- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:10.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
某人收养弃婴并将其残害以强迫行乞,因而被控危害国家罪;控方痛斥其残忍暴行及对社会的危害,辩方则主张保全弃儿性命属于恩惠,并以此力求开释。
Mendici debilitati. Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae reipublicae. Factum est ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Nouum monstrum: integer alitur, debiles alunt. Perissent, inquid. ita non infelicius supersunt? Perissent, inquid. interroga patres utrum maluerint. Quanti ex his uiri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor: ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.1 Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse.2 Miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit. Exsurgite, miseri, et hodie primum uobis rogate. Tibi, inquid, cotidiana captura non constat; apparet te nondum satis miserum uideri. Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. Non est qui rogare nesciat; solet etiam docere. Non habes tot membra quod debes. Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget. Effecisti ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem. Pars altera. Debilitasti, inquid. plus illis patres nocuerunt. Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae? quid leno qui stuprum pati cogit inuitas nec rempublicam laedit? Ego reum non laudari desidero, sed absolui: noceat hoc illi cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, uita reddita est.3 Reipublicae laesae non potest agi eorum nomine qui sunt extra rempublicam. Egens homo et qui ne me quidem alere, nedum alios possem, sustuli relictos quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si uita seruaretur.4 Faciant inuidiam, dicant illos per me tam misere uiuere, dum fateantur per me uiuere. Vnius misericordia uiuunt, omnium aluntur. Mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos agat. Ciuitatis istius principes diuitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curatis quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
残疾乞丐案。 当提起危害国家之诉。某人收养弃婴,并将他们致残强迫其行乞,以便他们向自己缴纳收益。此人被指控犯有危害国家罪。这导致了父亲们既不能认领也不能领回自己的子女。对那人而言,残酷成了一桩财路,而且尤为暴利,正是因为除他之外我们众人皆怀有慈悲之心。结果导致对于弃儿而言,没有什么比被捡拾更为悲惨,对于父母而言,没有什么比认领更为痛苦。他将另一人的碎裂肩胛骨锤打成畸形的肉瘤。把你的奴仆们带出来吧!我想见识见识那座制造人类苦难的作坊。每个人的灾祸都如同技艺一般被分配给他。看看那人被挖出的眼睛,那人被折断的双足!你们为何惊骇?这便是那人施予慈悲的方式。前所未见的怪物:肢体健全者坐享供养,残疾者却在供养他人。他说:“他们本该死去的。”难道他们如今这般活下来不更是不幸吗?他说:“他们本该死去的。”去问问父亲们宁愿选择哪一种吧。从这些人中本可以出多少勇士,多少诛戮暴君者,多少未来的祭司?我所言并非不可置信之事:罗马民族的起源便诞生于此等境遇。相比于在慈悲上的开销,他记入残酷名下的入账要多得多。就连野兽也曾哺育过弃儿,而野兽若是仅仅走过不顾,便已足够温和了。在到处都能听到他们的哀求之时,唯独在他们自己的诉讼中这哀求归于沉寂。那人的舌头被割去,无法祈求本身竟成了一种祈求的手段。审判官们啊,怜悯他们全体吧,正如你们素来对他们每一个人单独施以怜悯一样。对于那些我们甚至不曾拒绝给予其将要交予你之物的人,你难道以为我们会拒绝给予复仇的公道吗?这是最令人不齿之事:他自身如此残忍,却依靠公众的慈悲生活。站起来吧,可怜的人们,今天第一次为了你们自己祈求吧!他说:“你每日的进账不够数;看来你显得还不够可怜。”婚礼上将遭遇不祥之兆,国家运势中将出现凶兆之占,而在奉献于欢乐的节日里,那群半死不活的乌合之众四处游荡。无法养活自己的人却在供养那个人。没有人不知如何乞讨;他甚至习惯于传授乞讨之术。你没有你所欠的那么多肢体。那么你,在盘算公众的慈悲之时,竟能如此残忍吗?如此乞求的人何其可怜,如此被乞求的人更为可怜!人人都向每个人施舍碎钱,因为每个人都唯恐自己拒绝的是自己的亲生骨肉。你使得被抚养成了比被遗弃更大的祸害。野兽与毒蛇曾令人恐惧,摧残幼嫩肢体的严寒以及匮乏亦曾令人畏惧;而在弃儿的种种危险中,我们未曾将抚养者列入其中。另一方。他说:“你致残了他们。”他们的父亲加诸于他们的伤害更为深重。将年轻小伙逼向刀剑、却未曾被控危害国家的角斗士教练,该作何评价?强迫不情愿的女子忍受凌辱、却未曾危害国家的妓院主,又该作何评价?我并不渴望被告受到赞赏,只求他被宣判无罪:当他谋求公职之时,尽可让此事损害于他。因为一个人完全可以既非道德高尚之士,又是无罪的被告。纵使他们被夺去了许多,生命却被交还给了他们。不能以处于国家体制之外的人的名义提起危害国家之诉。我是一个穷困之人,连自己都无法养活,更不用说其他人了,我捡起了被抛弃的孩子,对他们而言,纵使被剥夺了什么也算不上受到不义,而若保全了性命,那便算作受惠。让他们煽动怨恨吧,让他们说那些人因为我才活得如此凄惨吧,只要他们承认那些人是因我才得以活命。他们依靠一人的慈悲活着,依靠众人的〔慈悲〕得以饱腹。令人惊异的是,人们竟有闲暇顾及这等思虑,去过问一个乞丐在乞丐之间做些什么。这座城邦的首要之士们正反乎自然地运用他们的财富:他们豢养大批被去势之人;他们割除其娈童的器官,以便他们能更长久地适于忍受无耻行径,并且因为他们自己耻于为男儿,便设法让真正的男儿越少越好。对于这些娇生惯养、容貌俊美的残疾者,无人施以援手。你们倒去在意是谁从荒野中带走了若不被带走便会死去的婴儿;你们却不在意那些富贵之人正用自由民的私牢庄园开垦他们自己的荒野,不在意他们欺骗极其可怜的青年人的纯朴,将每一个最英俊、最适于行伍的人打入角斗士学校。
- 10.4Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.
借用了古罗马簿记账目习语,acceptum referre 意为“记入贷方/收入”,expensum referre 意为“记入借方/支出”。crudelitati 与 misericordiae 为间接宾语与格,表示记在“残酷”与“慈悲”的名下。
- 10.4Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse.
代词 illi 是表示不利/领属功能的与格。第二分句中,不定式短语 rogare non posse 用作名词性主语,rogandi 则是动名词属格,作定语修饰 genus,构成了一种悖论式的修辞名句:“无法乞讨本身便是一种乞讨的手段”。
- 10.4Vt illis multum ablatum sit, uita reddita est.
连词 Vt(即 ut)接完成时虚拟式 ablatum sit,引导让步状语从句(“纵使……/即便……”)。它与主句直陈式完成时 reddita est 形成对比,支撑了辩方“纵使夺去许多,生命终得保全”的核心论点。
- 10.4sed beneficio cederet, si uita seruaretur.
动词 cedere 接与格(此处为 beneficio),意为“归于……/化为……的结果”。条件句采用未完成时虚拟式(cederet ... seruaretur),在过去视角下表示设想性的假定结果。
