- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.5.9-2.5.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马尔凯鲁斯与阿尔布基乌斯痛斥丈夫的冷酷并颂扬妻子的坚忍,结束了原告方的陈词;随后辩方发言,文本转入论点划分部分。塞涅卡详细记录了波利奥、加利奥、拉特罗等演说家的论辩思路,涉及恩惠是否成立及回报、夫妇之间是否适用忘恩负义法,以及在计算五年不育的休妻期限时是否应当扣除僭主统治时期等核心问题。
Si tamen quid peccasset in partu, ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato.1 Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.”2 inicere debuit manum et ipsum inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.
马尔凯鲁斯(续):“然而,即使她在生育上有什么过失,她也是情有可原的;因为她嫁给的是那个忙于大计的男人。你甚至比你杀死的那个僭主还要残忍:他施加了酷刑,却把她遣送回丈夫身边。” 阿尔布基乌斯·西卢斯:“坚忍战胜了残暴;鲜血已然流尽,忠诚依然长存。最终她被抛弃了;她被抛弃时双手扭曲,关节脱臼;四肢尚未恢复到原位。刽子手把这样的妻子放回去生育!他被称为忘恩负义之人,因为他在索求奖赏时完全没有提及妻子。‘把你自己的东西拿去吧。’她本该向他动手,把他本人作为自己的财产拖走;你欠妻子的,绝不亚于欠父亲的。相信我,承受诛灭僭主之举,远比实施它更为伟大。”
Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor DIVISIO quaestionem in hac controuersia hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed non potui reddere,” aut isto nouissime confugere:3 “non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur. animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium.
反方(丈夫方)。 阿尔根塔里乌斯:“‘但我毕竟遭受了酷刑。’如果我没有为你报仇,你这样指责我倒是合情合理的。” 富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:“法官各位,我在向你们陈述。” 论点划分:在这一论辩题中,如果材料允许,被告应当把这一点作为第一论题:“我并没有接受恩惠,反而是我回报了恩惠”;或者“我确实接受了恩惠,但我无力回报”;或者最终退守到这一点:“并非凡未回报恩惠者都构成忘恩负义之罪。应当评估未回报者的动机。”阿西尼乌斯·波利奥曾说,除非能够明确确立否定我们接受过恩惠的第一论点,否则绝不应尝试这些论点;除非在这点上获胜,否则整个案子就会失败。因为甚至不承认自己接受了恩惠的人,显然就是忘恩负义者。
GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam, sed nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.
我们的加利奥认为,只要可能,就必须从对手手中夺走这一点;如果不行,就必须动摇它;如果连这也做不到,就应当像我们主动让步一样过渡过去,表现得仿佛我们本可以挑起争议,却不愿计较。阿波罗多罗斯的门徒阿蒂库斯·维普萨尼乌斯也赞同这一观点。他进一步补充道:他说,每当我们无法就‘是否接受了恩惠’挑起争议时,我们就要在程度上做文章:即证明那并不像对方说的那么重大;正如我们在罪案中无法否认罪行时所做的那样:我们承认那确实构成了罪行,但只应受比原告所指控的更轻的惩罚。
Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio:
拉特罗在这一论辩题中毫不犹豫地将‘妻子是否给予了恩惠’作为第一论题。他将其细分为:即便你知道并且没有告发,不犯罪行也谈不上恩惠;其次,你甚至根本不知情;因为我没有向你透露,也没有把即便对刚毅男儿也是重大负担的密谋,托付给除了自己不知道的事就什么也守不住的妇人饶舌。即使她给予了恩惠,她是否已经得到了回报:“我杀死了僭主,为你恢复了自由,执行了最彻底的复仇,在那个折磨过你的地方杀死了可耻的仇敌。你会说我是为了国家而做的;而你也是为了国家才保持沉默的。”由于他是依法律行事,他应当是免受指控的。接着是对公平的最终探讨:
an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium, facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide.4 Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.
他是否应当做他所做的事。他将此分为两点:他是否应当忍受这样一位好妻子已经确定的不育;或者,她是否甚至都不能确定就是不育。在阿波罗多罗斯派的莫斯库斯之后的新派演说家们——此人曾被控投毒,由阿西尼乌斯·波利奥辩护,被定罪后在马赛任教——也在这一论辩题中设立了如下论题:夫妻之间互施的恩惠是否受忘恩负义法约束。做你应做之事不是恩惠,而是义务;照此说来,儿子也可以说自己对父亲施予了恩惠。我们的加利奥也提出了这一论题。布兰杜斯在论争的最后一部分(即讨论国家问题之处)提出了一个论题:五年之期是否应当扣除僭主统治的时期来计算。那段连母亲们都厌恶已经生下的孩子的时期,不应当被归咎于她而视其为不育;应当被记在妇女账上的时间,是她们为国家生育的时期,而不是为僭主生育的时期。他在此之后又附加上:即便通常将僭主统治时期计入其他妇女的名下,是否也不应计入这名女子的名下。
- 2.5.9nupserat enim isti occupato
isti occupato 为动词 nupserat 所要求的与格。指示词 isti 带有轻蔑色彩指向丈夫,occupato 则修饰丈夫当时全神贯注于诛灭僭主的密谋、无暇顾及妻子与家庭的状态。
- 2.5.9Res tuas tibi habe
罗马法中丈夫向妻子宣布离婚的传统程式用语(意为“拿走你自己的财产去吧”)。紧接着的句子对这一法律程式进行了反向发挥,主张妻子才应该对丈夫行使这一权利,把丈夫本人作为自己的财产拖走。
- 2.5.10isto nouissime confugere
isto 是表示方向的副词(相当于 ad istud,“向那一点/逃至那一退路”)。不定式 confugere 与前文的 facere 相呼应,作为论点划分中被告可采取的备选策略之一。
- 2.5.13excepta tyrannide
由名词 tyrannide 和被动分词 excepta 构成的夺格绝对结构(“除去僭主统治时期”)。此处讨论的核心是:法律规定的五年不育离异期,是否应当扣除僭主统治下的恐惧时期。
