← 老塞内卡

劝说集

§2.1-2.5

坚守温泉关的辩论与演说家的警句

围绕是否应坚守温泉关,演说者诉诸斯巴达的传统、荣耀与死亡的必然性以激励留下死战,随后特里阿里乌斯、拉特罗、萨比努斯、马利卢斯与克斯提乌斯等朗诵家相继提出了各自的警句与论辩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​At, puto, rudis lecta aetas1 et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae? an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium? Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti sumus. licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. Non referam Persarum spolia?

但是,我想,被挑选出来的年纪是稚嫩的,心灵是会被恐惧折服的,双手是承受不住陌生武器的,身体是因衰老或伤口而迟钝的——关于希腊最精锐的勇士,我又该说什么呢?或是关于拉刻代蒙人?或是关于厄利斯人?难道我要重提父辈的无数战阵、无数城池的覆灭、无数被征服部族的战利品吗?而如今,没有城墙而建起的庙宇就要被背弃了吗?我们的商议令人羞愧;即便我们没有逃跑,仅仅是商议了这等事也是令人羞愧的。“然而薛西斯率领数万大军前来。”哦,拉刻代蒙人啊,即便面对蛮族,难道你们也不敬畏自己的功业,不敬畏祖父们,不敬畏那些自幼年起便以其典范激发你们心志的父辈吗?如此激励拉刻代蒙人是可耻的:“看哪,我们在这处地形上是安全的。”纵使他用舰队带来了整个东方,纵使他向恐惧者展示无用的庞大人数:这片自浩瀚深处如此广阔展开的海面,被迫挤压入极其狭小的区域,被险恶的狭道所吸纳,即便极小的船只也难以通行;而这艘船的划行,也因周围翻滚的海水、生长在深水之间的误导航向的暗滩、险峻的礁石以及其余挫败航海者祈愿之物所带来的骚动而受阻。我说,武装起来的拉刻代蒙人竟然去探究如何才能安全,这是可耻的。难道我带不回波斯人的战利品吗?

§2.2

​certe super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an uincere possimus;2 uinci non possumus. Haec non utique perituris refero: sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit statutaque nascentibus in finem uitae dies est. inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo in securam quietem recessus ex uita est. At gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est. Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam? ut unum Othryadem excitem,3 adnumerare trecentis exempla possum.

我必将赤身裸体仆倒在战利品之上。让他知道,我们还有另外三百人,同样不会逃跑,同样会阵亡。请怀有这样的气魄:我不知我们能否取胜,但我们是绝不可能被击败的。我绝非向注定要灭亡的人说这些话;但若必须倒下,若你们认为死亡应当被畏惧,你们就错了。自然未曾将永恒的生命赋予任何人,对于降生者而言,走向生命终点的日子已被注定。因为神是从脆弱的物质开始造就我们的;肉体确实会因微不足道的原因而倒塌,我们被未曾预告的宿命掠走;童年处于同一命运之下,青年也因同一原因而陨落:我们大多数人甚至渴望死亡;从生命中抽身退入无忧的宁静,便是如此彻底。然而荣耀永无止境,最接近神祇的人就是这样度过其生命的;对于妇人而言,这条为了荣耀而走向死亡的道路也是常有的。我何须提及吕库古,何须提及那些被记忆尊奉为不惧一切危险的勇士?纵使我仅唤起一位奥斯律阿得斯,我也能列举出足以媲美这三百人的榜样。

§2.3

​TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci? Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non posset.4

特里阿里乌斯:拉科尼亚人甚至不是被敌人的交战、而是被流言所击败,难道不感到羞耻吗?作为美德的骄子和拉科尼亚人而降生是一件伟大的事。面对确凿的胜利,所有人都会留下来;唯有拉科尼亚人面对确凿的死亡仍会留下来。斯巴达并非被砖石所环绕:她在有勇士的地方便拥有城墙。我们去召回逃跑的〔诸邦〕各三百人,远好于跟随他们逃跑。“然而他凿穿了高山,覆盖了海洋。”骄狂的幸运从未立足于坚实之地,庞大帝国的崇高顶峰皆因遗忘人性的脆弱而崩塌。你们须知,凡是被推向招致嫉恨之顶峰的事物,都未能走到终点。他把海洋与陆地、事物的自然属性从其固有的位置改变:让我们三百人赴死吧,好让他在此时此地首次遭遇他无法改变之物。

§2.4

​Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: ​electi sumus, non relicti. GAVI SABINI. Turpe est cuilibet uiro fugisse, Laconi etiam deliberasse. MARILLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus. Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: “tutas Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic Laconas.” CESTI PII. Quam turpe esset fugere indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt.

如果如此荒谬的计策真要得到采纳,我们为何不干脆在人群中逃跑? 波尔基乌斯·拉特罗:我们停留下来,难道是为了给逃亡者的队伍押后吗?你们对风声谣言转过身去逃跑:至少让我们知道我们所逃避的这人究竟如何。即便是胜利也难以洗刷耻辱;纵使一切行动英勇、结局幸运,我们的名声仍被大大剥夺了:我们拉科尼亚人竟然已经商议了是否逃跑。但愿我们战死!就我而言,在这场商议之后,我除了害怕生还之外一无所惧。传闻从我们手中夺走了武器。现在,就在现在,让我们战斗吧:在〔诸邦〕各三百人之中,勇气本会隐而不彰。其他人确实逃跑了;如果你们问我作何感想,我既为我们自身、也为希腊辩护而说:我们是被挑选出来的,而不是被遗弃的。 加维乌斯·萨比努斯:对任何男子而言逃跑都是可耻的,而对拉科尼亚人来说,就连商议也是可耻的。 马利卢斯:我们坚持留下来,是为了不隐没在逃亡者的人群中。希腊〔诸邦〕的各三百人有办法为自己开脱:“既然我们把拉科尼亚人留在了那里,我们就以为温泉关是安全的。” 克斯提乌斯·皮乌斯:逃跑是何等可耻,拉科尼亚人啊,你们通过长久以来的未曾逃跑表明了这一点。人皆有其荣耀:雅典以雄辩闻名,忒拜以祭礼闻名,斯巴达以武功闻名。因此欧罗塔斯河环绕着她流淌,使幼童坚忍以备将来的兵役;因此泰格托斯森林险峻的峰峦除拉科尼亚人外无人能攀越;因此我们以凭借功业配登天界的赫拉克勒斯神而自豪;因此我们的城墙便是武器。

语法注4 条
  1. 2.1At, puto, rudis lecta aetas

    puto 在此处用作反讽性的插入语(“想必……”、“大概是以为……”),引出假想的托词(即入选的士兵稚嫩无能),紧接着通过随后的反问句予以驳斥。

  2. 2.2nescio an uincere possimus

    nescio an 接虚拟式在古典拉丁语中常表示客气的肯定推测(“或许我们能获胜”/“不知我们是否能胜”)。这与后文直陈式的 uinci non possumus(“被击败则是绝不可能的”)形成鲜明对照。

  3. 2.2ut unum Othryadem excitem

    ut 接虚拟式在此处表示限制性或让步性插入(“哪怕我只举出奥斯律阿得斯一人”),意指即便仅唤起一位典范,也足以与这三百人相媲美。

  4. 2.3ut hic primum inuenerit quod mutare non posset

    ut 引导目的从句(“为了让他在此时首次发现……”)。其内部的关系代词从句 quod mutare non posset 中,虚拟式未完成过去时 posset 属于特征性虚拟式,限定先行词 quod(“他所无法改变之物”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.humanitext-lat1:2.1-2.5