- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.5.8-10.5.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
斯帕尔苏斯、拉特罗和西卢斯等修辞学家严厉斥责画家帕拉西乌斯为作画而拷打奥林苏斯老人的暴行。老塞涅卡随后评述了对此案争点划分的得失,并记录了加利奥关于国家法益是否受损的分析架构。
FVLVI Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur cruenti? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?1
富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:“如果你前去是为了救助,我埋怨你只买了一个;如果是为了施加酷刑,我埋怨你竟然买下哪怕一人。腓力啊,但愿你在拍卖时加上限制条件:任何雅典人都不得购买!菲迪亚斯未曾亲眼见过朱庇特,却雕刻出他仿佛雷霆万钧之姿;密涅瓦也未曾伫立在他眼前,然而那颗配得上此项技艺的心灵,既构想出了诸神,又将他们展现出来。倘若你想画战争,我们又该如何是好?难道我们要摆开阵势相对的战线,给人们的手中配备武器让他们自相残杀吗?胜者要追杀败者吗?他们要浴血而归吗?难道为了不让帕拉西乌斯的手随意玩弄色彩,就必须以人类的屠杀作为代价吗?
Si necessest aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.” inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.2
如果必须有人受刑,那就买一个有罪的奴隶,以便你同时获得模本并施加惩罚。一边安置着带着颜料的帕拉西乌斯,另一边安置着备有烈火、皮鞭与刑架的刑吏。帕拉西乌斯,你以为亲眼目睹或等待着这些酷刑的人,还会不够悲怆吗?可怜的人说道:‘我没有出卖祖国。雅典人啊,如果我毫无过错,请施以援手;如果有错,就把我还给腓力。’在这番情景中,真难说是帕拉西乌斯作画更热切,还是刑吏施虐更残忍。”
Torquet, uerberat: sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet,3 sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit. aiebat: “solutus apud Philippum fui.” ALBVCI SILI. Exspecta dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia, Parrhasi, sine tortore fecit. Philippus quoque uendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus; habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Diligenter causam agit, ut Philippus: “Olynthio non est, ego pecuniam perdidi.” redi ad auctorem. Propter homines Prometheus distortus, propter Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus: Olynthiis mori liceat. “Tristem uolo facere.” nemo faciet, si Philippus non fecit.
他施刑,他抽打:这个刽子手就是这样调和颜料的。你说什么?被腓力卖出、被帕拉西乌斯买下的人,看起来还不够悲伤吗?“现在接着拷打,再拷打;很好,就这样保持住:这正是被撕裂者的神情,这正是垂死者的神情。” 波尔基乌斯·拉特罗:“如果你愿意,就用这些祭礼去装饰怜悯的祭坛吧。难道在奥林苏斯人中,竟没有谁比抽中雅典人为主子的仆役更为凄惨的吗?那可怜的人无论在哪里只要看不见腓力,就以为是和平。‘绑起来,’他说;那人答道:‘在腓力那里我还是自由松绑的。’” 阿尔布基乌斯·西卢斯:“且等到尤西克拉特斯或拉斯提涅斯被俘虏吧。帕拉西乌斯,菲迪亚斯成就一切都无需刑吏。连腓力也满足于将他卖掉。一位高贵的长者被带了出来,满面泪痕,回望着祖国:那家伙看中了他的面容;他在受酷刑前就已具备某种类似于普罗米修斯的气质了。他像腓力一样认真地辩解:‘奥林苏斯人身无分文,我赔了钱。’去找原卖家吧。普罗米修斯为了人类而遭受肢解,不要为了普罗米修斯而折磨人类。人们曾这样央求腓力:容许奥林苏斯人生存吧;而对帕拉西乌斯却须换一种方式央求:容许奥林苏斯人死去吧。‘我想让他悲怆。’如果腓力都未曾做到,便无人能做到了。”
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere si responderi potest.
很大一部分辩者在陈述这篇辩题时,并非在划分争点,而是在划分控罪,正如那些在广场法庭上首位发言控告的人安排自己诉讼程式的那样;然而在修辞学校的辩论中,因为并非分两场发言,所以不能仅仅陈述,而必须时刻做出反驳。他们指责他折磨了一个人,折磨了一个奥林苏斯人,模仿了神明的惩处,将画板陈列在密涅瓦神庙之中。倘若帕拉西乌斯不作答辩,他们划分得倒还算合理;然而,最可耻的事莫过于要么去辩论一篇对方完全无可辩驳的题目,要么在对方能够答辩时却不去驳斥。
GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid perdidit? inquit: nihil. nondum de iure controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem:4 non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis.5 “Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.” Nunquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.6
加利奥在帕拉西乌斯这一案件中所作的论点划分,与他在那个正是本书中所提及的关于致残弃婴者的辩题中的划分大致相似,只是略去了某些要点。他是这样划分的:国家是否受损。“它失去了什么?”他说,“什么也没有。我尚未就法理展开辩论。奥林苏斯失去了一名老人。假定他是雅典人:如果我杀死一位雅典元老,你控告我的罪名将是谋杀罪,而不是危害国家罪。‘是的;但雅典的声誉受损了;我们历来因仁慈而著称。’公众的名声绝不会因一人的恶行而被毁损;雅典人的声望过于坚固,绝不会以这种方式被动摇。”
- 10.5.8internecione humana emendum est?
无人称被动迂回结构(emendum est)与表示价格的夺格(internecione humana)相结合,意为“难道必须以人类的屠杀为代价去换取吗?”。
- 10.5.9inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.
存在语序倒装(hyperbaton)。基础骨架为 dubium est [utrum] Parrhasius studiosius pingat, an ille saeuiat,主语 Parrhasius 被前置到介词短语 inter ista 之后。虚拟式 pingat 与 saeuiat 由间接选择疑问句所要求。
- 10.5.10bene habet
动词 habere 的不及物或无人称惯用表达,相当于 bene se habet,意为“很好”、“进展顺利”。
- 10.5.13fac Atheniensem
动词 facere 的祈使语气 fac 用于表假设或让步(“假定他是雅典人”),接宾格 Atheniensem 作为补足语,省略了不定式 esse。
- 10.5.13non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis.
法律惯用语 agere cum aliquo(“对某人提起诉讼”),罪名由属格充当(reipublicae laesae 表示“危害国家罪”,caedis 表示“谋杀罪”)。
- 10.5.13solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.
“比较级 + quam ut + 虚拟式”结构,表示程度之悬殊以至于结果否定(“过于……以至于不能……”),意为雅典人的声誉极为坚固,绝不可能以那种方式被撼动。
