- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:2.17-2.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大塞内卡记述了“大话塞内卡”的奇癖怪行,援引了斯塔托利乌斯与拉特罗的名言(并与维吉尔的精炼表达进行对比),嘲弄了科尔乌斯和图斯库斯的拙劣言辞,并借由对富斯库斯·阿雷利乌斯文风的评点收束了第二篇劝告演说。
SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti,1 eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel; ut Messala ait, cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac suasoria cum posuisset contradictionem: “at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt” sublatis manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo. mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.
曾有一位塞内卡,他的名字或许也传到了你们耳中;他性情混乱浮躁,极渴望讲出宏大的言辞,以致最终既深陷此病的纠缠,又为人所耻笑。因为他非健硕的奴仆不用,非巨大的银器不取。请你们相信我绝非在开玩笑,他的疯狂达到了如此地步,以至于鞋子也要穿偏大的,无花果只吃硕大的大花果,蓄养的妾侍也身材魁梧。由于他无论在何处凡见宏大之物必予赞许,人们便送给他一个绰号,或者正如梅萨拉所说,一个诨名,人们开始称他为“大话塞内卡”。他在这篇劝告演说中提出了这一反驳意见:“然而从希腊派遣去的人都已逃跑了”,随后他举起双手,踮起脚尖——因为他习惯如此以便让自己显得更高大——大声喊道:“我高兴,我高兴!”当我们正诧异究竟有什么大喜事临到他头上时,他补充道:“整个薛西斯都将归我所有!”他还说:“那个用舰队夺走海洋、禁锢大地、拓展深渊、向大自然强加新貌的人,尽可以对抗苍天扎下营寨:我将拥有众神作为我的战友。”
SENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.
塞尼亚努斯说得远为有力:“他以军队围困大地,以飞箭围困天空,以锁链围困海洋:拉科尼亚人啊,若你们不去救援,整个世界便沦陷了。” 我要引述我的同乡维克托·斯塔托利乌斯的一句极尽雅致的愚蠢名言;在他那些最值得铭记的故事中,有人在这篇劝告演说中借机提出了一个反驳:“他说,‘可是我们只有三百人’”,而他是这样回应的:“三百人,但他们是男子汉,但他们武装齐备,但他们是拉科尼亚人,但他们扼守在温泉关;我从未见过如此众多的三百人。”
Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas. scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus: "Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes; Ite triumphantes, belli mora concidit Hector." Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni,2 ut unum uerbum surripi non posset: at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre “belli mora concidit Hector:” "Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae3 Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium Haesit." MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur "Et in decimum uestigia rettulit annum," explementum esse, Maecenas hoc etiam priori conparabat.
拉特罗在这篇劝告演说中探讨了该论题所能涵盖的一切,即他们自身甚至能够获胜,或者至少凭借地利能够不败而归;随后他补充了那句名言:“纵然我们别无所成,也必将成为战事的阻滞。”后来我记得拉特罗的听众阿尔布罗尼乌斯·西罗——即为哑剧写脚本的那位西罗之父,后者不仅荒废而且玷污了自己的宏大才华——朗诵了一首诗,我们在其中的诗行里认出了拉特罗的意蕴: “去吧,前行吧,丹奈人的勇士啊,高唱着宏亮的凯歌; 凯旋而去吧,那阻滞战事的赫克托耳已经倒下。” 当时的听众是如此审慎周密,且不说他们有多刻薄,以至于一个字也休想被抄袭;而如今任何人都可以把针对韦勒斯的演说词当作自己的作品安全地朗诵出来。但是,为了让你们知道一句说得很好的名言仍然可以说得更好,请特别注意维吉尔在表述这句极其著名的“阻滞战事的赫克托耳已经倒下”时是多么雅正: “在敌对的特洛伊城下战事拖延停滞的一切时光里, 凭借赫克托耳与埃涅阿斯之手,希腊人的胜利 被羁绊阻拦,”梅萨拉曾说维吉尔本该在此打住;而随后的那句: “并将其脚步退缩至第十个年头,”不过是填补音节的衬句而已;梅塞纳斯甚至把后一句与前一句相提并论。
Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit APATVRIVS dixit Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est qui dixit: “quid? si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.” Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae. In hac controuersia sententia eius haec ridebatur: “inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio.”
