- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.1.7-1.1.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞斯提乌斯·皮乌斯和庞培乌斯·西罗等多位演说家相继立论,为因赡养贫困生父而被养父驱逐的儿子辩护,力促兄弟和解并论证行善怜悯的正当性。
Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior egere coepit. Quid obicis, pater? puto misericordiam; scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus:1 semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.
然而父亲,对于这一点我以众神为证:我离开你时,你依然富有。 ——塞斯提乌斯·皮乌斯的言辞。我曾为这样的事业做好了准备:我曾想让兄弟俩重归于好。你以此指责我吗?但如果我不能促成他们成为好兄弟,我也会促成他们不至于成为坏父亲。两人都爱我,两人都曾为我许愿:假若我说“两人都抚养了我”,这又能有多大干系?我不知道不和的缘由是什么;我担心是否此人先犯了过失:因为他是先开始陷入贫困的。父亲,你指责什么?我想是怜悯吧;我知道在这座城邦里,曾有人正因这项罪过而被收养。他说:“他不肯赡养兄弟。”你找到了我能够辩护的事情。难道我抚养子女,就为了首先向他们讲述这桩事——他们的祖父死于饥饿吗?我是怎样的人,并未瞒过你:你在收养我时就已明了。我两次被逐出家门:我想为自己的两起诉求辩护,却又不想全凭自己一人;愿受赡养的人站在我身边:我的辩护将永远有一位父亲作为辩护人。愿彼此相爱:两人都曾爱过我。你想要他受到真正的惩罚吗?让他体会到他伤害了一位多么善良的兄弟吧。
Pompei SILONIS. De patre uestro merui bene, quamquam eum per aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge infelix senex. quid? putatis illum flere quod eget? immo quod abdicauit, quod non aluit. ARGENTARII. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi: ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere uerba: “i ad illum quem magis amas quam patrem.” Non omnibus imperiis patris parendum est. nihil in te noui facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:
——庞培乌斯·西罗的言辞。我对你们的父亲有恩,尽管由于年纪缘故我不可能认识他;但他同样承受了我的恩惠:我供养了他的两个儿子。站起来吧,不幸的老人。怎么?你们以为他哭泣是因为贫困吗?不,是因为他剥夺了继承权,是因为他没有提供赡养。 ——阿尔根塔利乌斯的言辞。因为你看,我是在你的家中开始变得慷慨的:那个人为了我而娶妻,尽管他当时也许本可以收养一个年轻男子。那位逐子之人的话是这样的:“到那个你爱得胜过父亲的人那里去吧。”并非父亲的每一条命令都必须服从。我对你并未做任何新鲜事:你知道我也曾不顺从先前的父亲。蓬乱着胡须,披散着头发,并非因年老而是因饥饿而四肢战栗,面容枯槁消瘦,因绝食而微弱的声音几乎难以听闻,勉强抬起那深陷的双眼,他走了过来:
alui. quomodo, quaeritis? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet2 hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:3
我赡养了他。你们问,怎么赡养的?就像赡养这个人一样。 ——科尔内利乌斯·希斯帕努斯的言辞。设想我今天不是被逐出家门,而是被收养。我想对未来的父亲预先告诫几句:你想要收养的这名男子,违背父亲的意愿赡养了其父亲的敌人。他心怀坦然地离开了富裕的家门,为了与一个乞丐生活在一起。你应当知晓他的这个缺点:在向受难者施以怜悯方面,他是固执不屈的。然而对于我自己的这个缺点,我并没有什么可以抱怨的:凭着它我找到了一位父亲,又凭着它我失去了一位父亲。有多少父亲祈求得到这样一个儿子啊!我却被这些人逐出了家门。他是人:难道你不希望我赡养一个人吗?他是公民:难道你不希望我赡养一位公民吗?他是朋友:难道你不希望我赡养一位朋友吗?他是亲戚:难道你不希望我赡养一位亲戚吗?就是这样逐步上升到“父亲”的。他是人,是公民,是朋友,是亲戚。那么,难道在这样的条件下,只有我不说出这句话,施舍才不算过错:
“pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam:
“他是父亲”? ——维比乌斯·加卢斯的言辞。父亲,我将同你一起走访别人的门槛;我将向所有人展示:既展示提供了赡养的我,也展示拒绝了赡养的你。 ——罗马努斯·希斯波的言辞。父亲,我知道你说的是更好的;如果我能做到那一点,我就绝不会被逐出家门了。我承认,这是一个缺点。先前的父亲也曾想纠正我的这一缺点,却没能做到。你将我推入了陷阱:那个剥夺我继承权的人曾说“不该这样做”;你却说应当这样做;我相信了你。他说:“他没有给我赡养。”难道你有所欠缺了吗?凡是被乞丐索求赡养的人,无非只是指点道:“找你兄弟去,找你儿子去。”已经有人在为我们祈求同样的命运了。相信我吧,民众的言语是神圣的。 ——阿尔布基乌斯·西卢斯的言辞。拿开你们那被变幻莫测的命运之波冲刷得东摇西晃的财富吧;重新和好:
- 1.1.7adsit mihi altus
altus 是动词 alo(抚养、赡养)的完成时被动分词的名词化用法(指“受赡养者”,即在此案中被儿子赡养的父亲),而非形容词 altus(高尚的、高的)。它充当祈愿/诫命虚拟式 adsit(“愿……陪同支持我”)的主语。
- 1.1.9noueris oportet
非人称动词 oportet 并列支配虚拟式 noueris(省略了从属连词 ut)。noueris 是 nosco(认识、了解)的完成时虚拟式,在此表达现在的含义(“你应当知晓”)。
- 1.1.9ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero
ea condicione ... nisi 引导一个反讽性的限定条件。说话者以反诘的语气质疑:难道施舍救济不算过错,仅仅取决于(“在……条件下”)自己不说出“他是父亲”这一条吗?以此揭露帮助人、公民、朋友或亲戚皆属善行,唯独承认受助者是父亲时却被斥为罪责的荒谬逻辑。
