← 老塞内卡

论争集

§2.7.1-2.7.4

丈夫控诉因与邻人私通而继承遗产的妻子

波尔基乌斯·拉特罗代表丈夫发表演说,指控其不贞的妻子在丈夫长期外出期间通过与富裕邻人的私通大肆敛财并被立为继承人,强调正是其不加收敛的轻浮仪态招致了罪愆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7.1

​Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo1 hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat,2 plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio; ​cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.

波尔基乌斯·拉特罗之论: 尽管城邦的风气如今已堕落到在怀疑通奸之事上无人会被视为过分轻信,但我过去离这种恶习如此之远,以至于我反倒害怕有人会指责我过于容忍或过于愚钝,因为我提出控告竟是如此之迟。我只在通奸的妇人致富之后才予以控告;我把被告从那个如今已无一物属于我的家中拽将出来。当我长期远游在外、陆上海上未曾逃避任何危险之际,她仅在一个邻里之内所搜刮的,竟比我在整片大海上所获得的还要多。在通过不贞获取如此巨额的收益之后,如果我还能保持沉默,我便不得不承认我离家远游正是出于这一缘由:为了增殖家产而在游历中与妻子一决高下。法官们,令我备受折磨的是:即使她因你们的判决蒙受羞辱而丧失加倍的嫁妆,她从收益中保有的财物仍将多于作为被判罪者所必须损失的数额;那位富有的情夫在她身上挥霍得如此之多,以至于在受罚之后,曾经沦为通奸者依然是有利可图的。我出发前对妻子有何嘱咐,我自己心知肚明;至于其余的事情——一个英俊、富有、陌生的青年如何迁居到一位美貌且在丈夫缺席时过分放浪的妇人邻近,他又如何在日夜不绝的日常纵欲的无休止餍足中耗尽气力而亡——你们去问坊间传闻吧。法官们,我问你们,我的职责究竟当是何物:在保全我自身的羞耻之心的情况下,对于由妻子以立嗣人之名指定我继承的那份遗产,难道我能够毫无怀疑吗?我来此无非是为了哀叹我的命运;因为这桩案件你们比我更清楚。

§2.7.3

​Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi, quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo.3 in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.

法官们,现在是关于妻子之事该相信丈夫的时候了,即如此美丽的女子是可能被爱慕的:一个贞洁的女子或许可以被如此爱慕而不至于遭人勾引;她没有任何理由辩解说:“那并不在我的掌控之中。”法官们,倘若你们不认为勾引诱惑的希望比无论多么娇美可人的面容更能成为诱惑贵妇的更大刺激,那你们就错了。如果在一个美丽的女子身上所能寄予的希望与她所能取悦人的程度相当,所有美丽的女子都会将世间所有的目光引向自身。一位想要免遭勾引者轻薄轻慢的贵妇,外出时的盛装应当仅限于那些哪怕没有别的用处,也能凭借岁月的端庄消除轻浮不贞之嫌的饰物;愿她双眼低垂向地;面对殷勤的致候者宁可冷淡不可放肆;即便在不可避免的回礼之时,也当满面羞红、局促不安。愿她以此方式将自身抵押于贞节;早在言语表白之前,就先以面容神情拒绝不贞。没有任何情欲能冲破这些守护贞洁的壁垒。

§2.7.4

​Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit,4 flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.

你们尽管出门去吧,露着为了勾引招摇而修饰妥当的狭窄前额,身着的薄纱与宽衣裸体相差无几,操着极尽挑逗之能事的精致辞令,只差没有主动投怀送抱,以致任何目睹者都毫无惧色地走上前去:接着,当你们用装束、步伐、谈吐、面容这诸多明证预示了自己的不贞时,倘若有人未能从扑面而来的荡妇面前抽身退避,你们难道还会感到惊异吗?我想,她定是下令将诱惑者的那个牵线仆人抓起来扒光衣服,索要皮鞭、笞条和各类酷刑,以致几乎按捺不住妇人娇弱之手去抽打那最下贱的奴隶了吧!

语法注4 条
  1. 2.7.1confitendum habeo

    habeo 搭配动形容词中性单数(confitendum)的结构,用以表示非人称的义务或必要性(“我必须承认”),相当于 mihi confitendum est 或 debeo confiteri。

  2. 2.7.1ut multiplicatam dotem perdat

    由 ut 引导的虚拟式从句,说明 notata iudicio uestro(“因你们的判决而蒙羞”)所导致的结果或伴随条件(“以致失去加倍的嫁妆”),在整个由 quod 引导的从句内部,与 plus tamen... habitura est 形成对比与让步背景。

  3. 2.7.3ore quam uerbo

    夺格 ore(“以容貌/神情”)与 uerbo(“以言语”)形成对照,作 neget 的手段夺格。若将 ore 仅理解为狭义的“口”,则与 uerbo 语义重叠;此处指代面部表情与仪态的神圣不可侵犯,先于言语表态拒绝轻薄。

  4. 2.7.4Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit

    插入语 puto 赋予全句鲜明的反讽(irony)语气(“我想,她定是下令……”)。接下来的 poposcit 和 continuit 同样描绘了虚构的激愤场面,旨在以极度的讽刺揭露被告妇人根本未曾抵制诱惑的事实。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.7.1-2.7.4