不过回到温泉关的话题上,卡律斯托斯的狄奥克勒斯说道……阿帕图里乌斯说道……应当给修辞学家科尔乌斯颁发愚蠢的证明,他说:“怎么?如果薛西斯已经渡过他自己的海洋向我们航行而来,那么就在陆地被剥夺之前逃跑吧。”正是这位科尔乌斯,当他在罗马尝试开办学园时,在征服了犹太人的那位索西乌斯面前,就一个在贵妇人中主张不应抚育子女因而被控危害国家的妇人的案例发表演辩演说。在这场辩论中,他的这句话遭到了嘲笑:“在粉盒与除口臭的香药之间,站立着头戴波斯冠冕的集会。”
Sed si uultis historicum quoque uobis fatuum dabo. TVSCVS ille qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret dixit: “expectemus si nihil aliut, hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi, uici,” cum hoc post multos annos Diuus Iulius uicto Pharnace dixerit.4 DVRION dixit: a)/ndres Aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.
不过如果你们愿意,我还可以给你们举一个愚蠢的历史学家。那位指控马梅尔库斯·斯考鲁斯——斯考鲁斯家族随之绝嗣——犯有叛逆罪的图斯库斯,一个心术不正而才智贫乏的人,在朗诵这篇劝告演说时说道:“让我们严阵以待,哪怕别无所成,也要做到这一点,免得那傲慢的蛮族说:‘我来,我见,我征服’”,然而这句话却是多年以后神圣尤利乌斯在击败法尔纳刻斯后才说的。杜里昂说道:“男儿们……”拉刻代蒙人尼科克拉特斯曾说,这句话如果在中间戛然而止,本会成为不朽之作。
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam: quarum nimius cultus et fracta conpositio poterit uos offendere, cum ad meam aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.
但是,为了不再让你们沉溺于这些蠢行,并且因为我曾说过我将附上富斯库斯·阿雷利乌斯的阐释,我就在此结束这篇劝告演说:当你们达到我这个年纪时,那些〔阐释〕过度的藻饰与破碎的句式结构或许会令你们反感;与此同时,我毫不怀疑,那些日后将令你们反感的瑕疵,此刻正让你们沉醉其中。
- 2.17Credatis mihi uelim non iocanti
uelim 为表达委婉愿望的虚拟式现在时,省略了从属连词 ut 而直接接续虚拟式动词 credatis 作为宾语从句。non iocanti 为现在分词与格,与人称代词 mihi 保持性数格一致,作副词性修饰(“对并非在开玩笑的我”)。
- 2.19ne dicam tam maligni
ne dicam 是一个插入语式的限定性虚拟式现在时结构,意为“且不说……”、“免得我说……”,使后文的 tam maligni 与前面的 tam diligentes 形成对比。
- 2.20Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
引自维吉尔《埃涅阿斯纪》第11卷第288行。quidquid 为中性单数宾格,作表示时间跨度的副词性宾格(“在一切延宕的时光中”)。cessatum est 是不及物动词 cesso 的非人称被动完成时,意为“发生了拖延/停滞”。主句的主语是 uictoria Graium,主谓动词为 haesit。
- 2.22cum hoc post multos annos Diuus Iulius uicto Pharnace dixerit
cum 为表示转折或让步(“尽管……”、“然而实际上……”)的从属连词,支配虚拟式完成时 dixerit。uicto Pharnace 为独立夺格结构(“在打败法尔纳刻斯之后”)。该从句指出了图斯库斯让薛西斯说出凯撒名言这一荒谬的时代错乱。
