- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.3.11-8.3.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了希斯波·罗马努斯对生父的猛烈抨击,塞斯提乌斯与其模仿者阿尔根塔利乌斯之间的名句交锋与恩怨,以及对兼以希腊语和拉丁语演说的修辞学家的相关轶事与诙谐评述。
HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur;1 itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult, sed quia eripere; irascitur mihi quod duos educaui, quod indicaui. Et cum descripsisset saeuitiam exponentis adiecit: etiamnum mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat CESTIVS in hac controuersia in illa quaestione qua dicebat se nequaquam uim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit uim? tu tibi. non est quod dicat alius:2 quis sibi ipse uim adhibet? solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum reuocari quae gesta sunt. quid do ne indicauerim?3
希斯波·罗马尼乌斯生性倾向于采取更为严苛的演说途径;因此他采取了这一辩解策略,即将生父斥责为一个坏父亲,并声称他遗弃时残忍,收回时奸诈。“他在此事中索回,”他说,“不是因为他想要拥有,而是因为他想要夺走;他生我的气,是因为我抚养了两个孩子,是因为我告知了他。”当他描绘了遗弃者的野蛮残忍之后,他又补充道:“在我看来,他如今依然是同样的心性,同样的心狠,因为他认为自己对抚养了他孩子的人毫无亏欠。这位父亲是严苛的,是残忍的;切勿相信摆脱那种凶暴会有如此迅速的转变。请允许我不要在一个儿子身上去冒这个险。” 塞斯提乌斯在这场争辩中,在辩称自己绝未施加暴力的那个论题中曾说过:“那么又如何?谁施加了暴力?是你对自己施加的。别人没有理由说:‘谁会对自己施加暴力?’这种情况屡见不鲜;瞧,我自己就伤害了我自己。”而且他还说过:“行过的事情被宣告无效,正合我意。为了当作我未曾告知,我要付出什么代价呢?”
ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o(pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:
阿尔根塔利乌斯则代表另一方说,他如今比不知道自己孩子的时候更为悲惨;当他描绘了父亲内心的折磨之后,他说:“即便现在我也愿意达成协议。为了不领回我的孩子们,我要付出什么代价?为了当作我不曾相认,我要付出什么代价?” 塞斯提乌斯对他自己的警句被那人如此频繁地曲解和篡改感到愤慨。“你们以为阿尔根塔利乌斯是什么?”他常说,“他是塞斯提乌斯的猴子。”而且他常用希腊语说:“我的猴子。”因为阿尔根塔利乌斯曾是塞斯提乌斯的听众,并且是他的模仿者。阿尔根塔利乌斯反过来常说:“你们以为塞斯提乌斯除了是塞斯提乌斯的灰烬之外还能是什么?”而且在塞斯提乌斯还活着的时候,他常这样发誓:“凭我老师塞斯提乌斯的亡灵起誓。”他在各方面都紧随塞斯提乌斯的足迹:
aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; ex quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.
他同样即兴演说,同样傲慢地插进许多言辞;然而他最忠实做到的一点是:尽管两人都是希腊人,他自己却从不用希腊语作修辞演说,而总是赞赏那些不满足于单种语言的雄辩,在用拉丁语演说之后脱下托加长袍、穿上希腊斗篷、如同换了面具般归来并用希腊语演说的人;克洛狄乌斯·萨比努斯就是其中之一,他在同一天既用希腊语又用拉丁语演说,针对他发表了许多诙谐的俏皮话。
dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d' ou)k a) gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interrogatus quomodo dixisset respondit: male kai\ kakw=s. GLYCON dixit: a) a)mfote/rous MOI mh\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\ di/dumon. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit:4 uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?
哈泰利乌斯在某些人抱怨他讲授两门学问却只收取微薄学费时说道:“教授双语对话录的人从未收过多额学费。”梅瑟纳斯说:“你分辨不出狄俄墨得斯归属于哪一方。”卡西乌斯·塞维鲁说了所有人中最风趣的一句话;当他听完演说回来被问及演说得如何时,他回答道:“拙劣地,而且糟糕透顶。”格利孔说:“如果你不把两个人都还给我,你就会毁了他们身为孪生子这一点。”加利奥在代表生父一方、通过遗嘱拟制处理收尾部分时则极为优雅地说道:“无论何时我死去了,届时让他做我的继承人——你想让我问究竟是哪一个吗?”特里阿里乌斯代表抚养人一方说:“难道我能捡起他们,能抚养他们,却不能保持沉默吗?”
- 8.3.11qui asperiorem dicendi uiam sequeretur
先行词(is)省略而作表语的特征性关系分句(natura 为表“天性上”的限定夺格),谓语动词采用虚拟式 sequeretur,用以说明主语的天赋特性与演说风格。
- 8.3.11non est quod dicat alius
non est quod + 虚拟式(dicat)构成的固定句式,意为“他人没有理由说……”。
- 8.3.11quid do ne indicauerim?
quid do 属于日常交易口语中带有未来意图的直陈式现在时(“我付出什么代价?”),后接带完成时虚拟式的否定目的从句 ne indicauerim(“为了当作我未曾告知”),表达事后取消既定事实的反讽要求。
- 8.3.14quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit
quandoque 为相当于 quandocumque(“无论何时”)的古旧法律用语,引导带有将来完成时 mortuus ero 的时间状语从句;主句则采用愿望/指令虚拟式 sit,模拟遗言的程式化文书用语。
