- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.1.10-7.1.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩论家们描绘了被推上破船的兄弟如何凭借神意与无辜的纯良化险为夷,随后尤尼乌斯·加利奥与穆萨分别陈词,以自身生性温仁、无法遵从父亲残酷命令去戕害兄弟作为抗辩。
Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata.1 Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.
你在家中凑成了一对,使得一人因罪行成为弑亲者,另一人因奉命成为弑亲者。兄弟被送上了一艘船:那是怎样的一艘船?你们知道,哪怕是装备完全的舟楫,也没有什么比它更危险的了:薄薄的一层木板便隔开了生死命运。若那条性命未被托付给破浪之桨,既无风帆庇护,又无船舵掌控,那又该当如何?那是一艘解除舣装的破船,两侧大开;这可怜之人被置于海难之中,为一个本身就要沉没的舟楫又平添了一份重量。然而看啊,一艘得神力助备的船:骤然间风帆浮现,骤然间船身既能自我操纵,又在波峰上挺立而起。无辜与纯良乃是危难中的巨大盾牌。狂暴的大海翻腾咆哮,风暴以白沫汹涌之势压迫着舟侧,船体在四面受敌的险境中被冲撞:然而纯良者依然安然无恙。
O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit tutus in portum, excipitur classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi: capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. “Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti.” Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit?
啊,比法庭更为公正的大海!啊,比父亲更为慈悲的风暴,你们拯救了那个人所驱逐的性命!不仅他安全抵达港口是出于神意,更有被强盗的舰队迎纳;让这位父亲也动一动出海的念头吧:这位审判者将被俘虏,以便他为自己的判决感到痛悔。“继母可以判定我犯有弑亲之罪;但哪怕通过定罪,她也无法真正让我成为弑亲者。你在家中不愿承认我的清白,如今便在大海之上认清它吧。”他以拥抱和亲吻相送:难道弑亲者会以这种方式放走自己的父亲吗?
IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: “fratrem occidi;” in ea domo in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices, inuitosuosaudire2 hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam; mitioris natura pectoris sum, mollioris animi.3 non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.
尤尼乌斯·加利奥:有许多事情我无法认同:兄弟是在家中被定罪,而我是在公堂之上;加诸于他的是弑亲的指控,加诸于我的却是不曾弑亲的指控;他曾极力否认,我却必须采用一种闻所未闻的辩护:“我杀死了兄弟”;在这个惩治弑亲罪的家中,这竟然成了无辜的明证。法官们,我看出你们不情愿听取这类的辩解;因此,我宁愿向你们、而非向父亲证明自己的清白。我没有杀死兄弟,我也绝不可能杀死兄弟;我们曾恐惧相同的事,承受相同的痛,流过相同的泪,我们拥有同一个父亲、同一个母亲、同一个继母;我天生生就一副较为仁慈的胸怀,一副较为温和的心肠。自然并未将同样的禀性赋予所有凡人:有人性情较硬,有人更为宽仁;甚至在海盗之中,也能找到下不了杀手的人。我以为自己被选中,是为了不让别人杀死他。倘若我们的母亲在世,我想,父亲本会把他交给母亲;仅次于此的是,他交给了我。在你们看来,他究竟是想假借兄弟之手惩罚儿子,还是想遣走继子?我对自己的辩词感到羞愧;我害怕当自己开始讲述所作所为时,你们会说:“你方才分明声称自己不可能杀人。”
MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.
穆萨:兄弟被交托给我、且唯独交托给我来惩罚。父亲,你究竟抱有何种意图行此事,在大多数人看来尚有争论;至于我,倘若你当时希望采取某种更为宽和的处置,我并未领会;在他极力抗拒、要求将他缝入革囊时,我将他送上了船。你责备我心肠过软:有人性情较为温和,甚至过了头;有人比必要的程度更为严苛;而另有人怀抱中庸的情感居于两者之间,完全能够主宰自我。有些人既能控告,又能定罪,还能杀戮;有些人却温和到甚至无法作不利于人性命的证词。我无法杀死一个人:这种缺陷甚至在海盗中间也能找到。有些人若不参与城邦治理就无法生存;对另一些人而言,蛰居隐遁、避开一切嫉妒的退隐才是至上的平静;有些人无论如何无法被说服去承担婚姻的束缚,另一些人却无法被说服独身;有人畏惧行伍军营,有人却以身上的伤痕为荣。
- 7.1.10parua materia seiungit fata
形容航海凶险的成句:“薄薄的一块木板便隔开了命运”。此处的 fata 指代“死亡”或“生死的界限”,意指仅凭一层单薄的船板将人与灭顶之灾分隔开来。
- 7.1.12inuitosuosaudire
手抄本中连缀的错写,规范写法为 inuitos uos audire。由前面的动词 Video 支配,构成带主语的“宾格加不定式”结构(以 inuitos uos 作逻辑主语,audire 为不定式)。
- 7.1.13mitioris natura pectoris sum, mollioris animi
与动词 sum 连用作表语的性质属格(mitioris pectoris, mollioris animi)。natura 作限制夺格(或方式夺格),修饰形容词 mitioris,表示“在天性上拥有更温和的胸怀”。
