← 老塞内卡

论争集摘录

§1.3-1.5

幸存女祭司的再处刑与违命之子的废黜

选自大塞涅卡《辩论集》:论辩奇迹般生还的不贞女祭司是否应再次受刑、失去双手的父亲命令儿子诛杀通奸者遭拒后的逐子案,以及一夜奸污二女而二女分别选择死刑与成婚之案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3

​incesta de saxo. Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur Vestam inuocauit; deiecta uixit. repetitur ad poenam. Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.1 Dubitari potest quin usque deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. Quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam cum quo stuprum uel quando commiserit? quia probaui ista, damnastis. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Male de diis aestimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non ad saxum usque differret, nisi sententiam exspectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.

自岩石坠下的不洁女祭司。 不洁的女祭司须从岩石上推下。某位女祭司因不贞获罪,在被推下之前祈求了维斯塔;坠落之后她依然活着。众人要求再次对她施刑。“唯独缺少一事,即她在岩石上比在圣所中表现得更为庄重。”“难道能怀疑她应当被一再推下,直到她被推下的目的得以实现吗?”“她把未能死去的厄运当作自己的辩护。”“强横的女人啊,除了祝你即使被推下两次也不致死去之外,我还能祈求什么呢?”“难道我要阐明她与何人、于何时犯下了奸淫?正因为我证明了这些,你们才将她定罪。”“那规定了你当如何受死的法律,难道你认为它没有规定你必须受死吗?”“若神明如此迟缓地救援自己的女祭司,那便是你对神明的评价太低了。”“难道神明宁愿赦免一个戴罪之身,也不愿赦免一个女祭司吗?”反方辩词。“戴罪而被推下,无罪而降下。”“人们本以为这位少女不是被推下,而是被缓缓降下的。”“若非等待神明的裁决,法律绝不会将女祭司的处理一直推延至岩石之上。”“那山峰的高度,即便对于安全俯瞰的人来说也是令人胆战心惊的。”

§1.4

​Fortis sine manibus. Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore de qua filium adolescentem habebat; imperauit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus? Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Tunc primum sensi me manus perdidisse. In bello meas, domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Vsque eo pugnauit pro uobis, ut pro se non posset. Adolescens, quos dimisisti sequere. Non potui, inquit, matrem occidere. quo sis excusatior, adice et patrem.2 Pars altera. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reuerterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: “liceat marito, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.

失去双手的勇士。 凡将通奸男子与通奸女子当场捕获者,只要将二人同时处死,便免受惩处。亦准许儿子就母亲惩治通奸。一位在战争中失去双手的勇士,当场捕获了通奸男子与其妻子,他与该妻子育有一名青年儿子;他命令儿子将二人处死。儿子没有动手;奸夫逃脱。父亲要将儿子逐出家门。儿子提出抗辩。“在所有丈夫之中,唯独我既未放走通奸者,亦未将其处死。”“谁会不认为要么我没有儿子,要么我的儿子没有双手?”“那家伙受孕而生——究竟是谁的骨肉,等我捕获通奸者时便会知晓。”“那时我才第一次意识到自己失去了双手。”“在战场上我失去了自己的双手,在家中我又失去了儿子的双手。”“我奔向儿子,正如奔向宝剑一般徒劳。”“他未曾奔赴战场,在拒绝父亲之前便先向祖国拒绝了双手。”“他为你们战斗到了如此地步,以至于无法为自己而战。”“年轻人,去追赶你放走的人吧。”“他说:‘我下不了手杀害母亲。’为了让自己更能得到原谅,把你父亲也加上吧。”反方辩词。“我认为当着父亲的面杀死母亲,是另一桩弑亲重罪。”“罪行并非总在我们掌控之中,仁慈的天性亦会使凶悍的心灵软化。”“面对这般意想不到的丑行景象,我浑身僵直。”“父亲,您缺失的是双手,而我缺失的是一切。”“在我恢复神志之前,他们已然离去。”“您所命令犯下的罪行,比您所捕获的罪行更为严重。”“若您要求之事超出了我的能力,我会说:‘请原谅,我做不到。’父亲会原谅因无法耐受风浪而拒绝航海的儿子,会原谅因力不能及而不随军出征的儿子,哪怕父亲本人是名军人。”“请宣读法律原文:‘准许丈夫,亦准许儿子。’若非认为有人力所不及,法律为何列举如此多的人选?”“通奸者从一位伤残的父亲与一位惊愕的儿子之间逃脱了。”

§1.5

​Raptor duarum. Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.3

奸污二女之徒。 被奸污的女子可选择让强奸者受死,或选择无嫁妆成婚。某人于一夜之间奸污了两位女子。一人选择处死,另一人选择成婚。他因奸淫被起诉,又借奸淫获辩护;他与一名受害女子对簿公堂,又召来另一人作为辩护。“父老们,请施以惩治;让公共纪律展现出更为坚定的严厉吧;如今竟有人一次奸污两人了。”“民众聚集起来,宛如为公共的恐惧所震慑,难以相信竟有两个强奸犯。”“他强奸一人是为了施暴,强奸另一人则是为了自保。”“强奸犯啊,若非你罪该死上两次,你早已死去了。”“若他先强奸了你,你选择了结婚,随后他在你完婚前又玷污了此女,难道你会否认在受害女子的命令下他应当受死吗?”“除了使他不依据你的法律受死之外,你无法向强奸犯提供更多庇护;面对他人的法律,你毫无权利。”“你向强奸犯保证你自己不杀他,但你无法保证不让任何人杀他。”反方辩词。“在势均力敌的判决之间,较为宽大者当获胜。” “尽管提及弗吉尼亚,尽管谈论卢克丽霞吧,然而萨宾妇女的人数终究更多。”“你被视为配得上为了你的荣誉而处死一个人,我却不被视为配得上为了我的荣誉而保全他,这对我而言将是一种耻辱。”

语法注3 条
  1. 1.3Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.

    短语 id deerat ut...(“唯独缺少……之事”)为反讽习语,后接虚拟式名词性从句,讽刺该女子在圣所中尚且未能谨守贞节,更不可能在行刑的岩石上表现庄重。

  2. 1.4quo sis excusatior, adice et patrem.

    连词 quo 引导含有比较级(excusatior)的目的从句(相当于 ut eo 搭配虚拟式 sis),意为“为了使你的辩解更为充分”,修饰主句的祈使动词 adice。

  3. 1.5te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.

    形容词 dignus 之后接由关系代词引导的从句(in cuius honorem...)及虚拟式动词(occidatur, seruetur),结构相当于 dignus qui + 虚拟式,表示先行词(te / me)适于或配得上某种结果。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:1.3-1.5