- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.8.6-7.8.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作为少女一方的发言者,普布利乌斯·阿斯普雷纳斯谴责了年轻人的自私企图;随后拉特罗与富斯库斯梳理并辩驳了关于受害少女的选择权次数、能否撤销以及法律效力的一系列争议点。
Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere.1 fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.
另一方。 普布利乌斯·阿斯普雷纳斯:我不知道对手在两次审判中哪一次更为恶劣:在先前的审判中,他力图完全不承受任何对污损贞操的惩罚;在此次审判中,他力求从法律规定的两种惩罚中,由自己来选择愿意承担哪一种。因为他坦白承认,相比娶妻,他更愿不受惩罚;而相比受死,他更愿娶妻。从前他试图推翻关于污损贞操的法律,如今却想将其转归己用:他恳求自己的代言人,但他明知身为裁判者的少女之宽仁,这一事实却并未使他摆脱这种恐惧。他曾大声宣称自己是清白的:如果自己犯了任何过错,他绝不拒绝受死。民众曾站在强暴者一边,而最令被污损少女的诉请遭人生疑的,莫过于她那选择的宽缓。如果你现在对自己的污损之罪心知肚明,那么将自己交付于法律,便是最接近清白的一种谨饬;然而你因那场否认,甚至根本不配受死。难道你竟不知道自己是否犯了过错?你只是想保持清白罢了。你有了借口:回你的父母那里去吧,少女,既然你如今如此频繁地恳求,而你自己本应是被恳求的人。
LATRO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest;2 quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.
拉特罗提出了三个争议点:他首先询问,那次选择是否合法。“并不合法,”他说,“因为当时并不能确定你就是强暴者。”对方说:“他是否否认并无关系;因为即使他否认,他也依然是强暴者,因此那次选择是合法的。”其次,如果选择不合法,是否能够被撤销。“选择权,”他说,“只赋予少女一次;一旦做出,便不可更改。法官不能撤回自己对被告投下的选票;审讯官不会更改自己的判决。没有任何事情能像将巨大的权力限制在短时间内那样符合公民体制且大有裨益。如果她既想撤销自己的第二次选择,随后又想撤销第三次选择,那就永远无法确定未来的结果,因为她总是能用接下来的选择来废除此前所选之物。”他提出的第三个争议点是:如果选择有时可以被撤销,如今是否应当撤销。此处是年轻人的辩护理由,即他曾否认自己犯下了污损罪。
FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris.3 Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.
富斯库斯既改变了争议点的顺序,又增加了其数量;他提出的第一个争议点是:被强暴的女子是否不能选择超过一次。“可以,”她说,“因为法律并没有补充她可以选择多少次,而只规定了从什么当中选择:法律说‘要么这个,要么那个’;并没有补充‘不得超过一次’。”反方则说:“法律命令你二选其一;如果你今日选择了死刑,你将做出前所未有的事:你把两者都选了。”她说:“即便不允许超过一次,我也尚未做出选择;因为真正的选择是依法做出的,而那一次并不是依法做出的。如果没有审判官在场,难道你会称其为选择吗?如果没有强暴者在场呢?强暴者当时并不在场:那不是选择,只是空谈。”关于选择是否在上次审判中得到了确认,强暴者说:“在审判官面前审理的是该选择是否应当有效;判决认定它应当有效,那就让它有效吧。”少女说:“并非如此:因为当时审理的是我对强暴者是否拥有权利;判决认定我拥有权利:我理当行使它。在得到强暴者之前,我无法拥有法律。”他提出的最后一个争议点属于衡平法:即该选择是否应当有效。
- 7.8.6ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere
疑问代词 utrum 引导依附于 optet 的间接疑问从句(“他愿意承受两者中的哪一个”),介词短语 ex duobus... suppliciis 作其部分限定范围。
- 7.8.7Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest
先行词 tabellam(投票板/判决票)被吸收入关系从句 quam tulit de reo 内部的倒装结构,其基本句构等同于 Iudex tabellam, quam de reo tulit, reuocare non potest(“法官无法撤回他对被告投下的选票”)。
- 7.8.8facies quod numquam factum est: utrumque optaueris
紧承条件从句 si mortem optaris(将来完成时),主句动词 facies(将来时)后并置了说明性的 utrumque optaueris(将来完成时),表达一种完成状态的逻辑推论:如果她此刻选择死刑,就将造成既选了结婚又选了死刑(二者皆选)的既成结果。
