← 老塞内卡

论争集

§8.4.6-8.4.11

控方的辩辞与拉特罗的论点划分

控方发言者通过强调儿子充当暴君爪牙的残暴并与自尽的兄弟相对比来指控其罪行,随后拉特罗提出了关于法律条文与立法本意、胁迫以及报国动机的论点区分。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.4.6

​Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo;1 non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut parricidae pater adsit, nos istius aduocationi adsumus.2 Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica, inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum, inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?

辩论的另一方(控方)。 父亲阿雷利乌斯·富斯库斯的发言: “他痛打父亲,直到他作为一个爪牙令暴君满意为止。怎么?难道你非得在弑亲之中磨砺双手,否则就不能行刺暴君吗?对方说:‘父亲在此出庭。’我更乐意如此;因为你不仅殴打了一位父亲,而且还殴打了一位辩护人。” 尤利乌斯·巴苏斯的发言: “既然时代已经变异到如此地步,以至于父亲竟然为弑亲者出庭作证,我们便出庭来对抗此人的助辩。无论儿子多么有罪,他都予以辩护:你们可认出这种姑息吗?他的兄弟宁愿去死也不愿殴打父亲,其不幸在于没有将自己的诉求与他的兄弟联结在一起。这人喊道:‘我没有吩咐过他任何事。’我甚至要替他向你作交代。对方说:‘我这样做是为了国家而更猛烈地击打。’你难道不能顾及羞耻,不要把同一件事既归功于国家又归功于暴君吗?对方说:‘父亲在支持我。’然而凭赫拉克勒斯起誓,你的兄弟决不会支持你。你曾有可以向暴君夸耀的资本:你的兄弟宁愿去死。凡是该挨打的人,都被交到了此人手里。对方说:‘我杀死了暴君。’但是你打父亲,与把他打死相比又差得了多少呢?”

§8.4.7

​POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret:

庞培乌斯·西罗的发言: “我很高兴看到父亲坐在此人的长凳席上。否则我怎能做到让你们亲眼看见他的伤痕呢?他坐在哪一方对我来说无关紧要:从这一方提出了指控,从那一方出示了罪证。从被告一侧站起来的证人往往分量更重。这完全是这样一位父亲,除了能够成为暴君朋友的人,谁也下不了手去殴打他。兄弟自尽了,免得自己犯下或目睹弑亲之举:

§8.4.8

​in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

在跳下悬崖那一刻,我说,他躲避自己的兄弟丝毫不亚于躲避暴君。” 科尔内利乌斯·希斯帕努斯的发言: “父亲满身是血地走下城来,那张饱受摧残和撕裂的脸几乎让人认不出来;你本会以为殴打他的是两个人。殴打父亲的那个人做了他分内的事:他杀死了自己的朋友。” 凯斯蒂乌斯·皮乌斯的发言: “父亲说:‘挨打的是我;我免除惩罚。’如果竟然没有人愿意为如此善良的父亲去死,我才会感到奇怪。他是值得你们违背其意愿也要为之复仇的人;难道在我们这里,只有残酷的父亲才配得到复仇吗?对方说:‘是父亲下令的。’难道因为不顺从父亲,你的兄弟就是不孝吗?每当爪牙们动作迟缓时,暴君便说:‘你们没看到他是怎样殴打他父亲的吗?’‘殴打父亲者,当斩其双手。’暴君临死时赞美了这条法律。到头来,竟是暴君介入到了儿子与父亲之间。”

§8.4.9

​Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.3

论点区分。 拉特罗将此案划分为以下几个论题:是否并非凡殴打父亲者皆当受罚。对方说,法律中没有任何例外。但是,有许多事情即便没有明文作为例外,也是理所当然的;法律的文字是狭隘的,而解释是宽广的。更有甚者,某些事情是如此显而易见,以至于不需要任何保留条款:因为在法律中专门列出例外,规定因发狂而殴打父亲者不受处罚,这究竟有什么必要呢?既然他需要的不是惩罚而是救治。法律又有何必要规定婴儿若打了父亲不受惩罚?如果有人为了唤醒因突发沉重病痛昏倒而沉睡的父亲而动用武力,法律又有何必要规定其不受惩罚呢?既然那不是伤害,而是救治。我谈论的还不是个案,而是普遍的原则。如果凡是出于孝道殴打父亲的人都可以被宣判无罪,我将更加慷慨激昂地为本案辩护,以表明他若不应得奖赏,就应得惩罚。

§8.4.10

​Si quisquis patrem pulsauit non puniri debet, an hic debeat. Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit, miserior fuit ipso uapulante. Illa non est inpudica quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.

如果并非凡殴打父亲者都应当受罚,那么本案被告是否应当受罚。拉特罗将这个问题分成了若干部分:奉暴君之命行事者是否当受豁免。想一想暴君强索了多少事情。让暴君无权将我们也变成罪人,这符合公众的清白。在暴君强迫下做出此事的人,比挨打者本人更加悲惨。被暴君召去的女子并非不贞;亲手将不朽神明的祭品运送给暴君的人,或者将暴君凶残的画像供奉在不朽神明塑像之中的人,不被称为渎圣者。

§8.4.11

​An tutus sit qui patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumaci frater uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid peccatum est tanto merito redemptum sit.

奉父亲之命行事者是否当受豁免。他没有殴打,而是顺从。拉特罗在叙述中还说过:兄弟带着桀骜不驯的面容站立着;我明白了他不可能被暴君强迫。为祖国行事者是否当受豁免;以及本案被告是否真是为了祖国而行事,即:他当时是否已经怀有刺杀暴君的企图,并为了给自己接近暴君的友谊铺路而动了手。 蒙塔努斯还提出了最后一个论题:即便犯下了某种过错,是否已经由如此巨大的功勋所赎免。

语法注3 条
  1. 8.4.6Pater, inquit, adest. malo

    malo 是第一人称单数现在时直陈式,意为“我宁愿如此”或“这更好”。控方辩者借用对方的抗辩理由(“父亲为辩方出庭”),通过省略性的短句进行修辞反击,指出这恰好为控方提供了更有利的论据。

  2. 8.4.6nos istius aduocationi adsumus

    aduocatio 指“助辩团、法庭支持者”或“诉讼援助行动”,与格 aduocationi 与 adsum 连用,表示起而出庭对抗对方的辩护援助,与前一句父亲为弑亲之子出庭(parricidae pater adsit)形成鲜明对照。

  3. 8.4.9ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit

    nisi praemio fuerit 充当条件分句,意为“除非他应得奖赏”(praemio 用作表语与格,或为 praemio dignus 的省略)。拉特罗在此采用了一种反论的修辞技巧(argumentum a fortiori):如果出于孝义殴打父亲都能被赦免,那么本案被告除非配得上奖赏,否则就理应受罚。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.4.6-8.4.11