← 老塞内卡

论争集摘录

§8.3-8.5

拒娶亡兄遗孀的儿子与自杀者的安葬权

辩辞讨论了因拒绝迎娶亡兄遗孀而遭逐之子的案情、自杀者是否当被剥夺安葬权的争辩,以及各自立下战功的父子之间围绕重归家门的对抗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.3

​infamis in nurum. Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto quid quaesierit,1 se suspendit. imperat alteri filio pater ut eandem ducat; nolentem abdicat. Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit. Duc, inquit, fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi iam uxorem quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum. Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere. Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.

被疑与儿媳私通的父亲。 二子之父为一子娶妻,该子出游异国,公公与儿媳私通的流言遂起。丈夫归来后带走妻子的侍女并施以酷刑。侍女死于拷打之中。丈夫在未明审讯出何事的情况下自缢身亡。父亲命另一子迎娶同一妇人;该子不从,父亲遂将其逐出家门。“娶你兄长的妻子,”父亲说。若此事可行,则兄长已找到了通奸之人。于我而言导致被逐的原因,正是于我兄长而言导致死亡的原因。“娶你兄长的妻子,”父亲说。若世间尚有诚信,我深信自己只是在经受考验。妇人啊,若你能嫁给服丧之人,你便坐实了关于你的一切传闻。我竟被迫迎娶这样一个女人:对我而言是被逐之因,对世人而言是流言之源,对其丈夫而言是丧命之由。我已择定了一位妻子:若须远行,她愿与我同行;若丈夫遭遇不测,她不愿另嫁他人。听闻我被逐之人,皆以为兄长生前是对我有所怀疑。 另一方。“你将极大的罪孽加诸我身,而仅仅对此心生怀疑之人,便已不愿苟活于世。正是在你的唆使下,兄长拷打了侍女;正因一无所获,他才以死为虚妄的怀疑赎罪。”

§8.4

​homicida in se. Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle? quid in morte quam non posse sepeliri? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit, nec ullo maior dux fuit quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo ut gloriosum mori, sed ut tutum sit. Non magis crudeles sunt qui uolentes uiuere occidunt, quam qui uolentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit; celebretur Cato: huic miserrimo, quod aliquid non ignaue de spiritu suo statuit, tantum inpune sit. Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate an uiuere licuerit, cui ne mori quidem licuit. Pars altera. Facinus indignum si inueniuntur manus, quae sepeliant eum quem occiderunt suae.2 Sumsit gladium, uideo ardentes oculos — in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod dampnari non potest. Contra hos inuentum est, ut aliquid post mortem timerent, qui non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.

自杀之人。 杀人者当暴尸荒野,不予安葬。某人自杀;控方请求将其抛尸不葬。辩方提出反对。“他是因无休止的灾祸所迫才自绝性命的。他在这一点上消除了其不幸的顶峰:即他认为不幸之人被允许赴死。极度不幸的青年啊,当我见你连安葬都被剥夺时,我便不再惊异于你的死去。你有着这样的仇敌,甚至在你死后仍要追索。命运击溃不幸之人,远比击溃罪大恶极之人更容易。加图啊,你拿起了这柄利刃,难道仅仅因为你杀死了加图,便招致如此憎恨吗?库尔提乌斯啊,若非在死亡中找到安葬之所,你本已失去了安葬之地。在生之时,有何事比一心求死更悲惨?在死之时,有何事比不能安葬更悲惨?连逃遁之人命运亦要追逐,有谁会惊异于他一心求死?自然赋予所有人安葬:将遇难者抛上海岸的同一波涛埋葬了他们;被钉在十字架上者的尸身滑落入其自身的葬所;受烈火焚身之刑者,刑罚便成了他们的葬礼。当对杀人者震怒,但当怜悯被杀之人!‘他是杀人犯,’控方说,‘因为他杀死了自己。’你们要对这人发怒吗?为了谁而发怒?赋予穆基乌斯‘斯凯沃拉’这一称号、并使他在面对波森纳王被俘时仍保有自由的,无非是对自身性命的轻视;赋予科德鲁斯成为其他统帅之典范的,无非是他卸下统帅徽记奔向死亡,且没有任何事情比他谎称自己不是统帅更显其统帅之伟大。我并不要求死亡成为荣耀,而只要求它是安全的。杀死求生之人者,并不比不许求死之人赴死者更为残忍。库尔提乌斯投身深渊,将死亡与安葬合而为一;让加图受人赞颂吧:对于这位极不幸之人,只因他就自己的性命作出了并非怯懦的决断,便仅仅应当免受责罚。人们甚至将不幸者的伤口当作罪证来审视。请诸位评判,连赴死都不被允许之人,是否曾经被允许活下去。” 另一方。“若是竟能找到双手来安葬这个被他自己的双手杀害的人,这便是令人不齿的罪行!他拔出了宝剑,我看见炽热的双眼——向着谁,我不得而知;我唯一知道的是,他正在图谋罪恶。不知是意识到自身的何种罪行,他逃向了死亡;而在其罪行之中,亦包括这无法被定罪的一项。针对这些人制定了这项规定,以便让不惧死亡之人能在死后有所畏惧。能够杀死自己的人,没有什么是他不敢图谋的。”

