- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.1.7-8.1.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞学家们以基蒙的身份发言,将牢狱的荣耀与通奸的耻辱加以对照,并审视了卡里阿斯恩惠的真伪;后半部分则记录了拉特罗等人就忘恩负义指控及真正恩惠的本质所作的论题区分与法理剖析。
Blandi. Obiciat licet uincula,1 numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam, Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.
布兰杜斯:即使他拿枷锁来责难我,他也绝不能让我不以牢狱为荣胜过以婚姻为荣。人的情感是各不相同的:卡里阿斯,也许你无法忍受枷锁,而我却无法忍受通奸的妻子。难道奸夫淫妇就能逃脱基蒙那像被捆绑着的双手吗? 阿尔根塔里乌斯:我刚被赎出,他便开始就他女儿的婚事向我提出要求。“卡里阿斯立刻便要试探,”我说,“我是否知恩图报:……” 他为一个求情,却夺走了两个。 富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:现在就说吧:“是我把你从牢狱中解救出来的,”只要我可以回答:“是我把自己交付给牢狱的。”绝不可能让我认为,被卡里阿斯赎出,比为米尔提亚德受缚是更好的遭际。你的女儿从你那里夺走了女婿基蒙。我的父亲被带进了一个即便在当时也依然装满了他自己的俘虏的牢狱。
IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.
尤尼乌斯·加利奥:“我给予了你恩惠,”他说,“因为我把女儿嫁给了你。”米尔提亚德啊,如今你真正承受着比牢狱更为沉重的命运:卡里阿斯竟然屈尊与你结为亲族。我本以为自己被赎身了;我其实是被买来作为那个女儿的奴隶。先祖的容貌立于我的眼前,从其居所出离的米尔提亚德带着统帅的威严闪耀生辉,再次呼唤我的双手。 尤利乌斯·巴苏斯:我娶了卡里阿斯的女儿为妻:父亲啊,因为我不想忘恩负义,我对你犯下了这桩侵害。你尽管自鸣得意、炫耀那些财富吧;然而我赎回父亲所花的代价,与我被你赎出的代价完全相同。
Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non retulit, cum posset, ingrati teneatur.2 Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.
论点区分:拉特罗划分出以下几个问题:凡是在能够报恩时却没有报恩之人,是否都要承担忘恩负义之罪。“有许多情况介入,”他说,“因而在这些情况下我即使能够报恩,也不应当报恩。”如果并非凡在能够报恩时未报恩之人都承担罪责,那么此人是否应承担罪责。他将此细分为以下几点:他是否不能因依法律行事而受罚;其次,他是否应当这样做;最后,如果他因激情与愤慨冲昏头脑而不能自制,是否应当宽恕他。他并没有把这当作一个法律问题,而是按照他的惯例,当作一种论证发挥或论题。
MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae; putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?
蒙塔努斯·沃提埃努斯增加了这个问题:基蒙是否已经报答了卡里阿斯。“我娶了你的女儿为妻,”他说;“你的女儿成了米尔提亚德的儿媳。难道你不认为与米尔提亚德共享子孙是一项恩惠吗?” 加利奥提出了那个严苛的问题,这个问题在关于忘恩负义的争议案中通常居于首位,但他进行了详尽的论述:他究竟是否接受了恩惠。“对我而言,”他说,“身在牢狱绝非惩罚:我是出于自己的意愿来到那里的。难道你认为我更愿意躺在自己的卧房里吗?当时在雅典,没有比曾经关押过米尔提亚德的地方更为光彩的场所了。”随后他又附加上那个问题:接受了未曾请求的恩惠之人,是否应承担责任。“我没有求过你,”他说;“你施予那恩惠是为了你的虚荣;你认为这关乎你的声名。如果解开米尔提亚德的机会落到你头上,难道你就没有接受恩惠吗?”
SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit.3 BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an retulerit gratiam hoc ipso quod occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.
西卢·庞培乌斯代表卡里阿斯一方表示,自己给予了两项恩惠:赎出了他,并将女儿嫁给了一个赤贫之人。他所列出的这第二项,没有其他任何人计入恩惠之中;对此,非但不怀疑他是否未曾施予恩惠,反而怀疑他是否接受了恩惠。 布鲁图斯·布鲁特迪乌斯此外还提出了这些问题:如果卡里阿斯是为了自己的缘故而这样做,赎出基蒙对他而言是否是一项恩惠。“因为恩惠,”他说,“完全是为了接受恩惠之人的缘故而施予的。当有人从中怀有指望或做出筹划时,那便不是恩惠,而是算计。”他用论据和例证进行了长篇论述。接着,卡里阿斯是否为了自己的缘故行事。“你想,”他说,“通过一件光彩的行为摆脱吝啬鄙陋的名声;你想以此换取永恒的纪念。谁解开了基蒙,不可能比基蒙为谁受缚更不为人所知。你想拥有一个高贵、孝顺的女婿。” 希斯波·罗马尼乌斯提出了一个严苛的问题:他是否恰恰通过杀人之举而报了恩。“我使你摆脱了极大的耻辱,”他说;“我违背你的意愿给予了你一项恩惠。你没有理由感到惊奇;因为你也是在我未曾请求的情况下赎出了我。”在此处,他引述了维尔吉尼乌斯以及那些杀害或囚禁了遭玷污之女儿的父亲们。
- 8.1.7Obiciat licet uincula
非人称动词 licet 作让步连词用,后直接接虚拟式现在时 obiciat(省略 ut),意为“纵使他拿枷锁来责难”,与主句中的 tamen 相呼应。
- 8.1.9ingrati teneatur
被动语态 teneri(承担罪责/被定罪)配合表示罪名性质的属格 ingrati(忘恩负义之罪),构成了法庭修辞模拟辩论(controversia)中关于“忘恩负义诉讼(actio ingrati)”的专门程式用法。
- 8.1.11in quo adeo non est dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit
以关系代词短语 in quo 为起点,由 adeo ... ut 引导结果从句。鉴于古典拉丁语中 dubium an 意为“怀疑是否……(往往倾向于肯定从句事实)”,此处的对比在于:不但对“他是否未曾施予恩惠(an ... non dederit)毫无疑问(adeo non est dubium)”,甚至到了“怀疑他自己反倒接受了恩惠(ut dubium sit an receperit)”的地步。
