← 老塞内卡

论争集

§7.2.10-7.2.14

为波皮利乌斯辩护的策略与西塞罗遇害之描写

塞涅卡评述了辩论家们为波皮利乌斯辩护(主张必然性与被迫)以及控方所采用的各种论辩策略(色调)与警句。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.2.10

​necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit: necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori?1 ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit “mortem nec inmaturam esse consulari nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est:

割下死者的手和头颅,断然并非迫不得已。拉特罗为波皮利乌斯采取了一个单纯的辩护策略:他是受迫于无可奈何才这样做的;并且在此处他说出了那句警句:“在西塞罗不得不死之时,波皮利乌斯不得不杀,这值得惊奇吗?”阿尔布基乌斯说,挑选了西塞罗最亲密的朋友来作为对西塞罗的惩罚,仿佛借此来谴责他的命运一般。他说:“相比于被杀,他将更难忍受被波皮利乌斯所杀。”马尔凯卢斯·埃塞尔尼努斯以另一种方式引入了同样的辩护策略。他说,安东尼暗自思忖:“我该为西塞罗设想怎样的惩罚呢?下令杀了他?他早就筑起防备此种恐惧的心灵壁垒;他知道‘死对于执政官级人物绝非不合时宜,对于智者绝非悲惨’;且让他意想不到、并不畏惧的新事物发生吧;他并不愤慨于向敌人引颈就戮,却会愤慨于向受其庇护者就戮。叫某人去召来波皮利乌斯,好让他知道当年为被告辩护究竟给自己带来了多大益处。”西罗·庞培使用了这一策略:

§7.2.11

​offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore:

“我因公敌宣告而愤慨,”他(波皮利乌斯)说,“并颇为大胆地说了一些话。‘我不奇怪;你是西塞罗的庇护客:那就更要把你的西塞罗杀了。’”并且他说出了一句并非显露自身软弱的警句:“两人都受到了惩罚,”他说,“但形式不同:西塞罗的公敌宣告是被杀,而我的是去杀人。”我们的老师马鲁卢斯这样叙述:“最高统帅下了命令,”他说,“胜利者下了命令,发布公敌宣告的人下了命令:当国家都无法向他拒绝任何事时,我难道能向他拒绝任何事吗?”布兰杜斯使用了这一策略:“我想推辞;”他(波皮利乌斯)说;“我说:‘西塞罗曾为我辩护;’他回答:‘我知道;他曾控告我。去吧,好让他知道控告安东尼对他的伤害,大过为波皮利乌斯辩护对他的益处。’”布特奥使用了这一策略:

§7.2.12

“uocetur, inquit, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.” CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.2

“‘去把那个西塞罗的庇护客、朋友叫来,’他(安东尼)说;‘我想到了西塞罗如何死于自己之手的方法。’”凯斯提乌斯使用了这一策略:“在安东尼的军营里,我的服役最为艰苦,”他(波皮利乌斯)说,“正是因为我是西塞罗的庇护客;最艰难的远征都交给了我。那时我也被传唤,仿佛是去受罚:‘去,’他(安东尼)说,‘杀了西塞罗;除非你带回他的头颅,否则我不会相信;’安东尼更加赞叹自己的权势,因为波皮利乌斯竟不被允许不杀死西塞罗。”富斯库斯·阿雷利乌斯使用了这一策略:他追随安东尼派,是为了尽可能为西塞罗提供帮助;公敌宣告发布后,他跪倒在安东尼膝前,为西塞罗求情;被激怒的安东尼说:“既然你不想让他死,那就更该去杀了他。”这个辩护策略不被帕西埃努斯所赞同,因为这引向了证人;因为如果波皮利乌斯真这么做了,他不仅没有需要辩白之处,反而有了值得夸耀的功绩。

§7.2.13

​HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.

希斯波·罗马尼乌斯使用了激烈而严厉的策略:他为波皮利乌斯安排了一名辩护人,并说自己将以一种方式处理波皮利乌斯的案子,以另一种方式处理安东尼的案子;代表波皮利乌斯他将说:“我不想杀人,我是被迫的”;代表安东尼他将说:“西塞罗理当被杀。”并且他发表了一段论题:唯有将那个破坏安定的人从国家中铲除,国家才能归于和平。在所有辩论家中,唯有他一人猛烈抨击了西塞罗。他说:“当西塞罗把安东尼以及安东尼的所有士兵判定为国家公敌时,难道不明白自己也把波皮利乌斯宣告为公敌了吗?”这一策略乍看更为刺耳,却被他处理得极为出色。瓦里乌斯·格米努斯说:“当安东尼命令我时,我顺从了,免得派去某个普布利乌斯·克洛狄乌斯的庇护客,在杀他之前横加凌辱,将他生吞活剥。”

§7.2.14

​ARGENTARIVS dixit: uocatus ueni; post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere. quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo Popillius uenit, nemo non aliquid uoluit noui dicere. Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipiebatur; Popillius ut uenit admissus est. CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper uaco. HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero? ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus? Inepte † Sabidiebius PAVLVS qui induxit Ciceronem cum maxime3 pro Popillio orationem legentem. Et MVRREDIVS non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianam sententiam dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis tenebas manum?

阿尔根塔里乌斯说:“被传召后我便前往;公敌宣告之后,安东尼甚至对他自己人而言也变得更加可怕。我奉命杀害西塞罗。我该怎么办?我违抗命令的唯一办法,就是自尽:而这是连西塞罗也做不到的。”在控方立场上,在波皮利乌斯到来的那个关头,没有人不想说出点新鲜的话。拉特罗说:“西塞罗关紧了大门;被宣告为公敌之人不见任何人;波皮利乌斯一到,便被接纳进去了。”凯斯提乌斯说:“当消息通报给西塞罗时,他说:‘对波皮利乌斯我随时都有空。’”科尔内利乌斯·希斯帕努斯甚至让西塞罗抱怨:“波皮利乌斯,怎么这么晚?”阿尔布基乌斯说:“怎么了,波皮利乌斯?我藏得安全吗?需要换个地方吗?”萨比迪埃比乌斯·保卢斯十分愚蠢,他竟描写西塞罗彼时恰好正在阅读为波皮利乌斯辩护的演说辞。而穆雷狄乌斯也不甘让这篇辩题不留下他愚钝的印记。因为他描绘了波皮利乌斯携带着西塞罗的头颅与手,并给出了一句普布利利乌斯风格的警句:“波皮利乌斯啊,当你作为被告时,你握住西塞罗的手是何等不同啊!”

语法注3 条
  1. 7.2.10miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori?

    在表示惊异的动词 miraris 之后的 si 条件从句在此充当名词性从句(相当于 quod 从句,“惊异于……”)。此外,eo tempore 与 quo 构成时间上的呼应关系,与格 Popillio 与 Ciceroni 分别充当不定式 occidere 与 mori 的逻辑主语。

  2. 7.2.12non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur

    habere quod 后接特征性虚拟式(defendat, glorietur),表示具有做某事的内涵或内容(“有可辩护之处/有值得夸耀之处”)。此处意指波皮利乌斯不仅无须辩护(没有需要去辩白的事由),反而拥有值得自夸的资本。

  3. 7.2.14cum maxime

    cum maxime 是表示时间的固定搭配副词短语,意为“正在那时”、“恰在此刻”,用于修饰并强化现在分词 legentem(正在朗读)的时间共时性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.2.10-7.2.14