← 老塞内卡

论争集

§8.pr.1-8.pr.5

学校修辞演习与法庭实际辩论的脱节

大塞涅卡通过引用沃提埃努斯·蒙塔努斯的批评以及波尔基乌斯·拉特罗的窘态,论述了学校修辞演习中脱离实际的浮华与溺爱如何导致演习者在真正的法庭辩论中无所适从。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.pr.1

​circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam.1 qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se adprobare, non causam.

尽管如此,我仍在四处探看,是否有什么被我遗漏了。你们自发地提到了沃提埃努斯·蒙塔努斯;我倒希望你们能时常向我提供一些名字,借以唤起我的记忆——这记忆正如老年人的记忆一样,本身已趋于衰竭,但一经提醒并不时受到激荡,便会轻易重新收拢。沃提埃努斯·蒙塔努斯从来不为炫耀而作修辞演习,以至于他甚至连为了练习都不作修辞演习。当我向他询问缘由时,他说:“你想要哪一个?是体面的还是真实的?如果是体面的,那就是为了不染上恶习。准备修辞演习的人写作不是为了取胜,而是为了取悦他人。因此,他搜罗一切蛊惑的手法;论证因为烦琐且极少华彩,便被他弃之不顾;他满足于用警句和描摹来抚慰听众。因为他渴望让人认可的是他自己,而不是案情。”

§8.pr.2

​Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.

然而,这一弊病一直跟随着演习家们直到广场,以致他们在追逐华美之物的同时抛弃了必需之物。此外还有一点,即他们随意将对手想象得无比愚蠢:他们既可以对他们回答自己想答之词,又能在自己想答之时回答。再者,没有任何东西以任何损失来惩戒错误;他们的愚蠢是毫无代价的。因此,在安全时滋长、在广场上将会造成危险的麻木,几乎无法消除。更何况他们依靠频繁的赞美来维系,他们的记忆已习惯于在固定的间隔休息?一旦走入广场,不再有掌声逢迎他们的每一个动作,他们要么气竭,要么踉跄动摇。

§8.pr.3

​Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet2 nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit, ​ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.

现在再加上一点,即没有任何人的介入会激起愤懑:没有人嘲笑,没有人故意插话;所有人的面孔都是熟识的。在广场上,即使没有别的东西,广场本身就会使他们心神慌乱。坊间流传的这件事是否真实,你或许知道得更清楚:修辞演习美德的唯一典范波尔基乌斯·拉特罗,在西班牙为他的亲族、被告波尔基乌斯·鲁斯提库斯辩护时,竟慌乱得无以复加,以至于以语法错误开头,且因渴望庭院和墙壁,直到获准将审讯从广场转移到巴西利卡(长方形大厅)中,才得以重新振作。在学校的练习中,才华受到如此娇柔的养育,以致他们不懂得承受呐喊、沉默、嘲笑,乃至露天的天空。然而,除非练习极度接近其所训练的实际事务,否则它就毫无用处;因此,它通常比真正的战斗更为艰苦。角斗士用比实战更沉重的武器学习;教练让他们全副武装的时间比对手让他们支撑的时间更长。田径手同时折磨两三个对手,以便更容易抵挡单个对手。奔跑者虽然速度是在有限的距离内被评判,却常在练习中跑完他们在比赛中只需跑一次的距离。我们借以学习的劳苦被刻意成倍增加,以便我们借以决战的劳苦得以减轻。

§8.pr.5

​In scolasticis declamationibus contra euenit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda: hic ex uultu dicentis pendent omnium uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt.3 LEPIDVS, uir egregius et qui declamatorio non studio

在学校的修辞演习中,情况正相反:一切都更为柔弱和散漫。在广场上,他们接受分派的立场;在学校里,他们自行挑选。在那里,他们奉承法官;在这里,他们发号施令。在那里,心神必须在喧嚣人群的嗡嗡声中高度集中,声音必须传至法官的耳中;在这里,所有人的神色都仰赖于演讲者的脸色。因此,正如明亮光芒的闪耀使走出阴暗幽暗之地的人目眩一样,走出学校进入广场的人也被一切事物所扰乱,仿佛一切都是新奇罕见的;直到他们经受诸多屈辱的驯服,用真正的劳苦磨砺了因学校娇宠而萎靡的幼稚心灵,他们才被锻炼成真正的雄辩家。雷皮杜斯,一位杰出之人,且他并非出于对演习的热忱……

语法注3 条
  1. 8.pr.1si honestam, ne male adsuescam

    基于对话语境的高度省略结构。承接前文的“你想要哪一个(utram uis?)”,条件从句 si honestam 省略了 rationem uis,而后半句目的从句 ne male adsuescam 则省略了主动词(如 non declamo 或 declamationem uito),整句意为“如果您想要体面的理由,那便是为了不染上恶习”。

  2. 8.pr.3Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet

    说明前文主语分句 Hoc quod uulgo narratur 内容的同格“宾格加不定式”(AcI)结构。Latronem PORCIVM 是不定式 esse confusum 的逻辑主语,并由此引出 usque eo ... ut 结果从句;随后并列了 nec ante potuisse confirmari ... quam impetrauit(直到……才得以恢复)这一长句结构。

  3. 8.pr.5nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt

    nec ante ... quam 相关结构(在……之前绝不/直到……才)。从属从句的动词 durarunt(durauerunt 的缩略形式)为直说式现在完成时,表示先行动作的确定完成。quam 从句内部主宾动词与修饰性分词短语(如 multis perdomiti contumeliis 与 scolasticis deliciis languidum)构成长跨度的交错与包孕结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.pr.1-8.pr.5