§8.5

​Fortis nolens ad patrem fortem redire. Abdicauit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; petiit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. “Ego, inquid, eadem lege praemium non accepi.” Hoc est unde abdicatus es, quod putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Ammoneo te, iuuenis: hoc praemium qui recusauerat petit. “Timeo ne me iterum abdices.” Commissurum me putas ut iterum rogem? Bello grauiore pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego uici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta exhortatio iuuenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militaui senex, militaui exanguis, militaui qui iam uicarium dederam. Vterque nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non uis in paternam domum uenire nisi tuo praemio? Turpe erat uirum fortem nisi a patre coacto non recipi. Pars altera. Quid me captiuum ex libero cupis? quid ignominiae subicis uirum fortem? quid efficis ut possit abdicari? “Meus, inquid, es filius.” Quid opus est praemio,3 si tuus sum?

不愿回到英雄父亲身边的英雄。 某人将儿子逐出家门;儿子默然承受。后儿子立下英雄武功,请求以重归父亲门下作为奖赏;父亲予以拒绝。其后父亲亦立下英雄武功,请求让儿子重回自己身边;儿子予以拒绝。“我更为英勇:在你的战斗之后我们继续战斗;在我的战斗之后我们赢得了胜利。”“回来吧,我已建造了配得上你的家门。那双眼睛是我的,那双手是我的,那份倔强亦是我的。若我配得奖赏,请赐予我;若我不配,请将属于他的奖赏归还于他。”“‘我并未依照同样的法律接受奖赏,’对方说。这正是你被逐出家门的原因:因为你认为你与父亲之间毫无区别。在如此相似的功勋之后,即便你仅仅是一位同袍,你也应当认我为父。青年啊,我警告你:正是当初拒绝了这奖赏的人,如今正在请求它。”“‘我担心你会再次将我逐出家门,’〔儿子说〕。你以为我会犯下再次哀求的过错吗?我所经历的战争更为惨烈,在此战中连老人都必须从军,在此战中连在上一场战争中的勇士亦不能保持英勇。他发挥了他的青年之力,我却战胜了我的迟暮之年。你挫败了战争,我终结了战争。我这位英勇的老人对于青年是何等巨大的激励!请将奖赏赐予我们二人。我作为老人参军,我作为衰竭之人参军,我在早已指派了替身之后依然参军。我们二人在被恳求时皆不屑一顾,在被抛弃时皆去哀求。你为何逼迫我们心生怀疑,只因你若非凭借自身的奖赏便不愿踏入父门?一位勇士若非由被迫的父亲便不被接纳,这是耻辱的。” 另一方。“为何你想让我从一个自由人沦为俘虏?为何要让勇士蒙受耻辱?为何要造成他可以再度被逐的境地?‘你是我的儿子,’他说。若我是你的儿子,何须奖赏?”

语法注3 条
  1. 8.3incerto quid quaesierit

    此处为非人称独立夺格结构,中性形容词 incerto 引导间接疑问从句 quid quaesierit,意为“在未明其审讯出何事的情况下”。

  2. 8.4quae sepeliant eum quem occiderunt suae

    关系从句 quem occiderunt suae 句末的物主形容词 suae 承前省略了中心词 manus,作 occiderunt 的主语(“他自己的[双手]”)。置于句末突出了“被自己的双手杀害之人,却有他人的双手来安葬”的修辞对比。

  3. 8.5Quid opus est praemio

    此为 opus est 加夺格(praemio)表示“需要……”的固定句式。此处与疑问代词 quid 连用,构成修辞反问:“何须奖赏?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:8.3-8.5