Si "Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit." Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret:2 toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo tantum non impie aiebat se imitatum esse3 Vergilianum “plena deo?”
然而维吉尔表达这些意思时,是何等简朴而精妙啊: “当月亮初次汇聚重返的火光, 若在昏暗的气流中笼罩起漆黑的双角, 极大的暴雨便将降临农夫与沧海。” 又如:若她“双角皎洁而不显迟钝地运行于苍穹。” 富斯库斯惯常从维吉尔那里汲取大量辞句,以便向梅塞纳斯邀功:因为他无数次自夸,自己在某段仿维吉尔的描写中博得了赞赏;正如他在本篇劝告演说中所说:“为何此人在神谕奉事期间蒙受青睐?为何神明拣选了这张嘴?为何皮提亚神偏偏抽中此人?”——他借此近乎不敬地声称,自己模仿了维吉尔的“充满神明”。
Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi uisus esset Nicetes? Gallio ait: “plena deo.” quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus quos scolastici caldos uocant, statim dicebat: “plena deo.” Ipse Messala numquam aliter illum ab noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam ut diceret: “numquid plena deo?” Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.
而我们的加利奥则习惯将此语用得极为恰当。我记得有一次,我们听完尼凯特斯的朗诵后一同去拜访墨萨拉。尼凯特斯凭借其狂放的气势深受希腊人喜爱。墨萨拉向加利奥询问对尼凯特斯的看法,加利奥答道:“充满神明。”每当他听到学者们称之为“狂热”的那些演辩者中的任何一位,他便立刻说道:“充满神明。”墨萨拉本人每次见他从一个新人的朗诵会归来,从不以别的方式发问,总是说:“难道又是‘充满神明’吗?”因此,这话对他而言已经如此熟稔,以至于有时身不由己便脱口而出。
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere.4 Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci; esse autem in tragoedia eius: "feror huc illuc, ut plena deo." Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
在恺撒面前谈及哈泰里乌斯的才华时,他出于习惯一时失言说道:“那位也是‘充满神明’。”随后在恺撒追问这是何意时,他引述了维吉尔的诗句,并解释了这句套话当初是如何在墨萨拉面前失口说出、此后又如何无时无刻不在脱口而出。身为狄奥多罗斯派的提比略本人厌恶尼凯特斯的才情风格,因此对加利奥的轶事大为激赏。加利奥还说,这话也深受他的好友纳索喜爱;因此纳索便如他在维吉尔许多其他诗句中所做的那样,并非为了剽窃,而是公开借用,本意就是希望被人认出;而在他的悲剧中有这样一句: “我辗转流离于此地彼方,宛如被神明充满的狂女。” 现在,如果你们愿意,我将重回富斯库斯的话题,立刻让你们对他的各种描写听个够,尤其是他在讨论盖然性时所提出的那些描写,当时他宣称未来的知识根本未被赐予世人。
- 3.4etiamsi quod esset diuinandi genus certum
在由 etiamsi 引导的让步从句中,quod 用作不定形容词(相当于省略了 ali- 的 aliquod),修饰 genus certum,意为“即使存在某种确凿的预言之术”。
- 3.5ut Maecenati imputaret
动词 imputare 原为簿记术语(“记入账目”),引申为“向某人邀功”“作为人情/功劳归于某人”。此处 ut 引导目的或结果从句,指富斯库斯借用维吉尔的诗句来向梅塞纳斯邀功讨好。
- 3.5quo tantum non impie aiebat se imitatum esse
成语 tantum non 相当于“几乎”“差一点就”(相当于希腊语的 μόνον οὐ)。在此修饰副词 impie,意为“近乎不敬地模仿了……”。
- 3.7nunquam non postea potuisset excidere
双重否定 nunquam non 表达强烈的肯定含义,相当于 semper(“无时无刻不”“总是”)。excidere 用于指话语不自觉地“脱口而出”。全句表明这一口头禅已成为无法克制的习惯。
