← 老塞内卡

论争集

§1.6.5-1.6.8

拒绝迎娶富有孤女的辩辞与强制婚姻的论点划分

支持儿子的辩者论证迎娶富有孤女只会招致奴役并为主张对海盗之女坚守信义,随后的论点划分探讨了父亲能否因桩婚姻废黜儿子以及受迫立下的誓言是否具有效力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6.5

​Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.

因为她无依无靠,应当怜悯她。然而她有亲族,有父辈的友人,更有您作为她软弱之时最坚强的保护人。所有富有的妻子都要求人对其屈从役使。请相信我,她定会在自己的财富中发号施令;然而,难道让她来占有那座接纳了我的家宅是公道的吗?如果我们开始表现得更自主一些,如果有稍微更为体面的门户在她心中闪烁,如果我们未能百般奉承,她便会拂袖而去;而一旦品尝过财富的滋味,再去承受失去财富的痛苦,那是何等的煎熬!您看得出两位妻子之间有何等差别:那女子若离弃我们,定会索回自身之物;而这女子即便被休弃,也绝不会夺走她所给予的一切。许多男子迎娶了没有嫁资的女子,有些男子未曾收受已许诺的嫁资,有些男子甚至满足于买来的女奴;他们本可接受财富,却宁可购买能够赋予其自由的女子,也不愿出卖自身的自由。

§1.6.6

​Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.

设想某个青年被求纳为嗣子:他若愿意去,就让他去打听那位求嗣的老人有着怎样的祖先、祖先都是谁,有着多少资财,自己是否能以足够高昂的代价将自身卖出。又设想有人企图笼络膝下无子的老人,将自己的指望散布于他人的死亡之上:就让他去翻阅遗嘱、查核财产清册吧;但当他寻求妻子之时,他应当审视她是否珍爱自己的婚姻,是否视丈夫高于一切,是否充满怜恤,是否坚毅不拔,是否能在灾祸降临丈夫之时共同忍受苦难:若她具备了这些美德,她便已然拥有了丰厚的嫁资。我们无法共同享有幸福;那就如我们往常一样,共同承受不幸吧。“照他吩咐的去做吧,”她说,“我不愿你因我而触怒你的父亲。我将独自离去,”她说。你将离去?去往何处,不幸的人啊?你将奔赴何方地域?难道还有任何容身之地留给你吗?你的父亲对我们封闭了海洋,而我的父亲对我们封闭了陆地。

§1.6.7

​CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus?1 Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.2

塞斯提乌斯·皮乌斯:那些被父亲强迫娶妻的人往往会说:“我们至今尚未适宜婚配。”我却相反,我避开妻子,正因为我深爱着妻子。老阿雷利乌斯·富斯库斯:富有的妻子是难以驾驭的祸患。当一个孤女带来沉甸甸的黄金,当金钱压沉了我们的钱箱,除了充当富有的奴隶,我们还能做什么?一个还给你儿子,另一个带来家产:父亲,究竟哪一个更为富有?父亲,您为我撮合的那个女人固然富足;唉,若您知晓这姑娘昔日也曾何等富有该多好!“她是孤女,”他说:这姑娘也是孤女;在两个孤女之间,我更应当顾惜那个被我弄得孤苦无依的女子。

§1.6.8

​Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet.3 Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. Colore hoc usus est Latro pro patre:

论点划分:在这场论辩中并无争点上的分歧,几乎所有人意见一致。拉特罗提出了第一个问题:鉴于每个人对此事均享有自由决定权,父亲是否能因婚姻之事废黜儿子。加利奥在此之上补充道:即便父亲有权命令儿子娶妻,是否能命令一个已有妻室之人。拉特罗提出了第二个问题:假使父亲即便因婚姻之事亦享有废黜之权,鉴于儿子立过誓言,他是否本就没有顺从的自由。他将此细分为以下诸点:是否无人受制于迫于无奈所立的誓言;是否通过娶她为妻便已履行了誓言;即便未曾履行,被迫做出违背誓言之事者是否不受宗教罪责的约束——而此子正受到父亲的强迫。若在誓言的限制下他尚能顺从父亲,他是否应当顺从。此处论及该女子的功德与品行。拉特罗代表父亲一方使用了如下的立论修饰:

语法注3 条
  1. 1.6.7quid aliud quam beati seruiemus?

    这是由 quid aliud quam 接将来时直陈式动词 seruiemus 构成的反问惯用句式,省略了主句动词(如 faciemus),意为“除了作为富有的奴隶服侍人之外,我们还能做什么(只能如此)”。

  2. 1.6.7ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.

    在此动形容词句式 ea mihi curanda est(“她应当受到我更多的顾惜”)中,主语 ea 作为先行词,修饰它的关系从句 quam orbam ego feci(“我将其变为孤女的那个女子”)采用了 facio + 双宾格结构(quam 为宾语,orbam 为宾语补足语)。

  3. 1.6.8an ei, qui iam habet.

    承前句 etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat(“即便他能命令儿子娶妻”)而来的高度省略句,省略了支配动词短语 imperare potest [ut uxorem ducat],且 habet 省略了宾语 [uxorem],意为“[是否能命令]已有[妻子]之人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.6.5-1.6.8