← 老塞内卡

论争集摘录

§2.1

穷人之子因拒绝被富人收养而遭逐

本节探讨了富人废黜三子后欲收养穷人独子、而独子拒绝前往遭生父驱逐的辩题论点,并附有关于若干修辞学家的批评与轶事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​adoptandus post tres abdicatos. Diues tres filios abdicauit; petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. contradicit. Numquam futurum putaui ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Diu dubitaui, ille amicum tentaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent?1 Si inmerito abdicauit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem; utroque adsueui. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quanquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest. Abdico, inquit. apparet unde uenias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. Diuitem, inquit, esse te uolo. O me abdicandum, si talem patrem relinquo!2 Quid me uideri uelis nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si non abdicor. Quid interest utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur ne pater sit.3 Graue est carere unico, grauius eo quem alius concupiscit. Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inueniri reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit. Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet. Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur. Facilius est paupertatem laudare quam ferre. Si emendati, inquit, fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis, si perseuerauerint, habebo pro illis. Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerint colores tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret;4 nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit. OTHO IVNIVS pater edidit quatuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocat: tantum in illis somniorum est. SYRIACVS contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos quindecim in officio tuo fui, dic quid peccauerim? sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.

在三个被逐儿子之后将被收养者。 一富人逐出三个儿子;向一穷人索求其独子作为养子。穷人欲将其送出;儿子不愿前往,父亲遂将其逐出家门。儿子提出抗辩。 “我从未料想过,要么是我父亲会憎恶自己的孩子,要么是富人会贪图他人的孩子。我很长一段时间都在犹疑,究竟是那一位在试探朋友,还是这一位在试探儿子。拥有富人所祈求之物的我们,难道当真如此贫困吗?若富人无辜废黜,我便痛恨那驱逐如此多无辜之人的父亲;若有罪而废黜,我便痛恨那滋生如此多有罪之人的家门。我同样深爱着贫困与父亲;两者我都已习以为常。你的家门并非由众多子女所支撑,尽管即便那样你也不应当把我送走;因为面对命运,遭受损失之后仍有留存之人更为安全。他说:‘我将你逐出家门。’显而易见你来自何处。我们之间唯有一处争执:那个人认为我配得上富裕的父亲,而我认为我配得上自己的父亲。他说:‘我希望你富有。’啊,若我舍弃了这样的父亲,我才真当被逐出家门!我不知你究竟希望我显得如何:是无辜之人?但我却被逐出;是有罪之人?但我却被收养。与其他被逐情形不同,不被驱逐并不在我的权柄之中:若被逐出,我将失去父亲;若未被逐出,我亦将失去父亲。被驱逐与被转让之间,究竟有何分别?即便在一切事上皆须听从父亲,但在那导致他不再成为父亲之事上,决不可听从。失去独子固然令人痛心,失去他人所觊觎的独子则更为痛心。主人素未谋面的成群奴仆,以及辽阔庄园中回响的奴隶牢狱,皆不能使我欢欣:我无偿地爱着父亲。我必然畏惧那对子女不祥的家宅。再也寻不到比这更适合和解的时刻了:富人正在寻觅儿子。” 反方辩词。 “在贫困的诸多弊端之中,这也是极大的一条:儿子不畏惧被逐出家门。财产资格登上元老阶层,财产资格将罗马骑士与平民区分开来,财产资格在军营中提升军阶,依凭财产资格在广场上选拔审判官。称赞贫困易,忍受贫困难。富人说:‘若我的孩子们悔过自新,我将让他与他们一同作我的儿子;若他们执迷不悟,我便用他来替代他们。’ 附记。 枯燥的修辞家能更加忠实地维护他们所设立的辩论策略;因为任何警句的甘美都不会潜入其间,任何修辞格式亦不能诱惑他们。同样,容貌丑陋的女子往往贞洁:她们并非欠缺意愿,而是缺乏诱惑者。维比乌斯·加卢斯从前拥有何等宏大的雄辩,日后便陷入了何等巨大的疯狂;据我所知,唯独在他身上发生了这等事:他步入疯狂并非出于偶然,而是凭着审慎判断而至;盖因他在模仿疯人、将狂乱视作才智之妆饰的过程中,竟将自身所假装者化作了真实。父亲尤尼乌斯·奥托出版了四卷辩论策略之书,吾友加利奥巧妙地称其为‘安提丰之书’:盖因其中充斥着太多的梦境。叙利亚库斯曾为马克西穆斯·斯特尔提尼乌斯的随从,在反驳对方对自己的打压时说道:‘十五年来我恪尽对您的职守,请说出我犯了何错?然而这正是你们的习性:你们把奴役的终结称作侵害。’”

语法注4 条
  1. 2.1Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent?

    采用 ita ... qui 相关结构的反诘修辞疑问句。关系从句 qui habemus... 具有因果或限制意义,引出讽刺性的反问:“拥有富人所企求之物的我们,难道当真如此贫困吗?”

  2. 2.1O me abdicandum, si talem patrem relinquo!

    感叹宾格(me)与表示必然或当为的动形容词(abdicandum)连用的结构。表达了强烈的反讽性自我谴责:“若我竟舍弃了这样的父亲,那我才真正应当被逐出家门!”

  3. 2.1in eo non est parendum, quo efficitur ne pater sit

    非人称动名词结构 non est parendum 中的限制性短语。夺格指示代名词 eo 作为关系代词 quo(手段夺格)的先行词;quo 从句内部,动词 efficitur 支配否定结果从句 ne pater sit,指明了服从父权的界限:“在导致他不再为父的事情上”。

  4. 2.1cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret

    包含倒置修辞与解释性从句的长句结构。与格 uni 与关系代词与格 cui 同格(“据我所知唯独在他一人身上”)。指示代词 hoc 作为不定式 accidisse 的主语,其具体内容由后接的同格 ut 从句(ut ... perueniret)予以说明。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:2.1