- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.2.8-10.2.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
拉特罗等修辞学家针对儿子与父亲争夺武勇奖获胜后父亲意图剥夺其继承权一案,从法律依据、应尽本分与情理酌量等维度进行了论点划分,并提出了各自的论辩着色。
Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater.1 non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.
论点划分。拉特罗是这样划分论点的:儿子是否可以因为依据法律允许所做的事情而被剥夺继承权。“没有人,”支持儿子的一方说,“在同一件事上既有法律支持又惧怕法律。”相反,父亲一方说:“如果他做了任何不合法的行为,法律自会惩处;如果他做了任何合法但不适宜的行为,则由父亲惩处。我们所过问的不是儿子的罪行,而是他的本分。”接着又说:“让每个人行使自己的法律权利吧;你被允许做那件事,我被允许做这件事。应当允许父亲剥夺子女的继承权。是否有某项法律把父亲置于儿子之上?”如果他甚至能因依据法律允许所做的事而被剥夺继承权,那么是否也能因接受了奖赏这一缘由而被剥夺继承权。“他不可能,”支持儿子的一方说,“在公家予以嘉奖的事上受到私下的惩罚。不可能对同一件事既授予奖赏又宣布处分。就算其他一切权利都服从于父权吧;但这一涉及胜利、涉及至高武勇的法律权利高于其余一切。你绝不能依据这项法律剥夺儿子的继承权,因为正是依据这项法律,你败给了儿子。”
Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent:
如果可以被剥夺继承权,那么是否应当被剥夺继承权。他将此点划分如下:即便他不应当与父亲竞争,但如果年轻人是出于对荣耀的渴望而犯错,是否仍应得到宽恕;其次,他是否应当参与竞争。“对你而言,”他说,“这场较量既是光彩的,又是稳妥的:因为还有什么比战胜一个勇士,或者被儿子战胜更加荣耀呢?如果他不应当竞争,他就不会获胜。而且事情本可能演变成:假若他向你退让,别的某个现在未曾站出来的人就会站出来参与竞争,那人现在没有站出来,是因为他知道即使胜过了你对自己也毫无益处,因为他注定要败给你的儿子。那时你就得不到任何赞誉了:因为人们就会看清,那场胜利不是属于一个勇士,而是属于一个父亲。你们的美德本将在沉默中湮没无闻:
nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.
如今却在相互较量中大放异彩。”图里努斯在此处说得极妙:“在你战败之后,更多的人开始嫉妒你了。于是发生了一件破天荒的事:儿子赢了,可所有人都在说:‘噢,多么幸福的父亲啊!’”拉特罗提出了最后一个问题:即便他在裁决中犯了过错,是否已通过奖赏作出了弥补。在此处,加利奥道出了那句备受赞赏的名言;在长时间恳求宽恕之后,他说:“如果我伏地乞怜仍一无所获,你以为我该怎么做?去神庙向众神祈求吗?我将逃向你的雕像避难。”
SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?
庞培乌斯·西罗在这场论辩中也尝试了那个他认为在所有勇士被剥夺继承权的案件中都应尝试的问题:勇士是否可以被剥夺继承权;他说在任何别的论辩中都不能比在此处更恰当地探讨这一问题。他说:“你不能剥夺那个能够击败你的人的继承权。一个既能与父亲比肩又能胜过父亲的人,若依据这项法律脱离父亲的管辖,难道你会感到奇怪吗?”
Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur.2 cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem:3 decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.
加利奥为年轻人引入了这样的论辩着色:“年轻人们围住了我,”他说,“这似乎关乎我们年轻一代的名誉。正当我犹豫不决时,我听见有人说道:‘你这样做毫无用处;我愿意让给你,但绝不让给那个人。’”凯斯提乌斯运用了这样的着色:儿子自己认为,让两人的功绩在广场上接受检视,对父亲本人来说更为光彩,对家族而言无疑也更为荣耀。沃提埃努斯·蒙塔努斯说:“我想到的不是你眼下所命令的,而是你一直所教诲的:当你激励我争取荣耀时,你总是说绝不要向任何人退让。在那场裁决中,当人们追问你究竟是作战更幸运还是生子更幸运时,你的处境在所有人眼中都是令人羡慕的。你绝没有理由认为在他们看来我比你更勇敢:父亲啊,他们受蒙蔽了;他们裁决的根据不是事实真相,而是他们相信你更希望得到的结果。”
ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS hoc colore narrauit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat:
阿尔根塔里乌斯说:“我寻求的是施与恩惠的机会,并不是贪求得到奖赏。荣耀归于双方:一人保有奖赏,另一人接受了奖赏。”老阿雷利乌斯·富斯库斯说:“如果你命令我航海,我定会驾舟穿行于冬日的波涛;如果命令我远行,听从你的旨意就绝无艰险可言。可你命令我的,却是对勇士而言最为艰难的一件事:承认失败。”布兰杜斯以此种着色叙述道:“父亲责怪我,说我唯独在一件事上没有向他退让;那么我将增加我的罪状:每逢应当秉正而行之时,我从未向他退让过;我总是希望显得更加克制,希望显得更加勤勉;因为一旦涉及体力,连他自己也总是退让的:”
- 10.2.8Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater.
引入对方(父亲一方)反驳意见的常规句式。后半句承前省略了动词“uindicabit”。此处将法律上的许可(licet)与家庭伦理或本分上的适宜(oportet)之管辖范围作了鲜明对比。
- 10.2.12aetatis causa agi uidebatur
由习语“causam agere”(审理诉讼/争辩诉因)演变而来的被动表达,意为“似乎青年一代与老年一代的名誉/利害正成为争夺焦点”。这呼应并延伸了前文的“aetatis causa agebatur”。
- 10.2.12Non est quod me putes uisum illis fortiorem
“non est quod + 虚拟语气(putes)”结构,表示“没有理由/根据……”。putes 之后接宾格不定式从句“me uisum [esse] fortiorem”,illis 为评判与格(“在他们看来”)。
