- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.7.14-7.7.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩论家们探讨了父亲参选的动机、未获元老院许可便携赎金前往的原因,以及被俘儿子“谨防背叛”一语的解读,塞斯提乌斯则批评了机械重复特定语句的修辞弊病。
FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur,1 cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.”
阿雷利乌斯·富斯库斯说,他参选是为了这个目的:当敌人听说国家即便在一个家族之内也能选出统帅时,敌人的士气便会瓦解。罗马尼乌斯·希斯波认为应当坦率行事,他说:“在设定了竞争对手的情况下,这些立意是拙劣的。”因此他采用了抱怨选举结果的立意:所有青年人串通一气,仿佛争论的是年龄的高下;因此不搞竞选的老人轻而易举地落败了。“你们不能抱怨我,”他说,“我曾呼喊:‘这个年纪的将军对你们毫无益处。’”“在选举之后,”他说,“他身上依然保留着同样的傲慢:他不向父亲汇报任何事,不与父亲商量任何事;因此他被俘了。”在描述了他是多么拙劣地布置战阵,他的鲁莽又是如何因未探明地形伏兵而被摧毁之后,他补充道:“这就是我向你们呼喊的:‘挑选一位年长的统帅。’”
OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicunque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo quod inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit: (decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse. ALBVCIVS hoc colore usus est: semper de duce senatus consulto constitui. longum erat expectare;2 ad summam, festinaui nec occurri.
老尤尼乌斯·奥托说,自己是因预兆和预示此种命运的噩梦所驱使而参选的。然而奥托属于好梦之人:凡是立意穷尽之处,他便讲述一个梦境。关于在元老院不知情的情况下外出之事,拉特罗作了如下立意:他未等待法令,而是失魂落魄、惊慌失措地径直奔出。阿尔布基乌斯使用了这样的立意:关于统帅之事向来由元老院决议决定;若要等待则耗时过长;总而言之,自己是仓促赶去,却未能及时赶到。
VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moueri, ad lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIVS ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi: minoris enim posse aestimari quam si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, respublica relinquit.
瓦里乌斯·格米努斯说,父亲宁愿独自前往;因为敌人不会为使节的威仪所动,却往往为父亲的眼泪所折服。庞培·西罗说:“我认为用私款将他赎回更为有利;因为这样作价可能比以将军身份被赎更低。”阿尔根塔里乌斯说:“没有什么比派遣使节去赎人更不妥的了;因为敌人绝不会放走他们判定为全城如此渴望之人。因此我抢先赶去请求,并打算这样说:‘军队鄙视他,国家抛弃了他。’”
BLANDVS ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:
布兰杜斯说:“当我在思索自己该做什么,究竟是仅凭父亲的眼泪就足够,还是该用公共随从辅助我的哀求时,我终于想到,特洛伊国王前去赎子时并未携带使节,而是带着黄金。”塞普利乌斯·巴斯乌斯说,自己未等元老院,是因为他认为会有人反对赎回,这种事在罗马人中屡见不鲜;因此他希望在元老院可能作出不予赎回的决议之前将他赎回。塞斯提乌斯说:“我并未寻觅隐秘的小径和隐蔽的道路:作为叛徒,我走的是与使节完全相同的道路。”关于儿子的话,阿尔布基乌斯作了这样的立意:
pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo:
他说:“他因被俘而感到羞耻;他在为自己的不幸寻找某种借口;他希望人们觉得落到这般境地并非由于他自身的过错,而是由于背叛:因此他无法指名道姓。”阿雷利乌斯·富斯库斯说,他的心智已因酷刑而错乱迷离,未经证实且在没有具体指控对象的情况下吐露了这些言语。瓦里乌斯·格米努斯总括了一切,他说:“既可能是因为这个,也可能是因为那个;我向你们提出同样的建议:
cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite. Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem, ut diceret: “finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulo statim exclamabat: *m*e*r th h)xw/: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait illi Cestius desinenti: e)/n soi me lh/cw, se/o d' a)/rcomai. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque inuicte?”
谨防背叛。如果你们想对此有所戒备,就任命年长的将军。”塞斯提乌斯常说,在这道辩题及一切辩题中,每当给出某句言语时,都应当避免将其当作格言去生搬硬套。正如在这道题中,塞斯提乌斯的一位门生这样开头:“审判官们,为了以你们统帅的言语开头,请谨防背叛”;而他在结束辩辞时也说道:“我以将军结束生命的言语来结束,请谨防背叛。”塞斯提乌斯将此类格言称为回声,当门生这么说时,他便立刻高呼:“不要回声!”正如在亚历山大考虑是否航行于外海的那篇劝诫辞中,当听到有人发声:“无敌之人,要到几时?”,有人便以此语开头辩论并以此语结束;塞斯提乌斯对刚结束发言的他说道:“我将终于你,亦将始于你。”而当另一人在描绘了亚历山大的胜利并征服诸邦之后,最后加上一句:“无敌之人,要到几时?”
exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent.3 itaque dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.
,塞斯提乌斯高呼:“而你,又要到几时?”老奥托为父亲作了这样的立意:他说将军因使节们注视着被钉在十字架上的自己而深感痛苦;因此,为了让他们离开这一场面并减轻自己的羞愧,他说出了那句使他们一听便会匆匆离去的话;因此他说的不是“让他们谨防背叛”,而是“你们要谨防”,仿佛是使节们自己面临着被出卖的危险一样。
- 7.7.14in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur
介词短语 in hoc 前瞻性地引出后面的目的从句 ut hostium animi frangerentur,意为“为了……的目的而参选”。
- 7.7.15longum erat expectare
未完成过去直陈式 longum erat 是拉丁语中带有情态色彩的习惯用法,相当于虚拟语气所表达的潜势或与事实相反的含义(“若等待则耗时过长”)。
- 7.7.20id dixisse, quo audito festinarent
代词 id 作先行词,关系从句 quo audito festinarent 中动词使用虚拟语气未完成过去时 festinarent 表示目的或特征(“听到后便会匆匆离去的话”),其中 quo audito 为从句内部的独立夺格。
