- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.1.20-7.1.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞学家们围绕是否应当指摘继母展开辩论,并各自展示了儿子未按命令亲手杀死兄弟的种种辩护立意与说辞。
De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt;1 fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire.2 Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.
关于辩护立意,在最负盛名的演说家与论辩家之间曾引发争论:究竟是应当对继母有所指摘,还是应当只字不提。帕西埃努斯、阿尔布基乌斯以及除演说家之外的大批新派修辞学家都倒向了后一种立场。也有人猛烈攻击继母;还有人虽不明言,却通过影射与修辞曲折表达,帕西埃努斯对此并不赞同,并声称以影射中伤继母比直接控告她更为失德且难以容忍。有些人仅在引言部分能克制自持,随后便被激烈的冲动所裹挟。然而,误入拙劣的辩护立意,总比蓄意转向它更情有可原。拉特罗在叙事部中引入了他在整场演说中贯穿使用的那种正统立意:“我无法下手杀人。”在以充沛的激情描绘了他在弑兄的念头中犹豫战栗并瘫倒的情景后,他说道:“继母啊,为你的继子另找罪名吧;这个人绝做不出弑亲之举。”
CESTIVS colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.
塞斯提乌斯采用了另一种立意。“我们当时正走过,”他说,“母亲的坟墓旁。他开始祈求母亲的亡魂。我被打动了。”他带着少年般的情绪迅速切入这一立意:“我该怎么办呢?”他说,“父亲命令我杀,母亲禁止我杀。”他在铺陈立意时说道:“我心里思量着:父亲并未命令我用手去杀,未命我用绳索,亦未命我沉入海中;选择刑罚的形式是我的自由。”阿雷利乌斯·富斯库斯采用了这种立意:“我以为这是父亲在考验我;‘他是想,’我说,‘以同一种惩罚既惩办一个儿子,又考验另一个儿子。’”阿尔布基乌斯在论证部中提出了若干要点,并几乎涉及了所有的立意。他在叙事部中采用了这种立意,说道:“请施予我这唯一的恩惠:容我莫如弑亲者一般死去。”
ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor,3 dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.
阿尔根塔里乌斯并未说得好像兄弟才是此计的发起者,而是说:“我思索了该如何做;终于我想出了如何在不犯下弑亲罪的前提下惩处弑亲之罪。”帕西埃努斯采用了这种立意:“我并不认为父亲当真想要儿子被杀。在我看来,他已经为施行仁慈做好了一切准备:因为他是在家中、在亲属之间进行的审理。‘他把他交给了兄弟,’我说,‘且慢,如果他想要赦免,他会把他交给谁呢?’”阿西尼乌斯·波利奥指责了继母;因此他采用了这样的立意:“我同自己权衡了何为合法,何为应当。‘如果真犯下了如此滔天大罪,’我说,‘便轮不到我来为时代涤除污秽;这需要三头官、集会场和行刑者。如此大罪的刑罚,断不可能如同其审判一样是私下的。’”马尔凯卢斯说:“‘难道说,因为那人犯了弑亲罪,我也就应当跟着犯吗?’”并说出了我此前引述过的那句警句:“‘兄弟,你如愿以偿了,’我说。”
VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit. quis accusator fuit? “nemo.” quis testis? immo qui testes? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.
瓦里乌斯·盖米努斯本人也说道:“我不想杀人。‘继母在继子之间分配仇恨真是精妙绝伦,’我说,‘她对两人采取了不同的手段:归罪于一人以弑亲,命令于另一人以弑亲。’”他在叙事部中用这样的曲笔为兄弟辩护:“我询问了兄弟:‘你在哪位裁判官面前自辩过?’‘在任何人面前都没有,’他说。‘控告者是谁?’‘没有。’‘证人是谁?或者说,证人们是谁?因为即便是更轻的罪名,仅凭一人之词也是不可信的。’‘没有,’他说。‘是谁对你作出了判决?’‘没有。而且,’他说,‘我若成了被告,难道不会派人通知你吗?’”塞普利乌斯·巴苏斯采用了这种立意:“我没有处死弑亲者的刑具,既无革囊,也无毒蛇;但我依然将弑亲者投入了大海。”
HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.
希斯帕努斯采用了一种严苛的立意:“我之所以选择这种刑罚,”他说,“是因为它更为严酷。‘什么?’我说,‘难道要把他缝入皮囊,让他瞬间摆脱受刑的所有知觉吗?不如让他惶恐不安地悬于生死之间,去承受连被缝入皮囊的弑亲者都无须忍受的折磨——亲眼目睹自己的刑罚;让他一无所望,惶恐万分。他理应比其他弑亲者死得更惨:因为他是被父亲定罪的。’”他在整场演说中都贯彻了这一立意,声称自己选择这一刑罚是因为它更为严酷。明达之士对此立意深表不满:因为若他既不听从命令,又不予宽赦,他还有什么指望获得开释呢?哈特里乌斯采用了这种立意:“我与自己反复权衡:既无证人指认、又无法官定罪的人,难道是弑亲者吗?那么,被父亲定罪的人,难道是无辜的吗?于是我找到了一种与被告极为相称的刑罚:一只下沉却未彻底覆灭的木筏,它既能惩罚兄弟,也能赦免他。”
- 7.1.20in hanc partem transierunt
在前文的选择疑问句“utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil”(应当对继母有所指摘,还是只字不提)中,该短语表示倒向后者(即“只字不提”)的立场。紧随其后的“fuerunt et qui in nouercam inueherentur”(也有人攻击继母)形成了明确对比,印证了帕西埃努斯等人主张不提继母。
- 7.1.20excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire
对比了“incidere”(无意间陷入/跌入)与“transire”(主动跨越/转向)。此处表达了一条修辞批评原则:因演说激情的冲动而无意中滑入拙劣的立意,比起蓄意转向该立意更具可原谅性。
- 7.1.22non tamquam frater esset huius consili inuentor
“tamquam”搭配虚拟式(“esset”)表示假设或被否定的设想,意为“并未说得好像兄弟才是此计的发起者”。阿尔根塔里乌斯将把人置于木筏上的计策归功于说话者(儿子)自己的深思熟虑,而非由被定罪的兄弟所提出。
