- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.2.7-2.2.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在转述希斯波·罗马努斯将誓言与跳崖解释为夫妻间互相试探的玩笑(色调)后,塞内卡追忆了奥维德年轻时就此题所作的精彩演辩,并记叙了这位诗人的演辩风格及其珍爱自身诗作瑕疵的著名逸话。
iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium,1 ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa me falso periculo terreret.” MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit.2 Hanc controuersiam memini ab OVIDIO Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: "Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti." et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit, desidia dedocet. Naso dixit: "Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori."
辩明说誓言不过是玩笑之语;正如恋人们每日许下许多誓言一样,她自己也曾起誓;因此他忘记了她起过誓,派去了信使,以测试妻子的深情是否依旧。妻子识破了信使是假的,并从一处即使跌落也不会丧命的地方跳下:“正如我曾用假消息恐吓她那样,”他说,“她也同样以假危险恐吓了我。”我们的老师马鲁鲁斯在说妻子识破了丈夫的谎言时,大胆地使用了一个极其切合文意的词:她自己也针对丈夫轻率的玩笑而“戏谑回击”(relusit)。 我记得奥维狄乌斯·纳索曾在修辞学家阿雷利乌斯·富斯库斯门下演练这篇争辩题,他是富斯库斯的门生;因为他是拉特罗的崇拜者,尽管他遵循的是一种不同的演说风格。他拥有一种优美、得体且招人喜爱的才华。他的演说在当时看来,简直就是散文化了的诗篇。此外,他听拉特罗的课极为专注,以至于将后者的许多警句化用到了自己的诗句中。在《武器的裁决》中,拉特罗曾说:“让我们把武器掷入敌阵,然后再去取回。”纳索则说: “勇士的武器当被投向敌军阵中;下令从那里前去取回。” 他又从拉特罗的那篇劝喻辞中借用了另一个同样的构思。我记得拉特罗在某篇序言中说过一段话,学生们几乎当作诗歌来背诵:“难道你看不见静止的火把如何沉寂,摇晃起来却能迸出火光吗?安逸使人柔弱,铁因闲置而遭侵蚀并生锈,懒惰使人荒废所学。”纳索则写道: “我曾见火焰随火把的挥舞而腾跃,又在无人摇撼时归于熄灭。”
Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?
那时,当他求学时,被认为是一名优秀的演辩者。依我之见,他在这篇争辩题中当着阿雷利乌斯·富斯库斯的面所作的演说,无疑才华横溢得多,除了一点,即他在各个论题(常谈)之间穿梭时缺乏固定的次序。我记得在他演说时记录下的这些话:“所有的难点全在于此:即你允许妻子爱丈夫、丈夫爱妻子。其次,如果你允许了相爱,就必然允许起誓。你以为我们发过怎样的誓言?对我们而言,你的名字便是神圣的誓词;如果我们撒谎,她向自己唤来愤怒的父亲,而我唤来愤怒的岳父。宽恕我们吧,父亲:我们未曾背誓。看哪,斥责我们的人正被何等无节制的爱所驱使!他抱怨除了他自己之外,女儿心中竟还有珍爱之人。究竟是什么能让他割舍自己的溺爱呢?
Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tu uis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.
仁慈的神明啊,这人过去是如何爱妻子的呢!他爱女儿却要废黜她;他为女儿遇险而痛心,却要将她从那个她自称没有他便无法活下去的人身边夺走;这吩咐别人谨慎去爱的人,抱怨起那险些被他失去的女儿的危难。在爱情中,求其终止易,求其节制难。难道你能达成这一要求:让他们遵守你所认可的边界,非经深思熟虑不作任何事,非将如你所愿去履行便不作任何承诺,以理性与信义权衡一言一语?老年人才是这般去爱的。父亲啊,你所知的过错太少了:我们有时也争吵,也动过手,而且——或许你未曾想到——我们甚至也曾违背誓言。相信恋人们彼此许下的誓言,与父亲何干?甚至连神明也是不加干涉的。
Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum!3 in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.
妻子啊,你不必为自己得意,宛如你是第一个犯错的人一样:有的女人与丈夫同死,有的女人为丈夫捐躯;然而每个时代都会尊崇她们,每种才华都会歌颂她们。岳父啊,承受你的福分吧。一个伟大的典范花费了你多么微小的代价!今后正如您所命令的那样,我们已经变得更加小心谨慎了;我们承认我们的过失;起誓的人竟遗忘了还有爱得更深的第三个人:神明啊,但愿永远如此。岳父,您仍要坚持吗?领回您的女儿吧:犯了错的我才该受惩罚;我为何要成为妻子受耻辱、岳父失骨肉的原因呢?我将离开城邦,逃亡,流亡异乡;无论如何,我都将以悲惨而残酷的隐忍去承受思念之苦。如果我只是孤身一人死去,我宁愿去死。”
Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret.4 aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: "Semibouemque uirum semiuirumque bouem;" secundum: "Et gelidum Borean egelidumque Notum." ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.
然而纳索极少演练争辩题,且只演练关乎品性(ethicae)的题目;他更乐意作劝喻辞。一切繁复的逻辑论证都令他厌烦。他用词极少放纵,唯独在诗歌中例外,在诗中他并非不知道自己的缺陷,而是溺爱它们。这一点可以从一件事中看得很清楚:曾经有一次,朋友们请求他删去三行诗句,他反过来要求自己保留三行诗,朋友们不得对其动分毫。这被认为是一项公平的约定;他们秘密写下希望删去的诗句,他写下希望保留的诗句:两边的书板上写着完全相同的诗句。其中仲裁人之一阿尔比诺瓦努斯·佩多曾讲述,第一句是: “半牛之人与半人之牛;”第二句是: “冰冷的北风与微温的南风。” 由此可见,这位才华绝顶之人所缺乏的,并不是约束其诗歌放纵的判断力,而是抑制它的意志。他有时说,脸上有个别黑痣的容貌反而更为俊美。
- 2.2.7oblitum se eam iurasse misisse nuntium
此句属于转述希斯波·罗马努斯论点的间接引语:se(丈夫)为主要不定式 misisse 的逻辑主语,分词 oblitum 与 se 同格,并支配内层的间接引语 eam iurasse(她曾起誓)。
- 2.2.7relusit
由表示回击的缀词 re- 与 ludere(戏耍、开玩笑)复合而成的罕见词,意为“反向回戏”或“以玩笑反击对方的玩笑”。马鲁鲁斯大胆(licenter)地使用了这一生动的新词以准确传达文意。
- 2.2.11magnum tibi quam paruo constat exemplum!
感叹句结构,以 constare(花费、耗费)搭配表示价格的夺格 quam paruo 以及利害与格 tibi 为核心。主语是 magnum exemplum,意为“一个伟大的榜样对你(岳父)而言花费了多么微小的代价!”
- 2.2.12in quos nihil illis liceret
修饰先行词 tres [uersus] 的关系从句。非人称动词 liceret 支配与格 illis(朋友们)以及介词短语 in quos(针对这些诗句),nihil 作内在宾语,表示“对它们朋友们无权作任何改动”。
