← 老塞内卡

论争集

§1.pr.1-1.pr.6

儿子们的请求与对往昔论辩家的回忆

老塞涅卡回应儿子们要求记录过去著名论辩家的请求,他在谈及自身衰老与记忆减退的同时,答应以不拘顺序的方式搜寻记忆并辑录名言,并阐述了学习前代典范的必要性与价值。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr.1

​Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.1

你们向我提出的要求,对我而言与其说是容易的,不如说是令人愉悦的:因为你们吩咐我表明对那些适逢我这一代的论辩家有何看法,并搜集他们所说过的、尚未从我记忆中溜走的话语,以便即使他们已被抽离于你们的见闻之外,你们也不仅能听信关于他们的传闻,而且能亲自加以评判。我承认,重返昔日的学问,回顾更美好的岁月,并在你们抱怨未能听闻如此盛名之士时替你们消除岁月的侵害,对我来说是一件乐事。

§1.pr.2

​sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruorum firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego: nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.

然而,衰老已经使我自身的许多机能变得令人惋惜,它磨钝了我双眼的锐气,迟钝了我双耳的听觉,削弱了我筋骨的强健;而在我所保留的机能中,记忆是心灵所有部分中最为娇贵脆弱的,衰老最先侵袭的也是它。我不否认,这记忆曾经在我身上繁茂生长,不仅足以应付日常之用,甚至达到了堪称奇迹的地步:因为我能把朗读给我的两千个名字按说出的顺序复述出来;当与我一同前去聆听老师的人各自给出一行诗、总数超过两百行时,我能从最后一行开始,一直背诵到第一行。

§1.pr.3

​nec ad complectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse.2 nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetiui. quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tanquam noua audiam.

我的记忆不仅敏捷于领会我所想领会的事物,而且在保持它所接收的事物方面也向来是极其可靠的。如今,受岁月的摧折以及漫长的怠惰(这甚至能瓦解年轻人的心灵)所累,它已被降到了这样的境地:即使还能有所表现,却无法做出任何保证。长久以来我未曾向它索取过什么。既然你们吩咐,我就试试看它能做什么,并倾尽全力去搜求它。事实上,在某些方面我抱有良好的希望;因为无论我作为少年还是青年存放在它那里的东西,它都毫不迟疑地呈现出来,宛如崭新或刚刚听到的一样;但若是我在最近几年托付给它的事物,它破坏和遗忘得如此彻底,以致即使常常被反复灌输,我每一次听起来都仍像新鲜事一样。

§1.pr.4

​Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest: neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi3 in contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.

因此,记忆中所剩下来的,足够满足你们所需:因为你们问我的不是那些你们亲自听过的论辩家,而是那些没有能延续到你们时代的人。照你们所希望的办吧:让老人走进学园去。但我必须争得这一让步:你们不要指望我在搜集涌现于心中的事物时遵循某种确定的顺序;因为我必须漫游于我所有的求学生涯之中,随处抓住遇到的任何东西。

§1.pr.5

​Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.

在一场论辩中发表的论辩命题的警句,我或许会放在好几个地方:因为我并非在寻找某物时就能找到它,而是对寻找者未曾显现的东西,往往对做别事的人垂手可得;而另一些在我面前晃动、显露片面却无法捕捉的事物,当心灵宁静放松时,却会突然浮现出来。有时,在从事严肃事务且忙碌不堪时,长久徒然搜寻的一句警句又会不合时宜地前来打扰。因此,我必须迁就我记忆的任性,它早已有赖于偶然和祈求才听从于我了。

§1.pr.6

​Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri, prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat4 circa Ciceronem effloruit; omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.

不过,我的青年们,你们做了一件必要且有益的事:你们不满足于自己时代的典范,还想了解前代的典范。首先,因为考察的典范越多,在雄辩术上的长进就越大。无论一个人多么杰出,也不应只模仿他一人,因为模仿者绝不可能与原作者平分秋色。事物的本性便是如此:摹本总是逊于真实。其次,为了让你们能够评估,才赋每天退化到了何种程度,以及由于自然的某种不公,雄辩术倒退了多少:罗马口才所拥有的足以与傲慢的希腊抗衡或超越后者的成就,尽皆在西塞罗前后盛极一时;凡是为我们的学术带来光芒的所有才赋,皆诞生于那个时代。

语法注4 条
  1. 1.pr.1uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam

    该句由 est iocundum mihi 所统辖的三个并列不定式短语(redire, respicere, detrahere)中的最后一个构成。uobis querentibus 在句法上并非独立夺格,而是作 detrahere(剥夺/除去)所支配的分离与格(利益/受损与格),意为“从你们这些抱怨……的人身上除去时间的侵害”。quod 从句引导抱怨的理由,虚拟式 potueritis 表达间接引语(转述儿子们的抱怨)。

  2. 1.pr.3bonae fidei esse

    性质属格(genitivus qualitatis)作表语,与 solebat 连用。与介词短语 ad continenda quae acceperat(对于保持所接收的事物而言)搭配,表示“记忆向来是忠实可靠的”。

  3. 1.pr.4ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi

    由 ne 引导的意愿名词从句,充当 inpetrem(争得、获准)的直接宾语。在该从句内部,uelitis 进一步支配以对格代词 me 为逻辑主语的对格加不定式结构(me ... sequi),意为“我不应被你们期望去遵循……”。

  4. 1.pr.6quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat

    带有特征虚拟式(opponat 和 praeferat)的关系从句,修饰由 habet 所支配的先行词 quidquid(结构为 quidquid ... habet quod ...),表示“足以与傲慢的希腊抗衡或超越后者的任何成就”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.pr.1-1.pr.6