- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.4.5-1.4.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在关于父亲断绝不杀通奸母亲的儿子的争议中,记录了儿子一方的辩护要点、拉特罗关于法律与道德层面的论点划分,以及诸演说家普遍采用的“因震惊麻木而无力下手”的辩护策略。
Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem?1 Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset.2 alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
反方(儿子一方)。维比乌斯·加卢斯的话:“你没有杀死你的母亲,”他说。借由这项罪名,我最不应当失去的人除了父亲还能有谁呢?父亲命令杀死她,法律却予以禁止。若非法律站在她那一边,我绝不会把法律拿来与父亲相抗衡。我认为在父亲面前杀死母亲是另一种弑亲之罪。老阿雷利乌斯·富斯库斯的话:可怜的孝心啊,你竟被置于父母何等相悖的愿望之间!罪过并不总是在我们的掌控权限之内,慈悲的天性也会使残暴的心灵变得无力。
Divisio. Latro hac usus est diuisione: an licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante.3 An licuerit in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat,4 sine fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.
论点划分。拉特罗使用了如下划分:其一,儿子在当时是否有权惩办;其二,他是否应当惩办;其三,即便他有权且应当惩办,若是出于骨肉亲情的抗拒而无法下手,是否应当宽恕他。关于“是否有权”,他细分为:当丈夫不在场时儿子是否有权惩办通奸,抑或当丈夫处于仿佛完全不在场的境况时儿子是否有权惩办。至于“是否应当”,这取决于各人随意变化的论述处理;然而拉特罗是这样安排的:即便父亲没有下令,也应当杀死身为勇士之妻的通奸妇;在父亲下令时,即便父亲本人能够动手,也应当杀死;在父亲下令且父亲本人无力动手时,就更应当杀死。新一代演说家尝试了源自法律条文的那个问题——“凡抓获通奸男女者,只要将两具躯体一同处死,便免于受罚”:是否除了亲手抓获者之外任何人都不得处死?他们还尝试了另一个问题:儿子是否可以因为按照适用于自己的法律被允许做的事而遭到断绝关系?
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus dixit GORGIAS egregie dixit PAMMENES dixit FVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. non possum occidere. Agedum ipsam legem recita: “liceat et marito, liceat et patri, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descriptione dixit: cum me uocauit pater “hoc,” inquam, “putat supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit.” Et illud dixit: exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. SILO hoc colore narrauit: non putaui mihi licere.
所有参与演说的人为年轻人提出的辩护策略只有一个:“我无法下手杀人”,这是引自西塞罗在类似争辩题中的那句名言——当时一名接受了处死通奸母亲的指令却将她放走的儿子正面临断绝关系。……拉特罗描绘了目睹如此意想不到的丑行时浑身麻木的情景,并说道:“父亲,您只是缺少双手,而我失去了一切。”在描绘了眼前发黑、神志昏厥和四肢麻木之后,他补充道:“在我缓过神来之前,他们已经逃走了。”戈尔吉亚斯采用了一种不恰当却悦耳的策略,新演说家潘梅内斯说……,戈尔吉亚斯说得极佳……,潘梅内斯说……,阿雷利乌斯·富斯库斯说道:“你所命令的罪恶,比你所抓获的罪恶更为严重。”阿尔布基乌斯没有陈述案情,而是从头到尾以此策略进行辩护:“难道我必须为自己辩护吗?如果对我提出任何指控,我要么否认,要么开脱。如果您要求的超出了我的力量,我将说:‘原谅我吧,我做不到。’如果儿子受不了航海而拒绝出海,父亲会原谅他;如果儿子无力从军而不随军征战,即便父亲本人是军伍出身,也会原谅他。‘我无法杀人。’来吧,朗读法律条文本身吧:‘准许丈夫,准许父亲,准许儿子。’它为何列举这么多人,难道不是因为它认为有些人是做不到的吗?”并且在描写中他说道:“当父亲呼唤我时,我说:‘他认为如果把通奸的妇人展示给儿子,将是比死亡更为沉重的惩罚。’”他还说了这句:“通奸者在残废的父亲与目瞪口呆的儿子之间扬长而去。”西罗则以此策略叙述案情:“我并未认为自己有权这么做。”
- 1.4.5quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem?
quem 是疑问代名词宾格(“谁”)。hoc crimine 是表示原因或手段的夺格,指代前句中“你没有杀死你的母亲”这一指控。修辞疑问句字面意为:“借由此项罪状,有什么人是我比父亲更不应当失去的呢?”,表达的是因未杀母亲这一罪名而遭断绝关系,父亲本是最不应当因此失去的人。
- 1.4.5non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset.
non comparassem 为过去完成时虚拟式紧缩形式(即 comparauissem),用于过去与事实相反的主句。cum illa 意为“在她(母亲)一边”(介词 cum 搭配夺格代词 illa)。整句条件句表达:“若非法条站在母亲那一边,我绝不会将法律拿来与父亲的意志相权衡。”
- 1.4.6indulgentia repugnante
由名词 indulgentia(骨肉之情、慈爱)与现在分词 repugnante(抗拒、抵触)构成的独立夺格结构。在 si non potuit(若他做不到)句中充当状语,表示亲情在内心阻挠抗拒这一内在障碍或原因。
- 1.4.6dum utrumque corpus interficiat
连词 dum 搭配虚拟式 interficiat,构成表示限制条件的从句:“只要将男女双方一同处死”。此句仿拟了罗马法条文的标准表述,设定了必须同时诛杀通奸双方方可免受惩罚(sine fraude)的严格限定条件。
